- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:131-134
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケローは全イタリアの歓迎を受けた自身の栄光ある帰還を描写し、オプティマテスを侮辱した敵(バティニウス)の策動と、選挙法を無視して私的な剣闘士興行を強行したその無謀さを弾劾する。
quod certe, si est aliqui sensus in morte praeclarorum virorum, cum omnibus Metellis tum vero uni viro fortissimo et praestantissimo civi gratissimum, fratri suo,1 fecit, socio laborum, periculorum, consiliorum meorum. reditus vero meus qui fuerit quis ignorat? quem ad modum mihi advenienti tamquam totius Italiae atque ipsius patriae dextram porrexerint Brundisini, cum ipsis Nonis Sextilibus idem dies adventus mei fuisset reditusque natalis, idem carissimae filiae, quam ex gravissimo tum primum desiderio luctuque conspexi, idem etiam ipsius coloniae Brundisinae, idem salutis, cumque me domus eadem optimorum et doctissimorum virorum, M. Laeni Flacci et patris et fratris eius, laetissima accepisset, quae proximo anno maerens receperat et suo praesidio periculoque defenderat. cunctae itinere toto urbes Italiae festos dies agere adventus mei videbantur, viae multitudine legatorum undique missorum celebrabantur, ad urbem accessus incredibili hominum multitudine et gratulatione florebat, iter a porta, in Capitolium adscensus, domum reditus erat eius modi ut summa in laetitia illud dolerem, civitatem tam gratam tam miseram atque oppressam fuisse.
彼がなしたこの行為は、もし卓越した男たちの死後にも何らかの感覚が残るならば、すべてのメテッルス家の人々にとっても、とりわけきわめて勇敢な人物にして最も傑出した市民であり、私の労苦と危機と計略の同志であった彼の兄弟にとっても、この上なく喜ばしいことであったに違いありません。 ところで、私の帰還がいかなるものであったか、誰が知らぬでしょうか。ブルンディシウムの人々が、到着した私に、いわば全イタリアと祖国そのものの右手を差し伸べてくれた様を。そのまさに8月5日は、私の到着の日であり帰還の記念日であっただけでなく、私がこの上なく深い慕情と悲嘆の果てにその時初めて目にした最愛の娘の誕生日でもあり、ブルンディシウム植民市そのものの創設記念日でもあり、私の救済の日でもあったのです。そして、前年には嘆きつつ私を迎え入れ、自らの護衛と危険を冒して私を守ってくれた、この上なく善良にして教養ある男たち、マルクス・ラエニウス・フラックスとその父、また彼の兄弟の同じ屋敷が、この上ない歓喜をもって私を受け入れてくれたのです。道中の全イタリアの都市が私の到着を祝祭として祝っているかのように見え、各地から派遣された使節の群れで街道は賑わい、都への進入路は信じがたい群衆と祝意で華やぎ、市門からの道、カピトリウムへの登攀、家への帰還は、私が至高の歓喜の中で、これほど感謝に満ちた国家がこれほど惨めに抑圧されていたのかと痛嘆するほどのものでした。
habes igitur quod ex me quaesisti, qui essent optimates. non est natio, ut dixisti; quod ego verbum agnovi; est enim illius a quo uno maxime P. Sestius se oppugnari videt, hominis eius qui hanc nationem deleri et concidi cupivit, qui C. Caesarem, mitem hominem et a caede abhorrentem, saepe increpuit, saepe accusavit, cum adfirmaret illum numquam, dum haec natio viveret, sine cura futurum. nihil profecit de universis: de me agere non destitit; me oppugnavit, primum per indicem Vettium, quem in contione de me et de clarissimis viris interrogavit,—in quo tamen eos civis coniunxit eodem periculo et crimine, ut a me inierit gratiam quod me cum amplissimis et fortissimis viris congregavit.2
それゆえ、あなたは私に尋ねたこと、すなわち最善者層とは何者であるかについての答えを得たのです。それは、あなたが言ったような「徒党」ではありません。私はその言葉に聞き覚えがあります。それというのも、その言葉はプブリウス・セスティウスが自身をもっぱら攻撃していると見なしている唯一の人物、この「徒党」が滅ぼされ切り刻まれることを望み、温厚で殺戮を忌み嫌うガイウス・カエサルを、この徒党が生き残っている限り決して安泰ではいられないと主張しながら、しばしば叱責し、しばしば告発したあの男の言葉だからです。彼は全員に対しては何の成果も得られず、私への攻撃の手を緩めませんでした。彼は私を攻撃し、最初は告発人ウェッティウスを通じて、民会において彼に私や最も著名な男たちについて尋問したのです。もっともその際、彼は同じ危機と罪状によってそれらの市民たちを結びつけたため、私を最高位の極めて勇敢な男たちと同じ陣営に置いたということで、私から感謝を勝ち得たほどでしたが。
sed postea mihi nullo meo merito, nisi quod bonis placere cupiebam, omnis est insidias sceleratissime machinatus. ille ad eos a quibus audiebatur cotidie aliquid de me ficti adferebat; ille hominem mihi amicissimum, Cn. Pompeium, monebat ut meam domum metueret atque a me ipso caveret; ille se sic cum inimico meo copularat ut illum meae proscriptionis, quam adiuvabat, Sex. Clodius, homo iis dignissimus quibuscum vivit, tabulam esse, se scriptorem esse diceret; ille unus ordinis nostri discessu meo, luctu vestro palam exsultavit. de quo ego, cum cotidie rueret, verbum feci, iudices, numquam; neque putavi, cum omnibus machinis ac tormentis, vi, exercitu, copiis oppugnarer, de uno sagittario me queri convenire. Acta mea sibi ait displicere. quis nescit? qui legem meam contemnat, quae dilucide vetat gladiatores biennio quo quis petierit aut petiturus sit dare.
しかしその後、善人たちに気に入られたいと私が願っていたこと以外には私に何の落ち度もなかったにもかかわらず、彼は私に対してあらゆる陰謀を最も凶悪に企てました。彼は自らの言葉を聞いてくれる者たちのもとへ、毎日私に関する何らかの作り話を持ち込みました。彼は私と極めて親しい間柄であったグナエウス・ポンペイウスに対し、私の屋敷を恐れ、私自身を用心するようにと忠告しました。彼は私の敵と結託し、一緒に暮らしている者たちに最もふさわしい男であるセクストゥス・クロディウスが、あの男が支援していた私の追放の告示板はあの男であり、その起草者は自分自身であると語ったほどでした。彼一人だけが、私たちの身分の中で、私の退去とあなた方の悲嘆に公然と歓喜したのです。毎日破滅へ向かっていた彼について、裁判員の方々、私は一度も発言したことがありません。また、あらゆる兵器や投石機、武力、軍勢、大軍によって攻撃されていた時に、たった一人の弓兵について不平を言うのがふさわしいとも思いませんでした。彼は私の業績が気に入らないと言います。誰がそれを知らないでしょう。立候補した、あるいは立候補しようとする2年間のうちに剣闘士興行を催すことを明確に禁じている私の法律を蔑視している彼が。
in quo eius temeritatem satis mirari, iudices, non queo. facit apertissime contra legem; facit is qui neque elabi ex iudicio iucunditate sua neque emitti gratia potest, neque opibus et potentia leges ac iudicia perfringere. quae res hominem impellit ut sit tam intemperans iste nimia gloriae cupiditate? familiam gladiatoriam, credo, nactus est speciosam, nobilem, gloriosam; norat studia populi, videbat clamores et concursus futuros. hac exspectatione elatus homo flagrans cupiditate gloriae tenere se non potuit quin eos gladiatores induceret, quorum esset ipse pulcherrimus.3 si ob eam causam peccaret, pro recenti populi Romani in se beneficio populari studio elatus, tamen ignosceret nemo: cum vero ne de venalibus quidem homines electos, sed ex ergastulis emptos nominibus gladiatoriis ornarit, et sortito alios Samnitis alios provocatores fecerit, tanta licentia, tanta legum contemptio nonne quem habitura sit exitum pertimescit?
この点における彼の向こう見ずさには、裁判員の方々、私は十分に驚嘆することもできません。彼は極めて公然と法に反して行動しています。自らの魅力によって裁判を免れることも、恩顧によって放免されることもできず、財力や権力によって法や法廷を打ち破ることもできない彼が、そうしているのです。何がこの男を駆り立てて、過度な名誉欲によってこれほどまでに無分別にさせているのでしょうか。思うに、彼は華々しく、高貴で、栄光に満ちた剣闘士団を手に入れたのでしょう。民衆の熱狂を知り、歓声と群衆の殺到を予見していたのです。この期待に浮かされ、名誉欲に燃えるこの男は、その中で自分自身が最も美しいはずの剣闘士たちを登場させずにはいられなかったのです。もし彼がその理由のために過ちを犯し、自らに対するローマ民衆の最近の恩恵に報いるため民衆の熱意に浮かされていたとしても、誰も容赦はしないでしょう。ましてや、売物の奴隷から選ばれた者たちですらなく、奴隷牢から買い取られた者たちに剣闘士の名を与えて飾り立て、籤引きで一部をサムニウム闘士に、一部を挑発闘士に仕立て上げた今、これほどの勝手気まま、これほどの法の蔑視がいかなる結末を迎えるか、彼は恐ろしくないというのでしょうか。
- 131fratri suo
uni viro fortissimo et praestantissimo civi に対する同格表現であり、直前の執政官クィントゥス・カエキリウス・メテッルス・ネポスの亡き兄弟(クィントゥス・カエキリウス・メテッルス・ケレル)を指す与格。
- 132ut a me inierit gratiam quod me cum amplissimis et fortissimis viris congregavit
inire gratiam ab aliquo は「〜から好意・感謝を得る(恩を売る)」という慣用表現。quod 節はその理由を示しており、「私を最高位の勇士たちと同じ列に置いたことによって、むしろ私から感謝されることになった」という皮肉な帰結節(ut...)を構成している。
- 134tenere se non potuit quin eos gladiatores induceret, quorum esset ipse pulcherrimus
tenere se non posse quin + 接続法で「〜せずにはいられない」。関係節内の接続法 esset は話者(キケロー)の痛烈な皮肉(容貌が醜怪と評された相手に対する逆説的評価)または主観的描写を表す。
