- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. I. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.humanitext-lat2:39-42
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
弁論者は、完全な禁欲と徳を貫く古の生き方を称賛しつつも、時代と人間本性の変化により現代ではそれが非現実的であることを認める。そして若者に対しては、節度を守り悪行や他者への侵害を犯さない限りにおいて、若さゆえの遊興や快楽が一時的に許容されるべきだと論じる。
dicet aliquis: 'haec igitur est tua disciplina? sic tu instituis adulescentis? ob hanc causam tibi hunc puerum parens commendavit et tradidit, ut in amore atque in voluptatibus adulescentiam suam conlocaret, et ut hanc tu vitam atque haec studia defenderes?' ego, si quis, iudices, hoc robore animi atque hac indole virtutis ac continentiae fuit ut respueret omnis voluptates omnemque vitae suae cursum in labore corporis atque in animi contentione conficeret, quem non quies, non remissio, non aequalium studia, non ludi, non convivium delectaret, nihil in vita expetendum putaret nisi quod esset cum laude et cum dignitate coniunctum, hunc mea sententia divinis quibusdam bonis instructum atque ornatum puto.1 ex hoc genere illos fuisse arbitror Camillos, Fabricios, Curios, omnisque eos qui haec ex minimis tanta fecerunt.
誰かがこう言うでしょう。「それでは、これがあなたの教えなのか。このようにしてあなたは若者たちを指導するのか。父親がこの少年をあなたに委託し託したのはこのためであったのか、彼が自らの青春を情事と快楽の中に費やし、あなたがこのような生き方とこのような傾倒を擁護するためであったのか」と。 裁判員の方々、もし誰かが、あらゆる快楽を退け、その全生涯を身体の労苦と精神の鍛錬のうちに全うするほどの気骨と、徳と自制の天性を持っていたとするなら、また、休息も気晴らしも同輩たちの関心事も遊戯も宴会もその者を喜ばせず、人生において称賛と尊厳に結びついたもの以外は何ひとつ望むべきではないと考えていたとするなら、このような人物は、私の考えでは、ある種の神的な善美を備え、身にまとっているのだと私は考えます。 あのカミルスたち、ファブリキウスたち、クリウスたち、そしてこの国家を極小のものからこれほど偉大なものにしたすべての人々は、まさにこの種の人々であったと私は考えます。
verum haec genera virtutum non solum in moribus nostris sed vix iam in libris reperiuntur. chartae quoque quae illam pristinam severitatem continebant obsoleverunt; neque solum apud nos qui hanc sectam rationemque vitae re magis quam verbis secuti sumus sed etiam apud Graecos, doctissimos homines, quibus, cum facere non possent, loqui tamen et scribere honeste et magnifice licebat, alia quaedam mutatis Graeciae temporibus praecepta exstiterunt.
しかし、こうした種類の徳は、私たちの習俗の中に見出されないばかりか、もはや書物の中にさえほとんど見出されません。かつてのあの厳格さを伝えていた文書もまた廃れてしまいました。そして、言葉よりも事実によってこの学派と生き方の規範に従ってきた私たちのもとにおいてのみならず、実践することはできずとも高潔かつ荘厳に語り著述することは許されていた最も学識ある人々、すなわちギリシア人たちのもとにおいてさえ、ギリシアの時代の変化とともに別の教えが現れ出たのです。
itaque alii voluptatis causa omnia sapientes facere dixerunt, neque ab hac orationis turpitudine eruditi homines refugerunt; alii cum voluptate dignitatem coniungendam putaverunt, ut res maxime inter se repugnantis dicendi facultate coniungerent; illud unum derectum iter ad laudem cum labore qui probaverunt,2 prope soli iam in scholis sunt relicti. multa enim nobis blandimenta natura ipsa genuit quibus sopita virtus coniveret interdum; multas vias adulescentiae lubricas ostendit quibus illa insistere aut ingredi sine casu aliquo ac prolapsione vix posset; multarum rerum iucundissimarum varietatem dedit qua non modo haec aetas sed etiam iam conroborata caperetur.
こうして、ある者たちは賢者はすべてを快楽のために行うと主張し、教養ある人々でありながらこの醜怪な言説を忌避しませんでした。別の者たちは快楽と尊厳を結びつけるべきだと考え、弁論の力によって互いに最も相容れない事柄を結びつけようとしました。そして、労苦を伴う称賛へのあの唯一のまっすぐな道を良しとした者たちは、今や学校の中でほぼ独り取り残されています。というのも、自然そのものが私たちに多くの誘惑を生み出し、それによって徳は眠らされて時折まどろむことになり、自然は若さに対して多くの滑りやすい道を示し、そこを何らかのつまずきや転落なしに踏みとどまり、あるいは歩み進めることをほとんど不可能にし、この年代だけでなくすでに円熟した年齢でさえ虜にされるような、極めて快適な無数の事柄の多様性を与えたからです。
quam ob rem si quem forte inveneritis qui aspernetur oculis pulchritudinem rerum, non odore ullo, non tactu, non sapore capiatur, excludat auribus omnem suavitatem, huic homini ego fortasse et pauci deos propitios,3 plerique autem iratos putabunt. ergo haec deserta via et inculta atque interclusa iam frondibus et virgultis relinquatur. detur aliqui ludus aetati; sit adulescentia liberior; non omnia voluptatibus denegentur; non semper superet vera illa et derecta ratio; vincat aliquando cupiditas voluptasque rationem, dum modo illa in hoc genere praescriptio moderatioque teneatur. parcat iuventus pudicitiae suae, ne spoliet alienam, ne effundat patrimonium, ne faenore trucidetur, ne incurrat in alterius domum atque familiam, ne probrum castis, labem integris, infamiam bonis inferat, ne quem vi terreat, ne intersit insidiis, scelere careat. postremo cum paruerit voluptatibus, dederit aliquid temporis ad ludum aetatis atque ad inanis hasce adulescentiae cupiditates, revocet se aliquando ad curam rei domesticae, rei forensis reique publicae, ut ea quae ratione antea non perspexerat satietate abiecisse et experiendo contempsisse videatur.
それゆえ、もしあなたがたが、事物の美しさを眼で見ても侮り、いかなる香りにも触覚にも味覚にも捉えられず、耳からあらゆる快美を締め出すような者に偶然出会ったとしても、このような人物に対しては、私とおそらく少数の者は神々が好意的であると考えるでしょうが、大部分の者は神々が怒っていると考えるでしょう。したがって、見捨てられ、荒れ果て、今や枝葉や茂みに遮られたこの道は放置されるべきです。この年齢にはいくらかの遊びが許されるべきであり、青春はいっそう自由であってよいのです。あらゆるものが快楽に対して拒絶されるべきだというわけではありません。あの真実でまっすぐな理性が常に勝っていなければならないわけではありません。情欲と快楽が時には理性に勝ってもよいのです、この分野においてかの規定と節度が保たれさえするならば。青年は自らの貞潔を惜しみ、他人のそれを奪わず、世襲財産を浪費せず、高利貸しに破滅させられず、他人の家や家庭を侵害せず、貞淑な者に恥辱を、無垢な者に汚点を、善良な者に悪名をもたらさず、何人をも暴力で威嚇せず、陰謀に加担せず、罪悪から遠ざかるべきです。最後に、快楽に従い、この年代の遊びと青年期のこれらの空虚な欲望にある程度の時間を費やしたならば、いつの日か自らを家政、法廷活動、国家の配慮へと呼び戻すべきであり、かつて理性によって見極められなかった事柄を、飽満によって投げ捨て、経験することによって軽侮したのだと思われるようになるべきです。
- 39hunc mea sententia divinis quibusdam bonis instructum atque ornatum puto
主動詞 puto の対格補語となっている指示代名詞 hunc は、長大な条件節 si quis ... fuit(さらに ut 節、関係節 quem ... delectaret、不定詞補文を伴う putaret が連続する)の主語 si quis を受け直す再開用法の代名詞である。文頭に置かれた主語 ego と本動詞 puto の間に長大な挿入的条件文が挟まる離隔構文(hyperbaton)となっている。
- 41illud unum derectum iter ad laudem cum labore qui probaverunt
関係節 qui probaverunt の直接目的語である名詞句 illud unum derectum iter ad laudem cum labore が、関係代名詞 qui の前に前置(prolepsis / hyperbaton)されている。また関係詞 qui の先行詞(ii「彼らは」)は明示されず、主節の主語 prope soli(「ほぼ彼らだけが」)に繰り込まれている。構文の骨格は [ii] qui ... probaverunt, prope soli ... relicti sunt である。
- 42huic homini ego fortasse et pauci deos propitios
主動詞 putabunt は「deos(対格主語)+propitios / iratos(述語対格)+[esse]」の二重対格(対格不定詞構文)を取り、文頭の与格 huic homini は後続の述語形容詞 propitios および iratos に係る(「この人に対して好意的である/怒っている」)。主節の主語としては ego et pauci と plerique が対比されている。
