← キケロ

執政官管轄属州について

§27-31

カエサルの栄誉の先例とガリア平定の必要性

キケロは、自身が以前ポンペイウスの功績を称えつつカエサルのための感謝祭・軍費・副官増員を推進した先例を挙げ、現在の属州分配においても私情ではなく国家の利益と戦争完遂のためにカエサルを留任させるべきだと主張し、東方が平定された今こそガリアの恒久平和を確立すべきだと説く。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§27

​in quo ego, quo consule referente primum decem dierum est supplicatio decreta Cn. Pompeio1 Mithridate interfecto et confecto Mithridatico bello, et cuius sententia primum duplicata est supplicatio consularis,—mihi enim estis adsensi cum, eiusdem Pompei litteris recitatis, confectis omnibus maritimis terrestribusque bellis, supplicationem dierum decem decrevistis,— sum Cn. Pompei virtutem et animi magnitudinem admiratus, quod, cum ipse ceteris omnibus esset omni honore antelatus, ampliorem honorem alteri tribuebat quam ipse erat consecutus. ergo in illa supplicatione quam ego decrevi, res ipsa tributa est dis immortalibus et maiorum institutis et utilitati rei publicae, sed dignitas verborum, honos et novitas et numerus dierum Caesaris ipsius laudi gloriaeque concessus est.

そのことにおいて、私が執政官として諮問した際に、ミトリダテスが斃れミトリダテス戦争が終結したことでグナエウス・ポンペイウスに初めて10日間の感謝祭が議決され、また私の意見によって初めて執政官職を称える感謝祭の日数が倍加されたのであるが――事実、その同じポンペイウスの書簡が朗読され、すべての海上および陸上の戦争が終結したとき、貴方がたは私に賛同して10日間の感謝祭を議決された――その私にして、グナエウス・ポンペイウスの美徳と精神の偉大さには驚嘆したのである。なぜなら、彼自身があらゆる名誉において他のすべての人々に勝っていたにもかかわらず、彼自身が得た以上のより大きな栄誉を他者に認めていたからである。それゆえ、私が議決したあの感謝祭において、感謝の儀そのものは不死の神々と先祖の慣習と国家の利益に捧げられたが、言葉の威厳、名誉、前例のない新しさ、そして日数の多さは、カエサル自身の称賛と栄光に与えられたものなのである。

§28

​relatum est ad nos nuper de stipendio exercitus: non decrevi solum sed etiam ut vos decerneretis laboravi, multa dissentientibus respondi, scribendo adfui.2 tum quoque homini plus tribui quam nescio cui necessitati. illum enim arbitrabar etiam sine hoc subsidio pecuniae retinere exercitum praeda ante parta et bellum conficere posse; sed decus illud et ornamentum triumphi minuendum nostra parsimonia non putavi. actum est de decem legatis, quos alii omnino non dabant, alii exempla quaerebant, alii tempus differebant, alii sine ullis verborum ornamentis dabant: in ea quoque re sic sum locutus ut omnes intellegerent me id quod rei publicae causa sentirem facere uberius propter ipsius Caesaris dignitatem.

先だって軍の給与について我々に諮問がなされた。私は単に議決に賛成しただけでなく、貴方がたが議決するよう尽力し、反対者たちに多く反論し、決議録の署名に立ち会った。そのときもまた、私は何らかのいわゆる必要性に対してよりも、その人物に対してより多くを付与したのである。なぜなら、彼ならばこの資金的支援がなくとも、以前に得た戦利品によって軍を維持し、戦争を完遂できると考えたからである。しかし、凱旋式のあの名誉と輝きが、我々の吝嗇によって損なわれるべきではないと考えたのだ。10名の副官の任命についても討議されたが、ある者はまったく与えようとせず、ある者は先例を探し求め、ある者は時期を先送りし、ある者は何らの賞賛の辞も付さずに与えようとした。その件においても、私が国家のために考える事柄を、カエサル自身の威厳ゆえにいっそう豊かに実行しているのだと誰もが理解するよう、私は発言したのである。

§29

at ego idem nunc in provinciis decernendis, qui illas omnis res egi silentio, interpellor,3 cum in superioribus causis hominis ornamenta adiumento fuerint, in hac me nihil aliud nisi ratio belli, nisi summa utilitas rei publicae moveat. nam ipse Caesar quid est cur in provincia commorari velit, nisi ut ea quae per eum adfecta sunt perfecta rei publicae tradat? amoenitas eum, credo, locorum, urbium pulchritudo, hominum nationumque illarum humanitas et lepos, victoriae cupiditas, finium imperi propagatio retinet. quid illis terris asperius, quid incultius oppidis, quid nationibus immanius, quid porro tot victoriis praestabilius, quid Oceano longius inveniri potest? an reditus in patriam habet aliquam offensionem? utrum apud populum a quo missus, an apud senatum a quo ornatus est? an dies auget eius desiderium, an magis oblivionem, ac laurea illa magnis periculis parta amittit longo intervallo viriditatem? qua re, si qui hominem non diligunt, nihil est quod eum de provincia devocent: ad gloriam devocant, ad triumphum, ad gratulationem, ad summum honorem senatus, equestris ordinis gratiam, populi caritatem.

ところが、これらすべての案件を邪魔されることなく進めてきたまさにこの私が、今や属州の割り当てにあたっては遮られているのである。先の案件においてはその個人の栄誉が後押しとなったのに対し、今回の件においては戦争の方策、国家の最高の利益以外の何ものも私を動かしていないというのに。実際、カエサル自身について言えば、自らの手で着手された諸事を完成させて国家に引き渡すこと以外に、彼が属州に留まることを望む何の理由があろうか。おそらくは、その土地の快適さ、都市の美しさ、現地の人々や諸民族の教養と魅力、勝利への欲望、帝国の領土拡大が彼を引き留めている、とでも言うのだろうか。あの地勢以上に過酷なものが、都市以上に未開なものが、諸民族以上に獰猛なものが、さらにこれほどの勝利以上に卓越したものが、大洋以上に遥かなものが、他に見出せようか。それとも祖国への帰還に何らかの不都合があるというのか。彼を送り出した民衆においてか、彼に名誉を授けた元老院においてか。それとも歳月は彼への思慕を募らせるのか、それともむしろ忘却をもたらし、大きな危険によって獲得されたあの月桂冠は長い歳月のうちにその瑞々しさを失うのか。それゆえ、もしあの人物を好まない者がいるならば、彼を属州から召喚すべき理由は何もない。彼らは彼を栄光へ、凱旋式へ、祝賀へ、元老院の最高の栄誉へ、騎士身分の好意へ、民衆の親愛へと呼び戻すことになるのだ。

§30

​sed si ille hac tam eximia fortuna propter utilitatem rei publicae frui non properat, ut omnia illa conficiat, quid ego senator facere debeo, quem, etiam si ille aliud vellet, rei publicae consulere oporteret?4 ego vero sic intellego, patres conscripti, nos hoc tempore in provinciis decernendis perpetuae pacis habere oportere rationem. nam quis hoc non sentit, omnia alia esse nobis vacua ab omni periculo atque etiam suspicione belli?

しかし、もし彼が国家の利益のために、これらすべてを完遂すべく、この極めて恵まれた境遇を享受することを急がないのだとすれば、たとえ彼が別のことを望んでいたとしても国家の幸福を顧みるべき元老院議員である私としては、何をなすべきであろうか。 議員諸君、実のところ私は、我々は今この時に属州を割り当てるにあたって、恒久平和への配慮を持つべきであると理解している。なぜなら、他のすべての場所は我々にとってあらゆる危険のみならず戦争の疑念からも解放されていることを、誰が感じていないだろうか。

§31

​iam diu mare videmus illud immensum, cuius fervore non solum maritimi cursus sed urbes etiam et viae militares iam tenebantur, virtute Cn. Pompei sic a populo Romano ab Oceano usque ad ultimum Pontum tamquam unum aliquem portum tutum et clausum teneri; nationes eas, quae numero hominum ac multitudine ipsa poterant in provincias nostras redundare, ita ab eodem esse partim recisas, partim repressas, ut Asia, quae imperium antea nostrum terminabat, nunc tribus novis provinciis ipsa cingatur. possum de omni regione, de omni genere hostium dicere: nulla gens est quae non aut ita sublata sit ut vix exstet, aut ita domita ut quiescat, aut ita pacata ut victoria nostra imperioque laetetur.

かつてその激動によって航路のみならず都市や軍道までもが脅かされていたあの広大な海が、グナエウス・ポンペイウスの武勇によってローマ人民の手で大洋からポントゥスの果てに至るまで、あたかも一つの安全で閉ざされた港のように確保されているのを、我々は久しく目撃している。その人口の多さと群衆そのものによって我らの諸属州に溢れ出しかねなかったあの諸民族は、かつて我らの帝国を画定していた小アジアが、今や三つの新たな属州によってそれ自体取り囲まれるほどに、彼によって一部は壊滅させられ、一部は抑圧されたのである。私はあらゆる地域について、あらゆる種類の敵について語ることができる。ほとんど現存しないほど根絶されたか、平穏を保つほど屈服させられたか、あるいは我らの勝利と支配を歓喜するほど宥和されたか、そのいずれでもない民族など一つも存在しないのである。

構文注4 件
  1. 27in quo ego, quo consule referente primum decem dierum est supplicatio decreta Cn. Pompeio

    in quo の連結関係代名詞に導かれる文の中で、先行詞 ego に呼応する主節の動詞ははるか後方の sum Cn. Pompei virtutem et animi magnitudinem admiratus である。途中に quo consule referente という関係代名詞を含む絶対的奪格(「私が執政官として諮問した際に」)と cuius sententia primum duplicata est... という関係節、さらにはダッシュに挟まれた説明句(mihi enim estis adsensi...)が挿入されており、統語構造の骨格は ego ... sum admiratus(「私は驚嘆した」)である。

  2. 28scribendo adfui

    動名詞の与格(scribendo)を用いた元老院の公式行政用語。「元老院決議録(senatus consultum)の正式な記録・文面作成(scribere)に立会人・署名者として出席した」ことを意味する。

  3. 29qui illas omnis res egi silentio, interpellor

    関係節内の egi silentio と主節の受動態動詞 interpellor が対比をなしている。silentio は様態の奪格で、議場で異議・妨害を受けることなく「円滑に/邪魔されることなく」可決させたことを指し、それに対して今や interpellor(「発言を遮られる/妨害される」)という対比構造である。

  4. 30quem, etiam si ille aliud vellet, rei publicae consulere oporteret

    関係代名詞 quem は主格 ego(senator)を受ける関係節内の対格で、非人称動詞 oporteret の意味上の主語。さらに従属節として現在の反実仮想(接続法未完了過去 vellet)の条件節が組み込まれており、「たとえ彼(カエサル)が別のことを望んでいたとしても、国家のために配慮すべきである私」という論理構造をなす。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi025.humanitext-lat2:27-31