← キケロ

執政官管轄属州について

§21-26

カエサルとの和解の前例と国家利益の優先

キケロは自らのカエサルとの和解を歴史的・同時代的な前例によって正当化し、私怨よりも国家の利益と元老院の決断に従う立場を強調して、カエサルの属州留任と過去の破格の栄誉付与の正当性を論じる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§21

​atque ut vetera, quae sunt innumerabilia, mittam, tuus pater, Philippe, nonne uno tempore cum suis inimicissimis in gratiam rediit? quibus eum omnibus eadem res publica reconciliavit quae alienarat.1

それに、無数にある昔の事例を省くとしても、フィリップスよ、貴方の父上はかつて自身の最大の政敵たちと一挙に和解したのではなかったか。かつて疎遠にさせたまさにその国家が、彼をその全員と和解させたのである。

§22

​multa praetereo, quod intueor coram haec lumina atque ornamenta rei publicae, P. Servilium et M. Lucullum. Vtinam etiam L. Lucullus illic adsideret! quae fuerunt inimicitiae in civitate graviores quam Lucullorum atque Servili? quas in viris fortissimis non solum exstinxit rei publicae utilitas dignitasque ipsorum, sed etiam ad amicitiam consuetudinemque traduxit. quid? Q. Metellus Nepos nonne consul in templo Iovis optimi maximi, permotus cum auctoritate vestra tum illius P. Servili incredibili gravitate dicendi, absens mecum summo suo beneficio rediit in gratiam?2 an ego possum huic esse inimicus cuius litteris fama nuntiis celebrantur aures cotidie meae novis nominibus gentium nationum locorum?

私が多くの事例を素通りするのは、目の前に国家の光耀にして誉れであるプブリウス・セルウィリウスとマルクス・ルクッルスを見つめているからである。ルキウス・ルクッルスもそこに同席していればよかったものを!ルクッルス兄弟とセルウィリウスの敵対関係以上に深刻なものがこの国にあっただろうか。国家の利益と彼ら自身の威厳は、最も勇敢なこの人々の間において、その敵意を消し去っただけでなく、友情と親交へと導きさえしたのだ。どうだろうか。執政官クィントゥス・メテッルス・ネポスは、最高至善のユピテル神殿において、貴方がたの権威とあのプブリウス・セルウィリウスの信じがたいほど重厚な弁舌に動かされ、不在の私と彼自身の多大な恩恵をもって和解したではないか。その書状、風聞、使節によって、諸部族、諸国民、諸地域の新たな名で私の耳が日々満たされているこの人物に、私が敵でいることなどできようか。

§23

​ardeo, mihi credite, patres conscripti,—id quod vosmet de me existimatis et facitis ipsi,—incredibili quodam amore patriae, qui me amor et subvenire olim impendentibus periculis maximis cum dimicatione capitis et rursum, cum omnia tela undique esse intenta in patriam viderem, subire coegit atque excipere unum pro universis. hic me meus in rem publicam animus pristinus ac perennis cum C. Caesare reducit, reconciliat, restituit in gratiam.

議員諸君、信じてほしい――貴方がた自身が私について判断し、自らもそうしておられる通り――私は祖国に対する信じがたいほどの愛に燃えている。かつて差し迫る最大の危機に際して命懸けで救援に赴かせ、またあらゆる投槍があらゆる方角から祖国に向けられているのを見たときに、万人の身代わりにただ一人立ち向かい受け止めるよう私に強いたのは、まさにその愛であった。国家に対する私のこの昔ながらの不変の精神こそが、私をガイウス・カエサルと引き合わせ、宥和させ、旧交を回復させるのである。

§24

quod volent denique homines existiment: nemini ego possum esse bene merenti de re publica non amicus. etenim si iis qui haec omnia flamma ac ferro delere voluerunt non inimicitias solum sed etiam bellum indixi atque intuli, cum partim mihi illorum familiares, partim etiam me defendente capitis iudiciis essent liberati, cur eadem res publica quae me in amicos inflammare potuit inimicis placare non possit?3 quod mihi odium cum P. Clodio fuit, nisi quod perniciosum patriae civem fore putabam qui turpissima libidine incensus duas res sanctissimas, religionem et pudicitiam, uno scelere violasset? num est igitur dubium ex iis rebus quas is egit agitque cotidie quin ego in illo oppugnando rei publicae plus quam otio meo, non nulli in eodem defendendo suo plus otio quam communi prospexerint?

詰まるところ、人々は望むように判断すればよい。国家に対して功績ある人物に、私が味方でないことなどあり得ない。実際、火と剣をもってこれらすべてを滅ぼそうとした者たちに対して、彼らのうち一部は私の親しい友人であり、一部は私の弁護によって刑事裁判で無罪となった者たちであったにもかかわらず、私が私的な敵対関係を宣言しただけでなく戦争をも仕掛けたのだとすれば、友人たちに対して私を激昂させることができた同じ国家が、なぜ敵に対して私を宥めることができないというのか。プブリウス・クロディウスとの間に私に何の憎しみがあっただろうか、極めて恥ずべき情欲に駆られ、二つの最も神聖なもの、すなわち信仰と貞潔を一つの大罪によって冒した彼が、祖国にとって有害な市民となるだろうと考えたこと以外に。それゆえ、彼が行ったことや日々行っていることからして、私が彼を攻撃するにあたって自身の平穏よりも国家に配慮し、一部の者たちは彼を擁護するにあたって公共の平穏よりも自身の平穏に配慮したということは、何一つ疑いようがないのではないか。

§25

​ego me a C. Caesare in re publica dissensisse fateor et sensisse vobiscum; sed nunc isdem vobis adsentior cum quibus antea sentiebam. vos enim, ad quos litteras L. Piso de suis rebus non audet mittere, qui Gabini litteras insigni quadam nota atque ignominia nova condemnastis, C. Caesari supplicationes decrevistis numero ut nemini uno ex bello, honore ut omnino nemini. cur igitur exspectem hominem aliquem qui me cum illo in gratiam reducat? reduxit ordo amplissimus, et ordo is qui est et publici consili et meorum omnium consiliorum auctor et princeps. vos sequor, patres conscripti, vobis obtempero, vobis adsentior, qui, quam diu C. Caesaris consilia in re publica non maxime diligebatis, me quoque cum illo minus coniunctum videbatis: postea quam rebus gestis mentis vestras voluntatesque mutastis, me non solum comitem esse sententiae vestrae sed etiam laudatorem vidistis.

私は国政においてガイウス・カエサルと意見を異にし、貴方がたと同調していたことを認める。しかし今や私は、以前に同調していたまさに同じ貴方がたに賛同しているのである。なぜなら、ルキウス・ピソが自らの事績についての書簡を送ることすらあえてせず、ガビニウスの書簡を際立った汚名と前例のない不名誉をもって断罪した貴方がたが、ガイウス・カエサルに対しては、単一の戦争による日数においては誰に対しても議決しなかったほど多くの、名誉の格においてはまったく前代未聞の感謝祭を議決したからである。それならなぜ、私と彼を和解させてくれるような誰か他の人間を待つ必要があろうか。この最も尊厳ある身分が和解させたのだ。国家の決断の、そして私のあらゆる決断の創始者であり指導者である、この身分こそが。議員諸君、私は貴方がたに従い、貴方がたに従順であり、貴方がたに賛同する。貴方がたが国政におけるガイウス・カエサルの政策をそれほど好まなかった間は、私も彼と結びついていないのを貴方がたは目撃していたが、その輝かしい事績によって自らの心と意志を変えた後には、私が貴方がたの意見の同調者であるだけでなく、その賞賛者であるのを貴方がたは目撃したのだ。

§26

sed quid est quod in hac causa maxime homines admirentur et reprehendant meum consilium,4 cum ego idem antea multa decrerim quae magis ad hominis dignitatem quam ad rei publicae necessitatem pertinerent? supplicationem quindecim dierum decrevi sententia mea. rei publicae satis erat tot dierum quot C. Mario; dis immortalibus non erat exigua eadem gratulatio quae ex maximis bellis; ergo ille cumulus dierum hominis est dignitati tributus.

だが、まさにこの私が以前にも、国家の必要性というよりは個人の栄誉に関わる多くの事柄を議決してきたというのに、この件において人々が私の決断をひどく怪しみ非難する理由がどこにあるのか。私は自らの意見によって15日間の感謝祭を議決した。国家にとってはガイウス・マリウスの時と同日数で十分であった。不死の神々にとっても、かつての大戦のときと同じ感謝の儀で決して過小ではなかった。それゆえ、日数のあの上乗せ分は、その個人の栄誉に捧げられたものなのである。

構文注4 件
  1. 21quibus eum omnibus eadem res publica reconciliavit quae alienarat

    与格 quibus omnibus は reconciliavit(和解させた)の相手を示し、対格 eum(彼を)が直接目的語となる。先行詞 suis inimicissimis を受けた関係代名詞 quibus が文頭に置かれ、関係節 quae alienarat(かつて国家が疎遠にさせた)が主語 eadem res publica と緊密に呼応する語順の倒置が見られる。

  2. 22absens mecum summo suo beneficio rediit in gratiam

    主格形容詞 absens は文法上は主語 Metellus に一致しているが、文脈上キケロ自身が追放令によってローマを不在にしていた(亡命中であった)状況を指す。主格の一致を形式的に保ちつつ、「不在の者と(absente me)」の意味内容を主語側の描写に転嫁した表現、あるいは「不在の相手と」という状況的述語づけとして解釈される。

  3. 24cur eadem res publica quae me in amicos inflammare potuit inimicis placare non possit?

    対比構造「in amicos(友人たちに対して激昂させる)」に対応して「inimicis(敵たちに対して宥める)」が置かれている。placare の直接目的語(me)は文脈上省略されており、inimicis は「〜に対して」を表す与格、もしくは「〜によって」を表す奪格とも取り得るが、直前の前置詞句対比から「敵との関係において宥める」という与格(利害・対象の与格)として解釈するのが自然である。

  4. 26sed quid est quod in hac causa maxime homines admirentur et reprehendant meum consilium

    quid est quod 構文に導かれる接続法(admirentur, reprehendant)。「〜する理由がどこにあるのか」という修辞的疑問を表す慣用構文で、quod は理由を示す副詞的対格(関係代名詞の中性単数対格)として機能している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi025.humanitext-lat2:21-26