← キケロ

自分の家について

§58-63

流血回避のための退去と家族や自邸への迫害

キケロは自身が亡命を選んだのは裁判の恐怖や法的罪責のためではなく、暴力と流血から国家と家族を守るためであったと論じ、追放後に家族が受けた迫害や自邸の破壊・略奪を告発して、自らが一身に暴力の矛先を引き受けたと述べる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§58

​an vero in iudicio periculi nihil fuit: privilegium pertimui, ne, mihi praesenti si multa inrogaretur, nemo intercederet? tam inops autem ego eram ab amicis aut tam nuda res publica a magistratibus?1 quid? si vocatae tribus essent, proscriptionem non dicam in me, ita de sua salute merito, sed omnino in ullo civi comprobavissent? an, si ego praesens fuissem, veteres illae copiae coniuratorum tuique perditi milites atque egentes et nova manus sceleratissimorum consulum corpori meo pepercissent? qui cum eorum omnium crudelitati scelerique cessissem,2 ne absens quidem luctu meo mentis eorum satiare potui.

それとも、裁判には何の危険もなかったのに、私が出頭した場合に罰金刑が科され誰一人異議を申し立てない(介入しない)のではないかと、私権剥奪法を恐れたとでもいうのか。だが、私はそれほど友人に乏しかったのか、あるいは国家はそれほど政務官を欠いていたとでもいうのか。ではどうか。仮に部族会が招集されていたとして、人民の救済にそれほど功のあった私に対してとは言わずとも、そもそもいかなる市民に対しても、彼らは公権剥奪(追放刑)を承認したであろうか。それとも、もし私がその場に踏みとどまっていたなら、あの陰謀者たちの昔からの残党、君の破滅的で困窮した配下たち、そして極悪非道な執政官たちの新たな軍勢が、私の身命を容赦したとでもいうのか。私が彼ら全員の残虐と犯罪に屈して退いた後ですら、不在の私の悲哀をもってしても彼らの心を満足させることはできなかったのだ。

§59

quid enim vos uxor mea misera violarat, quam vexavistis, raptavistis, omni crudelitate lacerastis? quid mea filia, cuius fletus adsiduus sordesque lugubres vobis erant iucundae, ceterorum omnium mentis oculosque flectebant? quid parvus filius, quem, quam diu afui, nemo nisi lacrimantem confectumque vidit: quid fecerat quod eum totiens per insidias interficere voluistis? quid frater meus? qui cum aliquanto post meum discessum ex provincia venisset neque sibi vivendum nisi me restituto putaret, cum eius maeror, squalor incredibilis et inauditus omnibus mortalibus miserabilis videbatur, quotiens est ex vestro ferro ac manibus elapsus!

実際、私の不憫な妻が君たちに何の危害を加えたというのか。君たちは彼女を苦しめ、引きずり回し、あらゆる残酷さをもって傷つけたではないか。私の娘が何をしたというのか。その絶え間ない涙と嘆きの喪服は君たちには喜ばしく、他のあらゆる人々の心と目を揺さぶっていたというのに。幼い息子が何をしたというのか。私が不在の間、泣き濡れ衰弱した姿以外に誰も見かけなかったあの子が、君たちが幾度も罠にかけて殺そうとしたほどに、いったい何をしたというのか。私の弟は何をしたというのか。私の出発からかなり後に属州から戻り、私が回復されない限り自らも生きるべきではないと考え、その悲哀と信じがたい無様な喪服がすべての世人にとって哀れと映ったその彼が、君たちの刃と手から幾度逃れたことであろうか。

§60

​sed quid ego vestram crudelitatem exprobro quam in ipsum me ac meos adhibuistis, qui parietibus, qui tectis, qui columnis ac postibus meis hostificum quoddam et nefarium omni imbutum odio bellum intulistis? non enim te arbitror, cum post meum discessum omnium locupletium fortunas, omnium provinciarum fructus, tetrarcharum ac regum bona spe atque avaritia devorasses, argenti et supellectilis meae cupiditate esse caecatum: non existimo Campanum illum consulem cum saltatore conlega, cum alteri totam Achaiam, Thessaliam, Boeotiam, Graeciam, Macedoniam omnemque barbariam, bona civium Romanorum condonasses, alteri Syriam, Babylonem, Persas, integerrimas pacatissimasque gentis, ad diripiendum tradidisses, illos tam cupidos liminum meorum et columnarum et valvarum fuisse.

だが、私自身や身内に対して君たちが加えた残酷さを、なぜ私が責め立てる必要があろうか。君たちは私の壁に、屋根に、柱や門柱に、あらゆる憎悪に満ちた敵対的で邪悪な戦争を仕掛けたではないか。私の出発後、あらゆる富裕層の財産、あらゆる属州の収益、土侯や王たちの財宝を野心と貪欲によって貪り尽くした君が、私の銀器や家具への欲望に目が眩んでいたなどと私は思わない。あのカンパニア人の執政官が踊り子の同僚とともに――君がアカイア全土、テッサリア、ボイオティア、ギリシア、マケドニア、あらゆる異民族の地とローマ市民の財産を一方に差し出し、他方にはシリア、バビロン、ペルシアという全く手つかずで極めて平和な諸民族を略奪のために引き渡したときに――私の敷居や柱や扉をそれほど欲していたなどとは私は考えない。

§61

​neque porro illa manus copiaeque Catilinae caementis ac testis tectorum meorum se famem suam expleturas putaverunt; sed ut hostium urbes, nec omnium hostium, verum eorum quibuscum acerbum bellum internecivumque suscepimus, non praeda adducti sed odio solemus exscindere, quod, in quos propter eorum crudelitatem inflammatae mentes nostrae fuerunt, cum horum etiam tectis et sedibus residere aliquod bellum semper videtur3 nihil erat latum de me; non adesse eram iussus, non citatus afueram; eram etiam tuo iudicio civis incolumis, cum domus in Palatio, villa in Tusculano, altera ad alterum consulem transferebatur—scilicet eos consules vocabant—columnae marmoreae ex aedibus meis inspectante populo Romano ad socrum consulis portabantur, in fundum autem vicini consulis non instrumentum aut ornamenta villae, sed etiam arbores transferebantur, cum ipsa villa non praedae cupiditate —quid enim erat praedae?—sed odio et crudelitate funditus everteretur. domus ardebat in Palatio non fortuito, sed oblato incendio; consules epulabantur et in coniuratorum gratulatione versabantur, cum alter se Catilinae delicias, alter Cethegi consobrinum fuisse diceret.

さらに、あのカティリナの一味と軍勢も、私の屋敷の瓦礫や建材で自らの飢えを満たそうなどと考えていたわけではない。そうではなく、敵の都市、それもすべての敵ではなく、私たちが過酷で絶滅的な戦争を戦った相手の都市を、略奪に駆られてではなく憎悪ゆえに徹底的に破壊するのが我らの常であるように――その残虐さゆえに我らの心が燃え上がった相手に対しては、その屋根や住処にすら何らかの戦争が常に潜んでいるように思われるからである。私については何も法案は可決されていなかった。出頭を命じられてもいなければ、召喚されて欠席したわけでもなかった。私は君自身の判断においてすら無傷の市民であった。その時に、パラティウムの家とトゥスクルムの別荘は一方の執政官と他方の執政官へと引き渡されていたのだ――もちろん彼らは彼らを執政官と呼んでいたが。ローマ人民が見守る中、私の家から大理石の柱が執政官の義母のもとへと運び出され、隣の執政官の所領へは別荘の備品や装飾品だけでなく木々までもが運び込まれていた。別荘そのものが略奪の欲望からではなく――略奪できるものなど何があったというのか――憎悪と残酷さゆえに根本から破壊されていたその時にである。パラティウムの家は偶然ではなく放火によって炎上していた。執政官たちは祝宴に耽り、陰謀者たちの祝賀の渦中に身を置いていた。一方は自らをカティリナの愛人であったと称し、他方はケテグスの従兄弟であったと語りながら。

§63

​hanc ego vim, pontifices, hoc scelus, hunc furorem meo corpore opposito ab omnium bonorum cervicibus depuli, omnemque impetum discordiarum, omnem diu conlectam vim improborum, quae inveterata compresso odio atque tacito iam erumpebat nancta tam audacis duces, excepi meo corpore. in me uno consulares faces iactae manibus tribuniciis, in me omnia, quae ego quondam rettuderam, coniurationis nefaria tela adhaeserunt. quod si, ut multis fortissimis viris placuit, vi et armis contra vim decertare voluissem, aut vicissem cum magna internecione improborum, sed tamen civium, aut interfectis bonis omnibus, quod illis optatissimum erat, una cum re publica concidissem.

神祇官諸卿、私は自らの身を挺して、この暴力、この犯罪、この狂気を、あらゆる善人たちの首筋から払い除けたのだ。そして、激しい対立のあらゆる突進、悪人たちの長年蓄積されたあらゆる暴力を――抑圧され沈黙していた憎悪が沈殿し、かくも大胆な首領を得て今や噴出した暴力を――自らの身体で受け止めたのである。私一人に対して執政官の松明が護民官の手によって投げつけられ、かつて私が打ち砕いた邪悪な陰謀のあらゆる凶器が私に突き刺さった。もし私が、多くの極めて勇敢な人々が望んだように、暴力に対して暴力と武器をもって徹底抗戦することを欲していたなら、私は悪人たち――しかしそれでも市民たち――の大量殺戮を伴って勝利したか、あるいは、彼らが最も切望したように、あらゆる善人たちが討ち倒されて国家とともに滅び去っていたかのいずれかであったのだ。

構文注3 件
  1. 58tam inops autem ego eram ab amicis aut tam nuda res publica a magistratibus?

    前置詞句 ab amicis および a magistratibus は、形容詞 inops および nuda に伴い、供給源あるいは欠如・分離の観点(「〜に関して」「〜を欠いて」)を表す用法として取った。文脈上、友人の助けや政務官の保護が不在であったかという反語的疑問文を形成している。

  2. 58qui cum eorum omnium crudelitati scelerique cessissem

    関係代名詞 qui は文頭の接続的関係詞(relativum conexionis)であり、主文の主語 ego を受けて後続の主節動詞 potui に係る。cum 節は譲歩(「私が彼ら全員の残虐と犯罪に屈して身を引いたにもかかわらず」)の意味合いを帯びており、absens と対比されている。

  3. 61sed ut hostium urbes, nec omnium hostium, verum eorum quibuscum acerbum bellum internecivumque suscepimus, non praeda adducti sed odio solemus exscindere, quod, in quos propter eorum crudelitatem inflammatae mentes nostrae fuerunt, cum horum etiam tectis et sedibus residere aliquod bellum semper videtur

    長大な比較構文であり、前文の「カティリナの一味も屋敷の建材目当てではなかった」という否定に続き、ut... solemus exscindere(我らが敵の都市を破壊する習いであるのと同様に)によって破壊の真の動機(憎悪)を比喩的に提示している。文末の quod 節は破壊の心理的根拠(憎悪の対象となった者たちに対しては、その住居にすら敵対関係が残存すると見なされること)を説明している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:58-63