← キケロ

カエリウス弁護

§35-38

クローディアへの直接追及と喜劇の父親像による弁護

キケロはアッピウスの仮面を脱ぎ捨てて自らの言葉でクローディアを追及したのち、今度は放蕩な弟クロディウスの口調を借りて彼女の横恋慕を嘲弄し、最後には厳格な父と寛大な父の類型劇を通じてカエリウスの潔白を弁護する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§35

​sed quid ego, iudices, ita gravem personam induxi ut verear ne se idem Appius repente convertat et Caelium incipiat accusare illa sua gravitate censoria? sed videro hoc posterius1 atque ita, iudices, ut vel severissimis disceptatoribus Marci Caeli vitam me probaturum esse confidam. tu vero, mulier — iam enim ipse tecum nulla persona introducta loquor — si ea quae facis, quae dicis, quae insimulas, quae moliris, quae arguis, probare cogitas, rationem tantae familiaritatis, tantae consuetudinis, tantae coniunctionis reddas atque exponas necesse est.2 accusatores quidem libidines, amores, adulteria, Baias, actas, convivia, comissationes, cantus, symphonias, navigia iactant, idemque significant nihil se te invita dicere. quae tu quoniam mente nescio qua effrenata atque praecipiti in forum deferri iudiciumque voluisti, aut diluas oportet ac falsa esse doceas aut nihil neque crimini tuo neque testimonio credendum esse fateare.

しかし裁判員の方々、私はなぜこれほど重々しい仮面を登場させ、同じアッピウスが突然矛先を変え、あの監察官特有の厳格さをもってカエリウスを告発し始めるのではないかと恐れることになったのでしょうか。しかしこの点は後で見ることにしましょう。そして裁判員の方々、いかに厳格な裁定人たちに対してもマルクス・カエリウスの人生を私が証明してみせると確信できるような形で見ることにします。しかし女よ、あなたに対してです——というのも、もはや私自身がいかなる仮面も導入することなくあなたと直接話すのですから——もしあなたが、自分の行っていること、口にしていること、中傷していること、企てていること、告発していることを証明するつもりであるなら、あれほどの親密さ、あれほどの馴染み、あれほどの結びつきについての理由を弁明し、説明することが不可欠です。告発人たちはまさに情欲、情事、姦通、バイアエ、海岸、宴会、夜半の酒盛り、歌、合奏、舟遊びを取り沙汰し、同時に、あなた自身の意向に反して自分たちが語っていることは何一つないとほのめかしています。あなた自身が、どういうわけか抑えの利かない性急な心によってこれらがフォルムへ、法廷へと持ち込まれることを望んだのですから、それらを論駁して虚偽であることを示すか、あるいはあなたの告発にも証言にも信を置くべきでないと認めるかのいずれかでなければなりません。

§36

​sin autem urbanius me agere mavis, sic agam tecum. removebo illum senem durum ac paene agrestem; ex his igitur sumam aliquem ac potissimum minimum fratrem qui est in isto genere urbanissimus; qui te amat plurimum, qui propter nescio quam, credo, timiditatem et nocturnos quosdam inanis metus tecum semper pusio cum maiore sorore cubitabat. Eum putato tecum loqui: 'quid tumultuaris, soror? quid insanis? quid clamorem exorsa verbis parvam rem magnam facis? vicinum adulescentulum aspexisti; candor huius te et proceritas voltus oculique pepulerunt; saepius videre voluisti; fuisti non numquam in isdem hortis; vis nobilis mulier illum filium familias patre parco ac tenaci3 habere tuis copiis devinctum. non potes; calcitrat, respuit, repellit, non putat tua dona esse tanti. confer te alio. habes hortos ad Tiberim ac diligenter eo loco paratos quo omnis iuventus natandi causa venit; hinc licet condiciones cotidie legas; cur huic qui te spernit molesta es?'

しかし、もしあなたが私にいっそう洗練された振る舞いを望むのであれば、私はあなたとこのように接しましょう。あの頑固でほとんど粗野な老人を退場させます。そこでこの者たちの中から誰かを、とりわけその手の種類において最も洗練されている末の弟を取り上げることにしましょう。彼はあなたをこの上なく愛しており、思うに、何らかの臆病さと夜間の根拠のない恐怖のゆえに、年若い小僧でありながら年長の姉であるあなたと常に同寝していた者です。その彼があなたと語っていると考えてください。「なぜ騒ぎ立てるのか、姉さん。なぜ狂乱するのか。なぜ大声を上げて言葉を尽くし、些細な事柄を大袈裟にするのか。近所の年若い男を見かけ、その肌の白さと長身、顔立ちと眼差しに心を奪われた。もっと頻繁に会いたいと望んだ。同じ庭園に幾度となく居合わせた。高貴な女であるあなたは、倹約で頑固な父親を持つあの家付きの息子を、自らの財力によって縛り付けたいと望む。だがそれはできない。彼は跳ね返し、拒絶し、退け、あなたの贈り物をそれほどの価値あるものとは見なさない。他の男へ乗り換えるがよい。テベリス川のほとりに、あらゆる青年たちが水泳のためにやって来る場所に念入りに用意された庭園を持っているではないか。ここから毎日でも相手を選び放題であるのに、なぜあなたを軽蔑するこの男にまとわりつくのか」と。

§37

​redeo nunc ad te, Caeli, vicissim ac mihi auctoritatem patriam severitatemque suscipio. sed dubito quem patrem potissimum sumam, Caecilianumne aliquem vehementem atque durum: nunc enim demum mi animus ardet, nunc meum cor cumulatur ira aut illum: O infelix, o sceleste! ferrei sunt isti patres: egone quid dicam, quid velim? quae tu omnia tuis foedis factis facis ut nequiquam velim, vix ferendi. diceret talis pater: 'cur te in istam vicinitatem meretriciam contulisti? cur inlecebris cognitis non refugisti?' "cur alienam ullam mulierem nosti? Dide ac dissice; per me tibi licet. si egebis, tibi dolebit, non mihi. mihi sat est qui aetatis quod relicuom est oblectem meae.4"

カエリウスよ、今度は交代してあなたに立ち戻り、私は父親の権威と厳格さを自ら引き受けます。しかし、どの父親を起用すべきか迷うところです。カエキリウスの劇に出てくるような激しく頑固な父親でしょうか。 「今やついに我が心は燃え上がり、今や我が胸は怒りに満たされる」それともあの男でしょうか。 「ああ、忌まわしき者よ、ああ、罪深き者よ」これら父親たちは鉄の心を持ち、「私が何を言おう、何を望もう。お前は恥ずべき行いによって、私の望むことすべてを徒労に帰せしめる」と、耐え難いほどです。そのような父親ならこう言うでしょう。「なぜあの娼婦のような近所へ身を寄せたのか。なぜ誘惑を知りながら逃げ出さなかったのか」「なぜ他人の女などに近づいたのか。使い果たせ、ばらまけ。私の知ったことではない。困窮しても苦しむのはお前であって、私ではない。私には、残された余生を楽しむための手立てがあれば十分だ」と。

§38

​huic tristi ac derecto seni responderet Caelius se nulla cupiditate inductum de via decessisse. quid signi? nulli sumptus, nulla iactura, nulla versura. at fuit fama. quotus quisque istam effugere potest, praesertim in tam maledica civitate? vicinum eius mulieris miraris male audisse cuius frater germanus sermones iniquorum effugere non potuit? leni vero et clementi patre5 cuius modi ille est: "fores ecfregit, restituentur; discidit vestem, resarcietur," Caeli causa est expeditissima. quid enim esset in quo se non facile defenderet? nihil iam in istam mulierem dico; sed, si esset aliqua dissimilis istius quae se omnibus pervolgaret, quae haberet palam decretum semper aliquem, cuius in hortos, domum, Baias iure suo libidines omnium commearent, quae etiam aleret adulescentis et parsimoniam patrum suis sumptibus sustineret; si vidua libere, proterva petulanter, dives effuse, libidinosa meretricio more viveret, adulterum ego putarem si quis hanc paulo liberius salutasset?

この陰鬱で一本気な老人に対してカエリウスは、自分はいかなる情欲に駆られて道を踏み外したこともない、と答えるでしょう。その証拠は何か。散財もなく、資産の喪失もなく、借金の借り換えもありません。しかし風評はあったではないか、と。あの風評を逃れられる者が一体何人いるでしょうか、とりわけこれほど口さがない国家において。実の兄弟ですら悪意ある者たちの口舌を逃れられなかったあの女の近隣の者が、悪評を立てられたからといって驚くのでしょうか。他方、寛大で温和な父親、「門扉を壊したか、直させよう。衣服を引き裂いたか、繕わせよう」というような父親に対しては、カエリウスの立場は極めて容易です。彼が容易に弁明できない事柄など一体どこにあるでしょうか。私はあの女に対してもはや何も言いません。しかし、もしあの女と似ておらず、すべての人に身を任せ、常に公然と選定された情夫を持ち、その庭園、邸宅、バイアエへ誰もが情欲のままに我が物顔で出入りし、青年たちを養いさえして父親たちの倹約を自らの支出で支えるような女がいたとして、もしも未亡人として奔放に、生意気な女として放埒に、富裕な女として乱脈に、淫蕩な女として娼婦の流儀で生きていたとするなら、誰かがこの女に少しばかり親密に挨拶したからといって、私はその者を姦通者と見なすべきでしょうか。

構文注5 件
  1. 35videro hoc posterius

    未来完了形 videro は、ある論点や検討を「後回しにする」「後で取り上げる」ことを表す慣用的な表現である。ここでは、アッピウスがカエリウスをも告発しかねないという懸念を一旦棚上げし、後ほど確実に弁護できると示す文脈で用いられている。

  2. 35reddas atque exponas necesse est

    非人称表現 necesse est に接続詞 ut を伴わず接続法(reddas, exponas)が直接後続する並列(parataxis)構文。古典期散文で義務や必然性を簡潔かつ力強く命じる際によく見られる。

  3. 36patre parco ac tenaci

    名詞 filium familias に掛かる状況または付帯状況を表す奪格句(または性質の奪格)。父親が健在で財産権を握っており、かつ極めて倹約家であるという息子の置かれた境遇・従属関係を端的に示している。

  4. 37mihi sat est qui aetatis quod relicuom est oblectem meae

    qui は古形副詞/奪格形(= quo, 「それによって…するためのもの」)であり、目的または限定を表す関係節(接続法 oblectem)を導いている。先行詞は明示されていないが、文脈上「手段・資力」を意味し、「残された余生を楽しむための手立てがあれば十分だ」の意となる。

  5. 38leni vero et clementi patre

    条件または状況を示す絶対奪格(patre ... [existente])。「一方、寛大で温和な父親のもとでは/父親がいるとするならば」の意であり、直前の厳格な父親(huic tristi ac derecto seni)との対比を形成しつつ、続く主節 Caeli causa est expeditissima の前提条件となっている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi024.humanitext-lat2:35-38