← キケロ

執政官管轄属州について

§36-39

ガリア属州管轄の代替案批判とカエサルへの信頼

キケロはガリアの二属州を対象とする元老院内の代替案を批判し、任期規定の不備やカエサルへの侮辱を指摘したうえで、カエサルの功績と元老院への忠誠を信じて彼への処遇を維持すべきだと説く。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§36

nam illae sententiae virorum clarissimorum minime probandae sunt, quorum alter ulteriorem Galliam decernit cum Syria, alter citeriorem. qui ulteriorem, omnia illa de quibus disserui paulo ante perturbat; simul ostendit eam se tenere legem quam esse legem neget, et, quae pars provinciae sit cui non possit intercedi, hanc se avellere, quae defensorem habeat, non tangere; simul et illud facit, ut, quod illi a populo datum sit, id non violet, quod senatus dederit, id senator properet auferre. alter belli Gallici rationem habet, fungitur officio boni senatoris, legem quam non putat, eam quoque servat; praefinit enim successori diem. quamquam mihi nihil videtur alienius a dignitate disciplinaque maiorum quam ut, qui consul Kalendis Ianuariis habere provinciam debet, is ut eam desponsam non decretam habere videatur.1

というのも、極めて高名な方々によるあの提言はまったく承認されるべきではないからである。そのうちの一方はガリア・ウルテリオルをシリアとともに指定し、他方はガリア・キテリオルを指定している。ウルテリオルを指定する者は、私が先ほど論じた事柄のすべてを混乱させる。同時に彼は、自身が法律ではないと否定する法律を支持していることを露呈し、属州のうち拒否権を行使できない部分は奪い取り、弁護者をもつ部分は手つかずにしておくということを示している。同時に彼は、民衆によってあの者に与えられたものは侵害せず、元老院が与えたものを元老院議員が急いで奪い去るという振る舞いをしている。もう一方は、ガリア戦争の戦略を考慮し、善良な元老院議員の務めを果たし、法律ではないと見なす法をも遵守している。というのも、後任者に対して期限をあらかじめ定めているからである。もっとも私には、一月一日の時点で属州を保持していなければならない執政官が、属州を決定されたものとしてではなく、約束されたものとして保持しているように見えることほど、先祖たちの尊厳と規律から乖離したことは何もないように思われる。

§37

​fuerit toto in consulatu sine provincia2 cui fuerit, ante quam designatus est, decreta provincia. sortietur an non? nam et non sortiri absurdum est, et quod sortitus sis non habere. proficiscetur paludatus? quo? quo pervenire ante certam diem non licebit. Ianuario, Februario provinciam non habebit: Kalendis ei denique Martiis nascetur repente provincia.

選出される前に属州が決定されていた人物が、執政官任期の全体にわたって属州なしで過ごすというのだろうか。彼はくじを引くのか、引かないのか。くじを引かないのも不条理なら、くじで引いたものを保持しないのも不条理である。彼は軍装をまとい出立するのか。どこへ向かうというのか。特定の期日以前には到着が許されない場所へか。一月、二月には彼は属州を持たない。そしてようやく三月一日に、突然彼に属州が誕生するというのか。

§38

​ac tamen his sententiis Piso in provincia permanebit. quae cum gravia sunt tum nihil gravius illo, quod multari imperatorem deminutione provinciae contumeliosum est, neque solum summo in viro sed etiam mediocri in homine ne accidat providendum. ego vos intellego, patres conscripti, multos decrevisse eximios honores C. Caesari et prope singularis. si quod ita meritus erat grati, sin etiam ut quam coniunctissimus huic ordini esset, sapientes ac divini fuistis.3 neminem umquam est hic ordo complexus honoribus et beneficiis suis qui ullam dignitatem praestabiliorem ea quam per vos esset adeptus putarit. nemo umquam hic potuit esse princeps qui maluerit esse popularis. sed homines aut propter indignitatem suam diffisi ipsi sibi, aut propter reliquorum obtrectationem ab huius ordinis coniunctione depulsi, saepe ex hoc portu se in illos fluctus prope necessario contulerunt; qui si ex illa iactatione cursuque populari bene gesta re publica referunt aspectum in curiam atque huic amplissimae dignitati esse commendati volunt, non modo non repellendi sunt verum etiam expetendi.

しかも、それらの提言によればピソは属州にとどまることになる。これらは重大な事態であるが、属州の削減によって最高司令官が処罰されるのは侮辱的であり、最高峰の人物においてのみならず並の人間においても生じないよう配慮すべきであるということほど、重大なことは何もない。議員諸君、私は諸君がガイウス・カエサルに対して数々の類稀で、ほぼ前例のない名誉を決議したことを承知している。もし彼がそれに見合っていたからという理由であったなら諸君は感謝を知る者たちであり、またもし彼がこの身分と可能な限り緊密に結びつくようにという目的でもあったなら、諸君は賢明にして神がかり的であった。この身分がその名誉と恩恵によって抱擁した者で、諸君によって獲得した尊厳よりも勝るいかなる尊厳をも認めた者はかつて一人もいなかった。民衆派であることを好んだ者が、この議場で第一人者たり得たことなどかつてなかった。しかし人々は、自らの不適格さのゆえに自信を失ったか、あるいは他の者たちの誹謗中傷のゆえにこの身分との結合から退けられたため、しばしばこの港からあの荒波の中へと、ほぼ必然的に身を投じたのである。もし彼らがそうした動揺や民衆派的行路から、国家を立派に運営したうえで視線を議場へと戻し、この上なき高貴な尊厳へと自らが推挙されることを望むなら、彼らは退けられるべきではないばかりか、むしろ迎え入れられるべきである。

§39

​monemur a fortissimo viro atque optimo post hominum memoriam consule ut provideamus ne citerior Gallia nobis invitis alicui decernatur post eos consules qui nunc erunt designati, perpetuoque posthac ab iis qui hunc ordinem oppugnent populari ac turbulenta ratione teneatur. quam ego plagam etsi non contemno, patres conscripti, praesertim monitus a sapientissimo consule et diligentissimo custode pacis atque oti, tamen vehementius arbitror pertimescendum si hominum clarissimorum ac potentissimorum aut honorem minuero aut studium erga hunc ordinem repudiaro. nam ut C. Iulius omnibus a senatu eximiis aut novis rebus ornatus per manus hanc provinciam tradat ei cui minime vos velitis, per quem ordinem ipse amplissimam sit gloriam consecutus, ei ne libertatem quidem relinquat, adduci ad suspicandum nullo modo possum.4 postremo quo quisque animo futurus sit, nescio: quid sperem, video. praestare hoc senator debeo, quantum possum, ne quis vir clarus aut potens huic ordini iure irasci posse videatur.

我々は、極めて勇敢な人物であり人の記憶にある限り最善の執政官から、今度指名される執政官たちのあとに、我らの意に反してガリア・キテリオルが何者かに指定され、今後永久にこの身分を攻撃する者たちによって民衆派的かつ混乱を極めるやり方で保持されることのないよう配慮すべきであると警告されている。議員諸君、私はこの打撃を決して軽視するものではなく、とりわけ最も賢明な執政官にして平和と静穏の最も入念な擁護者から警告を受けたからにはなおさらであるが、もし私が最も著名にして最も強力な人物たちの名誉を削るか、あるいはこの身分に対する彼らの熱意を拒絶するならば、さらに激しく恐れるべき事態が生じると私は考える。というのも、元老院からのあらゆる異例で前代未聞の恩恵によって飾られたガイウス・ユリウスが、諸君が最も望まない人物へと自らの手でこの属州を引き渡し、自身が最高の栄光を獲得する礎となった身分に対して自由さえも残さないなどとは、私には到底推測する気になれないからである。結局のところ、各人がどのような心持ちでいることになるのか私にはわからないが、自分が何を期待すべきかは分かっている。元老院議員として私は、名声ある者や権力ある者が、この身分に対して正当に憤ることができると見なされることのないよう、全力を尽くして保証すべきなのである。

構文注4 件
  1. 36quam ut, qui consul Kalendis Ianuariis habere provinciam debet, is ut eam desponsam non decretam habere videatur

    比較構文 nihil videtur alienius ... quam ut に続く構文。ut が関係節 qui consul ... debet の前で導入された後、主節の代名詞 is を受けて再び ut eam desponsam ... videatur と重複して現れている(ut の畳語)。desponsam non decretam は対比的な対格述語補語であり、「正式に決議されたものではなく、前もって内約されたものにすぎない」という不正規な状態を表す。

  2. 37fuerit toto in consulatu sine provincia cui fuerit, ante quam designatus est, decreta provincia

    文頭の fuerit は譲歩的接続法(あるいは潜在的仮定)であり、「〜であると仮定してみよう」「〜だったとしよう」という不条理な帰結の提示。関係節 cui fuerit ... decreta provincia の接続法 fuerit は先行詞(潜在的な ei)の性質を示す関係節、あるいは間接話法・思考内容の反映である。執政官就任前に属州が決定されていた人物が、在任期間(toto in consulatu)に属州なしで過ごすという制度的矛盾を暴いている。

  3. 38si quod ita meritus erat grati, sin etiam ut quam coniunctissimus huic ordini esset, sapientes ac divini fuistis

    主節の述語形容詞と動詞の組み合わせ(grati [fuistis] ... sapientes ac divini fuistis)において、前半の fuistis が省略されている構文。si quod ... (理由:〜に値したからという理由で)と sin etiam ut ... (目的:〜となるようにという目的で)が並列され、過去のカエサルに対する顕彰決議が感謝の念と政治的知恵の双方に基づいていたことを論証している。

  4. 39nam ut C. Iulius ... per manus hanc provinciam tradat ... ei ne libertatem quidem relinquat, adduci ad suspicandum nullo modo possum

    構文の骨格は adduci ad suspicandum nullo modo possum(私は疑いを抱くよう導かれることなど到底できない)であり、その疑いの内容が文頭の ut C. Iulius ... tradat ... relinquat という名詞節(結果・内容節)で前置されている。長大な修飾語句(ornatus..., per quem ordinem...)が主語 C. Iulius と動詞の間に挿入されている倒置構造。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi025.humanitext-lat2:36-39