- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.humanitext-lat2:40-43
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロはカエサルとの個人的な親交と政治的対立の歴史、自らに提示された数々の好意的な提案とその拒絶の経緯を振り返り、追放と復帰の事情を踏まえて過去の不和を水に流すべき理由を論じる。
atque haec, si inimicissimus essem C. Caesari, sentirem tamen rei publicae causa. sed non alienum esse arbitror, quo minus saepe aut interpeller a non nullis aut tacitorum existimatione reprendar,1 explicare breviter quae mihi sit ratio et causa cum Caesare. ac primum illud tempus familiaritatis et consuetudinis quae mihi cum illo, quae fratri meo, quae C. Varroni, consobrino nostro, ab omnium nostrum adulescentia fuit, praetermitto. postea quam sum penitus in rem publicam ingressus, ita dissensi ab illo ut in disiunctione sententiae coniuncti tamen amicitia maneremus.
そしてこれらのことは、仮に私がガイウス・カエサルに対して最大の敵対者であったとしても、やはり国家のためにそう判断したことであろう。 しかし、私が一部の者たちから度々妨害されたり、沈黙する者たちの心の内での批判を受けたりすることを少なくするために、私とカエサルとの間にいかなる関係と事情があるのかを簡潔に説明しておくことは、不適切ではないと私は考える。そしてまず、私と彼、私の弟、そして我らの従兄弟であるガイウス・ヴァッロとの間に、我ら全員の青春時代から存在していた、あの親交と交際の時期については割愛する。私が国家の政治へと深く足を踏み入れたのち、私は彼と意見を異にしたが、見解の不一致のうちにあってもなお友情において結ばれたままであった。
consul ille egit eas res quarum me participem esse voluit; quibus ego si minus adsentiebar, tamen illius mihi iudicium gratum esse debebat. me ille ut quinqueviratum acciperem rogavit; me in tribus sibi coniunctissimis consularibus esse voluit; mihi legationem quam vellem, quanto cum honore vellem, detulit. quae ego omnia non ingrato animo, sed obstinatione quadam sententiae repudiavi. quam sapienter, non disputo; multis enim non probabo; constanter quidem et fortiter certe, qui cum me firmissimis opibus contra scelus inimicorum munire et popularis impetus populari praesidio propulsare possem, quamvis excipere fortunam, subire vim atque iniuriam malui quam aut a vestris sanctissimis mentibus dissidere aut de meo statu declinare. sed non is solum gratus debet esse qui accepit beneficium, verum etiam is cui potestas accipiendi fuit. ego illa ornamenta quibus ille me ornabat decere me et convenire iis rebus quas gesseram non putabam; illum quidem amico animo me habere eodem loco quo principem civium, suum generum, sentiebam.
執政官であった彼は、私をも関与させたいと望むような国事を推し進めた。これらに私が賛同しなかったとしても、私に対する彼の評価はありがたいと思われるべきであった。彼は私に五人委員会の職を受けるよう懇請し、自身と最も緊密な三人の元執政官の中に私を加えたいと望み、私が望む通りの、望む限りの栄誉を伴う使節職を私に提供した。私はこれらすべてを、恩知らずな心からではなく、ある種の政治的見解への固執から拒絶した。それがいかに賢明であったかは論じない。多くの者を納得させることはできないであろうから。しかし、頑として揺るぎなく、かつ勇敢であったことは確かである。というのも、私は敵たちの悪行に対抗して自らを最も強固な資力で武装し、民衆派の攻撃を民衆派の後ろ盾で撃退できたにもかかわらず、諸君の最も神聖なる意思と対立するか自らの立場から逸脱するよりは、どのような運命をも甘受し、暴力と不正を被るほうを選んだからである。しかし、恩恵を受け取った者だけが感謝すべきなのではなく、受け取る機会を持っていた者もまたそうすべきなのである。私は、彼が私を飾ろうとしたそれらの栄誉が自分に相応しく、自らが成し遂げた事業に見合うものとは考えなかったが、彼が私を友愛の心から、国家の第一人者である自らの娘婿と同じ地位に置いてくれていることは感じていた。
traduxit ad plebem inimicum meum sive iratus mihi, quod me secum ne in beneficiis quidem videbat posse coniungi, sive exoratus. ne haec quidem fuit iniuria. nam postea me ut sibi essem legatus non solum suasit, verum etiam rogavit. ne id quidem accepi; non quo alienum mea dignitate arbitrarer, sed quod tantum rei publicae sceleris impendere a consulibus proximis non suspicabar. ergo adhuc magis est mihi verendum ne mea superbia in illius liberalitate quam ne illius iniuria in nostra amicitia reprendatur.
彼は、私が恩恵においてすら彼と結ばれることがあり得ないと見て私に憤慨したのか、それとも懇願されたのかのいずれかによって、私の敵をプレブスへと養子縁組させた。これさえも不正ではなかった。なぜならその後、彼は私が彼の使節となるよう勧めただけでなく、懇請さえしたからである。私はそれすらも受け入れなかった。それが私の尊厳にそぐわないと考えたからではなく、次の執政官たちからそれほど重大な国家への悪行が差し迫っているとは推測しなかったからである。したがってこれまでのところ、我らの友情における彼の不正が咎められるよりは、彼の寛大さに対する私の驕慢さが咎められることを、私はより恐れなければならない。
ecce illa tempestas, caligo bonorum et subita atque improvisa formido, tenebrae rei publicae, ruina atque incendium civitatis, terror iniectus Caesari de eius actis, metus caedis bonis omnibus, consulum scelus, cupiditas, egestas, audacia! si non sum adiutus, non debui;2 si desertus, sibi fortasse providit; si etiam oppugnatus, ut quidam aut putant aut volunt, violata amicitia est, accepi iniuriam, inimicus esse debui, non nego: sed si idem ille tum me salvum esse voluit cum vos me ut carissimum filium desiderabatis, et si vos idem pertinere ad causam illam putabatis voluntatem Caesaris a salute mea non abhorrere, et si illius voluntatis generum eius habeo testem, qui idem Italiam in municipiis, populum Romanum in contione, vos mei semper cupidissimos in Capitolio ad meam salutem incitavit, si denique Cn. Pompeius idem mihi testis de voluntate Caesaris et sponsor est illi de mea, nonne vobis videor et ultimi temporis recordatione et proximi memoria medium illud tristissimum tempus debere, si ex rerum natura non possim evellere, ex animo quidem certe excidere?3
そこへ、あの嵐、善良な人々を襲った暗雲と突如として予期せぬ恐怖、国家の闇、市民社会の破滅と炎上、自身の行った法案をめぐってカエサルに吹き込まれた恐怖、すべての善良な人々に対する虐殺の恐れ、執政官たちの悪行、貪欲、窮乏、厚顔無恥が到来したのである。もし私が助けられなかったとしても、助けられるいわれはなかった。見捨てられたとしても、彼はおそらく自らの身を案じたのであろう。あるいは一部の人々が考えたり望んだりするように攻撃されたのだとしても、友情は破られ、私は不正を被り、敵となるべきであったことは否定しない。しかし、もし諸君が私を最愛の息子のように切望されていたまさにその時、同じ彼が私の安全を望んでいたのであれば、もし諸君もまたカエサルの意向が私の復権と反目しないことがあの復権問題にとって重要な意味を持つと考えていたのであれば、そしてもしその意向について、同じく各自治市においてイタリアを、民会においてローマ民衆を、そしてカピトリウムにおいて私を常に熱望していた諸君を私の復権へと鼓舞した彼の娘婿を証人として私が持っているのであれば、最後にもしグナエウス・ポンペイウスが同じくカエサルの意向について私の証人であり、私の意向について彼への保証人であるとするならば、私は、最も過去の記憶と最も最近の記憶のゆえに、もし自然界から拭い去ることができないとしても、少なくとも心からは、あの最も悲痛な中間の時期を削り落とすべきであると諸君には思われないであろうか。
- 40quo minus saepe aut interpeller a non nullis aut tacitorum existimatione reprendar
接続詞 quo は比較級 minus saepe を伴って目的節(ut eo minus saepe)を導く。主節の述語 non alienum esse arbitror(不適切ではないと私は考える)にかかり、弁明を行う目的を示している。
- 43si non sum adiutus, non debui
non debui の後には受動態不定詞 adiuvari の省略が見られる。「もし私が助けられなかったとしても、私は助けられる義務(いわれ・当然の権利)がなかった」という簡潔で反省的な省略構文である。
- 43nonne vobis videor et ultimi temporis recordatione et proximi memoria medium illud tristissimum tempus debere, si ex rerum natura non possim evellere, ex animo quidem certe excidere?
文全体の主幹は nonne vobis videor ... debere ... excidere? であり、人称構文の videor(私が〜と思われる)が対格不定詞ではなく主格主語「私」を受けて不定詞 debere を支配し、さらに debere が目的語 medium illud tristissimum tempus を伴う不定詞 excidere(削り落とすこと)を支配する。その間に条件節 si ... non possim evellere が挿入された長大な構文である。
