- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.humanitext-lat2:6-9
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは、ラテレンシスが持ち出す尊厳の比較を退け、民衆の選挙が必ずしも候補者の尊厳に基づく公正な審判ではないことを指摘して、落選の責任をプランキウスではなく民衆の気まぐれに帰する。
quaerit enim Laterensis atque hoc uno maxime urget qua se virtute, qua laude Plancius, qua dignitate superarit.1 ita, si cedo illius ornamentis, quae multa et magna sunt, non solum huius dignitatis iactura facienda est sed etiam largitionis recipienda suspicio est; sin hunc illi antepono, contumeliosa habenda est oratio, et dicendum est id quod ille me flagitat, Laterensem a Plancio dignitate esse superatum. ita aut amicissimi hominis existimatio offendenda est, si illam accusationis condicionem sequar, aut optime de me meriti salus deserenda. sed ego, Laterensis, caecum me et praecipitem ferri confitear in causa, si te aut a Plancio aut ab ullo dignitate potuisse superari dixero. itaque discedam ab ea contentione ad quam tu me vocas et veniam ad illam ad quam me causa ipsa deducit.
というのも、ラテレンシスは、プランキウスがいかなる徳において、いかなる名声において、いかなる尊厳において自分に勝っていたのかと問い、まさにこの一点をもって最も激しく迫ってくるからです。それゆえ、もし私が彼の栄誉——それは数多く偉大なものですが——に屈するならば、この被告の尊厳の喪失を甘受せねばならないだけでなく、買収の嫌疑をも受け入れねばなりません。しかし他方で、もし私がこの被告を彼よりも優先させるならば、侮辱的な演説を行わねばならず、彼が私にしつこく要求している事柄、すなわちラテレンシスがプランキウスに尊厳において負けたということを述べねばなりません。このようにして、もし私が告発のあの条件に従うならば、最も親しい友人の世評を傷つけねばならないか、さもなければ、私に最大の功績を尽くしてくれた人物の安寧を見捨てねばならないのです。 しかしラテレンシスよ、もし私が、あなたがプランキウスに対しても、いかなる者に対しても尊厳において負けることがあり得たなどと言ったとしたら、私がこの訴訟において盲目となり無分別に突き進んでいると自白することになりましょう。それゆえ私は、あなたが私を招き寄せているあの争いから身を引き、訴訟そのものが私を導くあの論点へと赴くことにします。
quid? tu in magistratibus dignitatis iudicem putas esse populum? fortasse non numquam est; utinam vero semper esset! sed est perraro et, si quando est, in eis magistratibus est mandandis quibus salutem suam committi putat; his levioribus comitiis diligentia et gratia petitorum honos paritur, non eis ornamentis quae esse in te videmus. nam quod ad populum pertinet, semper dignitatis iniquus iudex est qui aut invidet aut favet. quamquam nihil potes in te, Laterensis, constituere quod sit proprium laudis tuae quin id tibi sit commune cum Plancio.
何と、あなたは公職選挙において民衆が尊厳の審判者であるとお考えなのですか。おそらく時にはそうであることもありましょう。願わくは常にそうあってほしいものです!しかしそれはごく稀であり、仮にそうであるとしても、自らの安寧が託されていると民衆が考えるような公職を委ねる際においてです。このより重要性の低い民会においては、候補者たちの熱意と好意によって名誉が獲得されるのであって、あなたの中に見られるようなそれらの輝かしい資質によってではありません。というのも民衆に関して言えば、妬むか贔屓するかのいずれかである者は、常に尊厳の不公正な審判者だからです。もっとも、ラテレンシスよ、あなたは自らについて、プランキウスと共有していないような、あなた自身の名声に固有のものを何一つ提示することはできませんが。
sed hoc totum agetur alio loco; nunc tantum disputo de iure populi, qui et potest et solet non numquam dignos praeterire; nec, si a populo praeteritus est quem non oportuit, a iudicibus condemnandus est qui praeteritus non est. nam, si ita esset, quod patres apud maiores nostros tenere non potuerunt, ut reprehensores essent comitiorum, id haberent iudices,2 quod multo etiam minus esset ferendum. tum enim magistratum non gerebat is qui ceperat, si patres auctores non erant facti; nunc postulatur a vobis ut eius exitio qui creatus sit iudicium populi Romani reprendatis. itaque iam quoniam qua nolui ianua sum ingressus in causam, sperare videor tantum afuturam esse orationem meam a minima suspicione offensionis tuae, te ut potius obiurgem, quod iniquum in discrimen adducas dignitatem tuam, quam ut eam ego ulla contumelia coner attingere.3
しかし、このこと全体は別の箇所で扱われるでしょう。今私はただ、相応しい者たちを落選させることができ、また時として落選させる習わしのある民衆の権利について論じているにすぎません。そして、落選すべきでなかった者が民衆によって落選させられたからといって、落選しなかった者が裁判員によって有罪と宣告されるべきではないのです。なぜなら、もしそうであるならば、我々の先祖のもとで元老院議員たちが保持しえなかったこと、すなわち民会の弾劾者となるということを、裁判員たちが保持することになるからであり、それは遥かに耐え難いことだからです。当時においては、元老院議員たちが追認権を与えなかった場合、公職を得た者が職務を執ることはありませんでした。今やあなたがたに求められているのは、選出された者の破滅を通じてローマ民衆の判断を弾劾することなのです。それゆえ、私は望まなかった扉から訴訟に入ったからには、私の演説はあなたを傷つけるという極小の疑念からも甚だ遠く離れ、私が侮辱をもってあなたの尊厳に触れようと試みるどころか、むしろあなたの尊厳を不当な危機に晒しているとしてあなたを叱責するほどになるであろうと、私には期待できるように思われるのです。
tu continentiam, tu industriam, tu animum in rem publicam, tu virtutem, tu innocentiam, tu fidem, tu labores tuos, quod aedilis non sis factus, fractos esse et abiectos et repudiatos putas? vide tandem, Laterensis, quantum ego a te dissentiam. si me dius fidius decem soli essent in civitate viri boni, sapientes, iusti, graves, qui te indignum aedilitate iudicavissent, gravius de te iudicatum putarem quam est hoc quod tu metuis ne a populo iudicatum esse videatur.4 non enim comitiis iudicat semper populus, sed movetur plerumque gratia, cedit precibus, facit eos a quibus est maxime ambitus, denique, etiam si iudicat, non dilectu aliquo aut sapientia ducitur ad iudicandum, sed impetu non numquam et quadam etiam temeritate. non est enim consilium in volgo, non ratio, non discrimen, non diligentia, semperque sapientes ea quae populus fecisset ferenda, non semper laudanda dixerunt. qua re, cum te aedilem fieri oportuisse dicis, populi culpam, non competitoris accusas.
あなたは、自分が按察官に選ばれなかったからといって、自らの節制、勤勉、国家への志、徳、廉潔、信義、労苦が打ち砕かれ、投げ捨てられ、退けられたとお考えなのですか。ラテレンシスよ、一体私がどれほどあなたと意見を異にしているかを見てごらんなさい。天にかけて誓いますが、もしこの国家にわずか十人の、あなたを按察官に値しないと判断した善良で賢明、公正で重厚な人物しかいなかったとしても、私はそれをもって、あなたが民衆によって下されたと見なされるのを恐れているこの判断よりも重くあなたについて判断されたとみなしたことでしょう。というのも民衆は、民会において常に判断を下すのではなく、多くの場合好意に動かされ、懇願に屈し、自分たちに最も熱心に働きかけた者たちを選出するのであり、要するに、たとえ判断するとしても、何らかの選択や知恵によって判断へ導かれるのではなく、時には激情によって、ある種の軽率さによってすら導かれるからです。実際、大衆には思慮も理屈も分別も周到さもなく、賢者たちは常に、民衆がなした事柄を耐え忍ぶべきであって、常に賞賛すべきではないと言ってきたのです。それゆえ、自分が按察官になるべきであったとあなたが言うとき、あなたは競争者ではなく民衆の過失を告発しているのです。
- 6qua se virtute, qua laude Plancius, qua dignitate superarit
quaerit の目的語となる間接疑問節。superarit は接続法完了 superaverit の縮約形。se は主節の主語 Laterensis を指す間接再帰代名詞であり、対格として superarit の直接目的語となっている(「プランキウスがいかなる徳において自分を凌駕したか」)。
- 8quod patres apud maiores nostros tenere non potuerunt, ut reprehensores essent comitiorum, id haberent iudices
全体の骨格は quod... [ut...], id haberent iudices。関係代名詞 quod の先行詞は主節の指示代名詞 id であり、quod 節内の ut reprehensores essent comitiorum は quod の内容を具体的に説明する同格の名詞節。haberent は反実仮想の帰結節を表す接続法過去未完了(直前の si ita esset を受ける)。
- 8tantum afuturam esse orationem meam a minima suspicione offensionis tuae, te ut potius obiurgem, quod iniquum in discrimen adducas dignitatem tuam, quam ut eam ego ulla contumelia coner attingere
tantum abesse ut... ut... 構文の変形。不定詞句 tantum afuturam esse... が sperare の目的語となり、相関する結果の ut 節として te ut potius obiurgem... quam ut... coner(〜を試みるどころかむしろ〜叱責するほどに)が続く。従属節中の adducas はラテレンシスの主張・行動に対する理由を示す quod 節内の接続法。
- 9gravius de te iudicatum putarem quam est hoc quod tu metuis ne a populo iudicatum esse videatur
反実仮想の主節(putarem)において、非人称受動不定詞 gravius iudicatum [esse] が目的語となっている。比較節 quam est hoc... の hoc は直後の名詞節(quod tu metuis...)を指し、ne 節は懸念・恐怖を表す動詞 metuis に従属する接続法節(ne... videatur)。
