- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:135-138
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは相手側の剣闘士興行に関する詭弁的な弁明と執政官立法の蔑視を論駁し、演説の結びとしてローマの青年に向けて祖先の体制と最善者層の責務を説く。
sed habet defensiones duas: primum do, inquit, bestiarios: lex scripta de gladiatoribus. festive! accipite aliquid etiam acutius. dicet se non gladiatores, sed unum gladiatorem dare et totam aedilitatem in munus hoc transtulisse. praeclara aedilitas! unus leo, ducenti bestiarii. verum utatur hac defensione: cupio eum suae causae confidere; solet enim tribunos plebis appellare et vi iudicium disturbare, cum diffidit. quem non tam admiror, quod meam legem contemnit hominis inimici,1 quam quod sic statuit, omnino consularem legem nullam putare. Caeciliam Didiam, Liciniam Iuniam contempsit. etiamne eius quem sua lege et suo beneficio ornatum, munitum, armatum solet gloriari, C. Caesaris, legem de pecuniis repetundis non putat esse legem? et aiunt alios esse qui acta Caesaris rescindant, cum haec optima lex et ab illo socero eius et ab hoc adsecula neglegatur! et cohortari ausus est accusator in hac causa vos, iudices, ut aliquando essetis severi, aliquando medicinam adhiberetis rei publicae. non ea est medicina, cum sanae parti corporis scalpellum adhibetur atque integrae, carnificina est ista et crudelitas: ei medentur rei publicae qui exsecant pestem aliquam tamquam strumam civitatis.
しかし彼には二つの弁明があります。「まず、私は猛獣闘士を提供したのだ。法律は剣闘士について書かれている」と彼は言います。何とも粋なことです!さらに鋭い弁解もお聞きなさい。彼は剣闘士たちではなく一人の剣闘士を提供しただけであり、自らのアエディリス職務全体をこの興行に振り向けたのだ、と言うでしょう。何と壮麗なアエディリス職務でしょう!一頭のライオンと二百人の猛獣闘士とは。しかし、彼にこの弁明を使わせようではありませんか。私は彼が自分の言い分に自信を持つことを望んでいます。というのも、自信がないときには平民護民官に訴え、暴力で法廷を混乱させるのが彼の常だからです。私が驚くのは、敵対者である私の法を彼が侮蔑していることというより、執政官立法など全く何の効力もないと彼が決め込んでいることです。彼はカエキリウス・ディディウス法もリキニウス・ユニウス法も軽視しました。自らの法律と恩恵によって栄誉を与え、守り、武装させてやったと常々誇っているあの人物、ガイウス・カエサルの不法利得返還請求法すら、法ではないと見なしているのでしょうか。そして、カエサルの業績を破棄する者たちが別にいるなどと言われますが、この極めて優れた法があの義父からもこの取り巻きからも等しく無視されているのです!また、告発人はこの裁判において、裁判員の方々、あなた方が今こそ厳格になり、今こそ国家に治療を施すべきだと敢えて鼓舞しました。しかし、身体の健全で傷のない部分にメスを入れることは治療ではなく、それは虐殺であり残虐にすぎません。国家を治療する者とは、国家の悪性腫瘍のような病弊を切除する者たちです。
sed ut extremum habeat aliquid oratio mea, et ut ego ante dicendi finem faciam quam vos me tam attente audiendi,2 concludam illud de optimatibus eorumque principibus ac rei publicae defensoribus, vosque, adulescentes, et qui nobiles estis, ad maiorum vestrorum imitationem excitabo, et qui ingenio ac virtute nobilitatem potestis consequi, ad eam rationem in qua multi homines novi et honore et gloria floruerunt cohortabor.
しかし、私の演説に結びを付け、あなた方がこれほど熱心に私に耳を傾けるのをやめる前に私が語り終えるために、最善者たちとその指導者たち、また国家の防衛者たちについてのあの議論を締めくくり、青年たちよ、あなた方の中で貴族である者たちには先祖の手本に倣うよう鼓舞し、才能と徳によって貴族の地位に到達しうる者たちには、多くのノウス・ホモが栄誉と栄光をもって花開いたあの道へと励ますことにいたしましょう。
haec est una via, mihi credite, et laudis et dignitatis et honoris, a bonis viris sapientibus et bene natura constitutis laudari et diligi; nosse discriptionem civitatis a maioribus nostris sapientissime constitutam; qui cum regum potestatem non tulissent, ita magistratus annuos creaverunt ut consilium senatus rei publicae praeponerent sempiternum, deligerentur autem in id consilium ab universo populo aditusque in illum summum ordinem omnium civium industriae ac virtuti pateret. senatum rei publicae custodem, praesidem, propugnatorem conlocaverunt; huius ordinis auctoritate uti magistratus et quasi ministros gravissimi consili esse voluerunt; senatum autem ipsum proximorum ordinum splendorem confirmare, plebis libertatem et commoda tueri atque augere voluerunt.
私を信じてください、賞賛と尊厳と栄誉への唯一の道は、善にして賢明で天性において優れた人々から賞賛され愛されること、そして私たちの先祖によって極めて賢明に制定された国家の体制を弁えることです。先祖たちは王たちの支配に耐えかねたとき、年期の公職を創設し、元老院の評議会を国家の上に永遠のものとして置き、しかもその評議会へは〔議員が〕民衆全体によって選ばれ、あの至高の身分への門戸があらゆる市民の勤勉と徳に開かれているようにしました。彼らは元老院を国家の守護者、保護者、擁護者として据え、政務官たちがこの身分の権威を用い、この極めて重厚な評議会のいわば執行者となるよう望みました。そして彼らは、元老院自身がこれに続く身分の輝きを強固にし、平民の自由と利益を守り増進させることを望んだのです。
haec qui pro virili parte defendunt optimates sunt, cuiuscumque sunt ordinis; qui autem praecipue suis cervicibus tanta munia atque rem publicam sustinent, hi semper habiti sunt optimatium principes, auctores et conservatores civitatis. huic hominum generi fateor, ut ante dixi, multos adversarios, inimicos, invidos esse, multa proponi pericula, multas inferri iniurias, magnos esse experiundos et subeundos labores; sed mihi omnis oratio est cum virtute non cum desidia, cum dignitate non cum voluptate, cum iis qui se patriae, qui suis civibus, qui laudi, qui gloriae, non qui somno et conviviis et delectationi natos arbitrantur. nam si qui voluptatibus ducuntur et se vitiorum inlecebris et cupiditatium lenociniis dediderunt, missos faciant3 honores, ne attingant rem publicam, patiantur virorum fortium labore se otio suo perfrui.
これらを自らの力に応じて守る者たちが、いかなる身分に属していようと最善者層であります。そして、とりわけ自らの双肩でこれほど重い任務と国家を支える者たち、これらこそが常に最善者たちの指導者、国家の創始者にして維持者と見なされてきたのです。このような人々の類には、私が先に述べたように、多くの敵対者、仇敵、妬む者が存在し、多くの危険が待ち受け、多くの不正が加えられ、大いなる労苦を経験し忍受せねばならないことを私は認めます。しかし私の演説のすべては、無為ではなく徳と、快楽ではなく尊厳と、そして自らは眠りや宴会や歓楽のためにではなく、祖国のため、市民のため、賞賛のため、栄光のために生まれたと信じる者たちとともにあります。というのも、もし快楽に流され、悪徳の誘惑や欲望の甘言に身を委ねてしまった者たちがいるなら、彼らは官職を諦め、国政に手を出さず、勇敢な男たちの労苦によって自分たちの平穏を享受することに甘んじるべきだからです。
- 135hominis inimici
所有形容詞 meam の内に含まれる一人称単数の人称属格(mei)と同格をなす属格。「敵である人間たる私の法」の意。
- 136ante dicendi finem faciam quam vos me tam attente audiendi
ante... quam 節における簡略表現(brachylogy)。従属節において finem faciatis が省略され、主語の vos に対し、動名詞属格 audiendi が補われた目的語 finem に呼応している。
- 138missos faciant
missum facere+対格(ここでは honores)で「〜を退ける、断念する、手放す」を意味する慣用語法。接続法現在 faciant は条件文の帰結節における勧告・命令を表す。
