← キケロ

プランキウス弁護

§90-94

亡命の真意と政治的柔軟性への弁護

キケロは死を恐れて亡命したという非難に反論し、愛国心ゆえの決断であったと弁明する。さらに、ポンペイウスやカエサルとの協調をめぐる批判に対し、真の自由と政治的知恵とは頑迷な対立ではなく、国家の安全と時代の要請に応じた柔軟な中庸にあると論じる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§90

mortem me timuisse dicis. ego vero ne immortalitatem quidem contra rem publicam accipiendam putarem, nedum emori cum pernicie rei publicae vellem.1 nam qui pro re publica vitam ediderunt—licet me desipere dicatis—numquam me hercule eos mortem potius quam immortalitatem adsecutos putavi. ego vero si tum illorum impiorum ferro ac manu concidissem, in perpetuum res publica civile praesidium salutis suae perdidisset. quin etiam si me vis aliqua morbi aut natura ipsa consumpsisset, tamen auxilia posteritatis essent imminuta, quod peremptum esset mea morte id exemplum qualis futurus in me restituendo fuisset senatus populusque Romanus.2 an, si umquam vitae cupiditas in me fuisset, ego mense Decembri mei consulatus omnium parricidarum tela commossem? quae, si xx quiessem dies, in aliorum vigiliam consulum recidissent. quam ob rem, si vitae cupiditas contra rem publicam est turpis, certe multo mortis cupiditas mea turpior fuisset cum pernicie civitatis.

あなたは私が死を恐れたと言います。しかし私は、国家に反して不死を受け入れることすら適当とは考えないでしょうし、国家の破滅とともに死に果てることなどなおさら望みはしないでしょう。というのも、国家のために命を捧げた者たちは――私が愚かだとあなた方が言おうとも――ヘラクレスにかけて、決して死ではなく不死を獲得したのだと私は考えてきたからです。しかし、もし当時私がかの不敬な者たちの刃と武力によって斃れていたとすれば、国家はその安全を守る市民的防壁を永久に失っていたことでしょう。それどころか、病気の何らかの力や自然そのものが私を滅ぼしていたとしても、私が死ぬことによって、私を復権させるにあたって元老院とローマ人民がどのような存在であったであろうかというあの実例が絶たれてしまったでしょうから、やはり後世への助けは損なわれていたはずです。それとも、もし私の中に生きることへの執着がかつてあったとするなら、私は自分の執政官任期の十二月に、すべての国家反逆者たちの切先を掻き乱したりしたでしょうか。それらは、もし私が二十日間じっとしていたなら、他の執政官たちの監視下へと落ちていったはずのものなのです。それゆえに、国家に反して生きる執着を持つことが恥ずべきことであるならば、都市の破滅を伴う私の死への執着は、確実にそれよりはるかに恥ずべきことであったでしょう。

§91

​nam quod te esse in re publica liberum es gloriatus, id ego et fateor et laetor et tibi etiam in hoc gratulor; quod me autem negasti, in eo neque te neque quemquam diutius patiar errare. nam si quis idcirco aliquid de libertate mea deminutum putat quod non ab omnibus isdem a quibus antea solitus sum dissentire dissentiam, primum, si bene de me meritis gratum me praebeo, nonne desino incurrere in crimen hominis nimium memoris nimiumque grati? sin autem aliquando sine ullo rei publicae detrimento respicio etiam salutem cum meam tum meorum, certe non modo non sum reprehendendus sed etiam, si ruere vellem, boni viri me ut id ne facerem rogarent.

国家において自由であるとあなたが誇ったことについては、私はそれを認めもし、喜びもしますし、この点においてあなたを祝福さえします。しかし、私が自由であることをあなたが否定したことについては、その点においてあなたをも他の誰をもこれ以上誤ったままでいさせはしません。というのも、かつて異論を唱えるのが常であった相手すべてに対して異論を唱えているわけではないという理由で、私の自由から何かが損なわれたと誰かが考えるとするなら、第一に、私に恩恵を施してくれた人々に対して恩を知る態度を示すとすれば、私は過度に恩義を記憶し過度に恩を感じる人間という非難に陥らずに済んでいるのではないでしょうか。他方で、国家にいかなる損害も与えることなく、時に私自身の安全と私の身内の安全をも顧みるのだとしても、確かに私は非難されるべきでないばかりか、もし破滅へ突き進もうとしたとしても、善人たちが私にそうしないよう求めたことでしょう。

§92

​res vero ipsa publica, si loqui posset, ageret mecum ut, quoniam sibi servissem semper, numquam mihi, fructus autem ex sese non, ut oportuisset, laetos et uberes, sed magna acerbitate permixtos tulissem, ut iam mihi servirem,3 consulerem meis; se non modo satis habere a me sed etiam vereri ne parum mihi pro eo quantum a me haberet reddidisset.

実に国家自身も、もし話すことができるなら、私に対してこのように働きかけたはずです。私が常に国家に仕え、決して自分自身に仕えたことがなく、国家から得る実りも、本来あるべきような喜ばしく豊かなものではなく、大きな苦難が入り混じったものを受け取ってきた以上、今や自分自身に仕え、身内のために配慮するように、と。国家は私から受けているもので十分であるばかりか、私から受けているだけの量に比べて、私に対してあまりにわずかしか返していないのではないかと恐れてさえいるのだ、と。

§93

​quid? si horum ego nihil cogito et idem sum in re publica qui fui semper, tamenne libertatem requires meam? quam tu ponis in eo, si semper cum eis quibuscum aliquando contendimus depugnemus.4 quod est longe secus. stare enim omnes debemus tamquam in orbe aliquo rei publicae, qui quoniam versatur, eam deligere partem ad quam nos illius utilitas salusque converterit. ego autem Cn. Pompeium non dico auctorem, ducem, defensorem salutis meae—nam haec privatim fortasse officiorum memoriam et gratiam quaerunt—sed dico hoc quod ad salutem rei publicae pertinet: ego eum non tuear quem omnes in re publica principem esse concedunt? ego C. Caesaris laudibus desim, quas primum populi Romani, nunc etiam senatus, cui me semper addixi, plurimis atque amplissimis iudiciis videam esse celebratas? tum hercule me confitear non iudicium aliquod habuisse de utilitate rei publicae, sed hominibus amicum aut inimicum fuisse.

どうでしょう。もし私がこれらについて何も考えておらず、国家において常にそうであった通りの同じ人間であるとしても、それでもなお私の自由を問いただすのですか。あなたはそれを、かつて争った相手と常に最後まで戦い抜くことのうちに置いています。しかし、それはまったく当たっていません。なぜなら、我々全員が国家といういわば回転する車輪の上に立つべきであり、その車輪は回転する以上、国家の利益と安全が我々を向かわせたその場所を自ら選ぶべきだからです。 しかし私は、グナエウス・ポンペイウスを私の安全の創始者、指導者、擁護者とは言いません――これらは私的にはおそらく義務の記憶と感謝を求めるものでしょうから――国家の安全に関わるこのことを言うのです。国家において誰もが第一人者であると認める人物を、私が擁護しないということがあるでしょうか。ガイウス・カエサルの称賛が、まずローマ人民の、今やさらに私が常に忠誠を捧げてきた元老院の、極めて多くかつ極めて名誉ある裁断によって称えられているのを見ながら、私がその称賛を怠ることがあるでしょうか。そうだとすれば、ヘラクレスにかけて、国家の利益についての何らかの判断を持っていたのではなく、人々の味方であったり敵であったりしただけなのだと自ら告白することになるでしょう。

§94

​an, cum videam navem secundis ventis cursum tenentem suum, si non eum petat portum quem ego aliquando probavi, sed alium non minus tutum atque tranquillum, cum tempestate pugnem periculose potius quam illi, salute praesertim proposita, obtemperem et paream? ego vero haec didici, haec vidi, haec scripta legi; haec de sapientissimis et clarissimis viris et in hac re publica et in aliis civitatibus monumenta nobis et litterae prodiderunt, non semper easdem sententias ab isdem, sed quascumque rei publicae status, inclinatio temporum, ratio concordiae postularet, esse defensas. quod ego et facio, Laterensis, et semper faciam libertatemque quam tu in me requiris, quam ego neque dimisi umquam neque dimittam, non in pertinacia, sed in quadam moderatione positam putabo.

あるいは、順風を受けて針路を保っている船を見るとき、かつて私が良しとした港ではなくとも、劣らず安全で穏やかな別の港を目指しているとすれば、とりわけ安全が眼前に掲げられている時に、嵐と危険を冒して戦うことの方を、それに従い順応することよりも選ぶべきだと言うのですか。私はこれらを学び、これらを目にし、これらが書かれたものを読んできました。この国家においても他の国々においても、最も賢明で最も名高い男たちについて、歴史の記念碑と文学が我々に伝えてきたのは、常に同じ人々によって同じ見解が守られたのではなく、国家の状況、時代の趨勢、調和の理が求めるいかなる見解もが擁護されたということです。ラテレンシスよ、これこそ私が現に行っていることであり、常に行うであろうことであって、あなたが私に問いただし、私が決して手放したことも手放すこともない自由を、頑迷さのうちにではなく、ある種の節度のうちに置かれているものと考える所存です。

構文注4 件
  1. 90nedum emori cum pernicie rei publicae vellem

    nedum は先行する否定文(ne immortalitatem quidem...)に呼応し、「まして〜など望むはずがない」という節を導く。接続法過去 vellem は事実に反する仮定の帰結(反実仮想)を表す。

  2. 90qualis futurus in me restituendo fuisset senatus populusque Romanus

    先行詞 id exemplum にかかる間接疑問節。主節の過去の反実仮想(essent imminuta)を受け、間接疑問節内では能動周延形 futurus fuisset(接続法過去完了)によって過去反実仮想の帰結が表現されている。

  3. 92ageret mecum ut, quoniam sibi servissem semper, numquam mihi, fructus autem ex sese non, ut oportuisset, laetos et uberes, sed magna acerbitate permixtos tulissem, ut iam mihi servirem

    ageret mecum(私に働きかける/求める)に続く接続詞 ut が、quoniam 以下の長い理由節を挟んだ後、ut iam mihi servirem として重複して再開されている(ut の冗語的再開)。後続の consulerem もこの ut に従属する。

  4. 93quam tu ponis in eo, si semper cum eis quibuscum aliquando contendimus depugnemus

    ponere in eo(〜のうちに置く)の eo を説明するために si 節(si... depugnemus)が付加されている構文。「もし〜と戦い抜くならば、そのことのうちに」という条件形式をとりつつ、実質的に eo の同格的・内容説明的な役割を果たしている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi028.humanitext-lat2:90-94