- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.humanitext-lat2:1-5
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは亡命中に自らを救った恩人プランキウスへの感謝と、その忠義が裁判で仇となることへの懸念を述べつつ、好意的な裁判員の顔ぶれに希望を見出す。また、友人ラテレンシスが彼を告発したことへの驚きと友情の掟ゆえの抗弁の困難を吐露し、単なる恩情ではなく被告自身の無辜と徳性を立証して慈悲を求めると宣言する。
PRO CN. PLANCIO ORATIO cum propter egregiam et singularem Cn. Planci, iudices, in mea salute custodienda fidem tam multos et bonos viros eius honori viderem esse fautores, capiebam animo non mediocrem voluptatem quod, cuius officium mihi saluti fuisset, ei meorum temporum memoriam suffragari videbam.1 cum autem audirem meos partim inimicos, partim invidos huic accusationi esse fautores, eandemque rem adversariam esse in iudicio Cn. Plancio quae in petitione fuisset adiutrix, dolebam, iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob eam ipsam causam esset infestior quod is meam salutem atque vitam sua benivolentia praesidio custodiaque texisset.
グナエウス・プランキウスの弁護演説 裁判員の方々、私の生命を守る際に見せたグナエウス・プランキウスの際立って比類のない忠実さゆえに、これほど多くの善良な方々が彼の公職就任を後援しているのを見たとき、自らの義務の遂行が私の救いとなった人物に対し、私の危難の時期の記憶が支持票を与えているのを見て、私は心に少なからぬ歓喜を覚えておりました。しかし他方で、私の敵たちの一部、嫉妬者たちの一部がこの告発の後援者となっており、選挙運動において助けとなったまさにその同じ事柄が裁判においてはグナエウス・プランキウスにとって敵対的なものとなっていると耳にしたとき、裁判員の方々、もし彼の安寧が、彼自身の善意と護衛と警備によって私の安寧と生命を守り庇護したというまさにその理由のために、より危険に晒されるのだとしたら、私は悲嘆に暮れ、痛恨の思いに苛まれておりました。
nunc autem vester, iudices, conspectus et consessus iste reficit et recreat mentem meam, cum intueor et contemplor unum quemque vestrum. video enim hoc in numero neminem cui mea salus non cara fuerit, cuius non exstet in me summum meritum, cui non sim obstrictus memoria benefici sempiterna. itaque non extimesco ne Cn. Plancio custodia meae salutis apud eos obsit qui me ipsi maxime salvum videre voluerunt, saepiusque, iudices, mihi venit in mentem admirandum esse M. Laterensem, hominem studiosissimum et dignitatis et salutis meae, reum sibi hunc potissimum delegisse quam metuendum ne vobis id ille magna ratione fecisse videatur.2
しかし今や、裁判員の方々、あなたがたのお姿とこの法廷の列席そのものが、私があなたがたのお一人お一人を見つめ凝視するとき、私の心を元気づけ、生き返らせてくれます。なぜなら、この席に並ぶ方々のなかに、私の安寧を大切に思わなかった者、私に対する至高の功績を示さなかった者、その善行への永遠の記憶によって私が義務を負わされていない者を、私は一人も見出さないからです。それゆえ私は、私の救護が、自ら何よりも私が無事であることを望んでくださった方々の前で、グナエウス・プランキウスにとって害悪となるのではないかと恐れることはありません。そして裁判員の方々、私の地位と安寧の何より熱心な擁護者であるマルクス・ラテレンシスが、よりによってこの人物を自らの告発相手として選んだことは驚くべきことだという思いの方が、彼が大きな合理的理由をもってこれを行ったとあなたがたの目に映るのではないかと恐れる思いよりも、私の心により頻繁に去来するのであります。
quamquam mihi non sumo tantum neque adrogo, iudices, ut Cn. Plancium suis erga me meritis impunitatem consecutum putem. Nisi eius integerrimam vitam, modestissimos mores, summam fidem, continentiam, pietatem, innocentiam ostendero, nihil de poena recusabo; sin omnia praestitero quae sunt a bonis viris exspectanda, petam, iudices, a vobis ut, cuius misericordia salus mea custodita sit, ei vos vestram misericordiam me deprecante tribuatis. equidem ad reliquos labores, quos in hac causa maiores suscipio quam in ceteris, etiam hanc molestiam adsumo, quod mihi non solum pro Cn. Plancio dicendum est, cuius ego salutem non secus ac meam tueri debeo, sed etiam pro me ipso, de quo accusatores plura paene quam de re reoque dixerunt.
もっとも、裁判員の方々、私は、グナエウス・プランキウスが私に対する自らの功績によって処罰の免除を勝ち取ったと考えるほど、自負したり驕ったりしているわけではありません。もし私が彼の極めて高潔な生涯、最も慎み深い品行、最高の忠実さ、節制、敬虔さ、無辜の罪なきことを示さないならば、私は処罰について一切異議を唱えないでしょう。しかし、善良な人々に期待されるべきすべてのことを私が十全に示すならば、裁判員の方々、その慈悲によって私の安寧が守られた人物に対して、私が懇願する際、あなたがたが自らの慈悲をお与えくださるよう、私はあなたがたに求めるでしょう。実に私は、他の訴訟におけるよりも本件において引き受けているより大きな他の苦難に加えて、さらに次の煩わしさをも背負っております。すなわち、私がその安寧を私自身の安寧と違わず守らねばならないグナエウス・プランキウスのためだけでなく、告発者たちが事件そのものや被告についてよりもほとんど多くのことを語った、私自身のためにも弁論を行わねばならないということです。
quamquam, iudices, si quid est in me ipso ita reprehensum ut id ab hoc seiunctum sit, non me id magno opere conturbat; non enim timeo ne, quia perraro grati homines reperiantur, idcirco, cum me nimium gratum illi esse dicant, id mihi criminosum esse possit. quae vero ita sunt agitata ab illis ut aut merita Cn. Planci erga me minora esse dicerent quam a me ipso praedicarentur, aut, si essent summa, negarent ea tamen ita magni ut ego putarem ponderis apud vos esse debere, haec mihi sunt tractanda, iudices, et modice, ne quid ipse offendam, et tum denique cum respondero criminibus, ne non tam innocentia reus sua quam recordatione meorum temporum defensus esse videatur.3
もっとも、裁判員の方々、もし私自身のうちに、この被告から切り離されるような形で非難された点があるとしても、そのことは私をそれほど動揺させはしません。なぜなら、恩を知る人間などめったに見出されないからといって、彼らが私のことを恩義を感じすぎていると言うからといって、そのことが私にとって罪科となりうるなどとは私は恐れていないからです。しかし、グナエウス・プランキウスの私に対する功績は私が公言するほどには大きくないと言い、あるいは、たとえそれらの功績が至大であるとしても、私が考えるほど重大な重みをあなたがたの前で持つべきであることを彼らが否定するような形で論じられた諸事については、裁判員の方々、私が自ら何ら失策を犯さないよう控えめに、そして、被告が自らの潔白によってよりも私の危難の時期の想起によって弁護されたと見なされないよう、諸々の告発に答弁し終えたその時初めて、これらを論じなければならないのであります。
sed mihi in causa facili atque explicata perdifficilis, iudices, et lubrica defensionis ratio proponitur. nam, si tantum modo mihi necesse esset contra Laterensem dicere, tamen id ipsum esset in tanto usu nostro tantaque amicitia molestum. vetus est enim lex illa iustae veraeque amicitiae quae mihi cum illo iam diu est, ut idem amici semper velint, neque est ullum amicitiae certius vinculum quam consensus et societas consiliorum et voluntatum. mihi autem non id est in hac re molestissimum, contra illum dicere, sed multo illud magis quod in ea causa contra dicendum est in qua quaedam hominum ipsorum videtur facienda esse contentio.
しかし裁判員の方々、容易で明快であるはずの訴訟において、私には極めて困難で滑りやすい弁護の方針が提示されております。というのも、もし私が単にラテレンシスに対して反対の弁論を行うことだけが必要であるとしても、私たちのあれほど深い交際と親しい友情においては、まさにそのこと自体が苦痛でありましょう。というのも、私と彼との間に長年存在してきた真正で真実の友情の古き掟とは、友人は常に同じことを望むべしというものであり、配慮と意志の一致と共有以上に確実な友情の絆は存在しないからです。しかし私にとってこの件において最も苦痛なのは、彼に対して反対の弁論を行うことではなく、むしろ当人たちの間のある種の比較・競争がなされねばならないように思われる訴訟において反対の弁論をしなければならないという点なのであります。
- 1quod, cuius officium mihi saluti fuisset, ei meorum temporum memoriam suffragari videbam
関係代名詞節 cuius... fuisset の先行詞が後続の指示代名詞 ei となる相関構文。mihi saluti fuisset は典型的な二重与格(帰属の与格 mihi + 目的・結果の与格 saluti)。接続法 fuisset は主動詞 videbam の過去時制に伴う時制の一致、またはキケロ自身の回想・主観的理由付け(従属節の接続法)を表す。
- 2saepiusque, iudices, mihi venit in mentem admirandum esse M. Laterensem, hominem studiosissimum et dignitatis et salutis meae, reum sibi hunc potissimum delegisse quam metuendum ne vobis id ille magna ratione fecisse videatur
構文の骨格は saepius venit in mentem [admirandum esse A] quam [metuendum (esse) ne B]。「Aを怪しむ・驚嘆すべきであるという思いの方が、Bを恐れるべきであるという思いよりも頻繁に生じる」の意。Aの部分は対格不定詞構文(M. Laterensem... reum sibi hunc potissimum delegisse)であり、metuendum の後には懸念の ne 節が続いている。
- 4ne non tam innocentia reus sua quam recordatione meorum temporum defensus esse videatur
接続詞 ne(否定の目的節「〜とならないように」)の内部で non tam A quam B(BほどにはAによってではない)が videatur にかかっている。否定詞 non は tam innocentia... sua を直接否定しており、「被告が自らの潔白によって弁護されたというよりは、私の危難の時期の想起によって弁護されたように見えてしまわないように」という意図を表す。
