← キケロ

自分の家について

§53-57

カエキリウス法違反と武力行使による法案無効

キケロは、クロディウスの法案がカエキリウス・ディディウス法に反して複数の事柄を抱き合わせ、公然たる武力と執政官らの武力威嚇によって強行された無効なものであることを論証し、自身がローマを離れたのは正当な裁判を恐れたからではなく、暴力的破滅から国家を守るためであったと弁明する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§53

​quod si iam populus Romanus de ista re consultus esset et non omnia per servos latronesque gessisses, nonne fieri poterat ut populo de Cyprio rege placeret, de exsulibus Byzantiis displiceret? quae est, quaeso, alia vis, quae sententia Caeciliae legis et Didiae nisi haec, ne populo necesse sit1 in coniunctis rebus compluribus aut id quod nolit accipere aut id quod velit repudiare? quid? si per vim tulisti, tamenne lex est? aut quicquam iure gestum videri potest quod per vim gestum esse constet? an, si in ipsa latione tua capta iam urbe lapides iacti, si manus conlata non est, idcirco tu ad illam labem atque eluviem civitatis sine summa vi pervenire potuisti?

だが、もし仮にローマ人民がその件について諮問され、君がすべてのことを奴隷や盗賊を通じて行ったのでなかったとしたら、キプロス王に関しては人民のお気に召し、ビュザンティオンの追放者に関しては気に入らないということが起こり得たのではなかろうか。お尋ねするが、カエキリウス・ディディウス法の他の意義、他の精神とは何であろうか。結びつけられた複数の事柄において、人民が望まないものを受け入れるか、望むものを拒絶することを余儀なくされないようにすること、これ以外にあるだろうか。 ではどうか。もし君が暴力によって法案を可決させたなら、それでもなお法律なのか。あるいは、暴力によって行われたことが明白であるような事柄が、法に則って行われたと見なされ得るだろうか。それとも、君の法案提出そのものの際、都市がすでに占領されていたために投石がなされず、白兵戦が行われなかったからといって、君が国家のあの破滅と崩壊へと、極度の暴力なしに到達し得たとでもいうのか。

§54

cum in tribunali Aurelio conscribebas palam non modo liberos sed etiam servos, ex omnibus vicis concitatos, vim tum videlicet non parabas; cum edictis tuis tabernas claudi iubebas, non vim imperitae multitudinis, sed hominum honestorum modestiam prudentiamque quaerebas; cum arma in aedem Castoris comportabas, nihil aliud nisi uti ne quid per vim agi posset machinabare; cum vero gradus Castoris convellisti ac removisti, tum, ut modeste tibi agere liceret, homines audacis ab eius templi aditu atque ascensu reppulisti; cum eos qui in conventu virorum bonorum verba de salute mea fecerant adesse iussisti, eorumque advocationem manibus ferro lapidibus discussisti, tum profecto ostendisti vim tibi maxime displicere.

アウレリウスの高座で、あらゆる街区から駆り集められた自由民だけでなく奴隷までも公然と徴募していたとき、君はそのとき、言うまでもなく暴力を準備していなかったのだ。布告によって商店を閉鎖するよう命じていたとき、君は無知な群衆の暴力ではなく、高潔な人々の節度と分別を求めていたのだ。カストル神殿へ武器を運び込んでいたとき、暴力によって何事も行われないようにすること以外、何も企んでいなかったのだ。だがカストル神殿の階段を取り壊して撤去したときには、自らが慎み深く行動できるようにと、大胆不敵な者たちをその神殿への進入や登攀から撃退したのだ。善良な人々の集まりにおいて私の安全について発言した者たちに出頭を命じ、彼らの弁護団を腕力と鉄器と投石によって蹴散らしたとき、君は確かに暴力が極めて気に入らないということを示したのだ。

§55

​verum haec furiosa vis vaesani tribuni plebis facile superari frangique potuit virorum bonorum vel virtute vel multitudine. quid? cum Gabinio Syria dabatur, Macedonia Pisoni, utrique infinitum imperium, ingens pecunia, ut tibi omnia permitterent, te adiuvarent, tibi manum, copias, tibi suos spectatos centuriones, tibi pecuniam, tibi familias compararent, te suis sceleratis contionibus sublevarent, senatus auctoritatem inriderent, equitibus Romanis mortem proscriptionemque minitarentur, me terrerent minis, mihi caedem et dimicationem denuntiarent, meam domum refertam viris bonis per amicos suos complerent proscriptionis metu, me frequentia nudarent virorum bonorum, me praesidio spoliarent senatus, pro me non modo pugnare amplissimum ordinem, sed etiam plorare et supplicare mutata veste prohiberent, ne tum quidem vis erat?

しかし、狂気じみた護民官のこの猛威は、善良な人々の徳あるいは数の多さによって容易に打ち負かされ、砕かれ得たのだ。ではどうか。ガビニウスにはシリアが、ピソにはマケドニアが与えられ、両者に無制限の命令権と巨額の金銭が与えられたとき――彼らが君にあらゆることを許し、君を援助し、君のために一党や部隊を、君のために自らの試練を経た百人隊長たちを、君のために金銭を、君のために奴隷家族を調達し、邪悪な演説によって君を支え、元老院の権威を嘲笑し、ローマの騎士たちに死とプロスクリプティオを脅迫し、私を脅しによって怯えさせ、私に殺戮と戦闘を通告し、善人たちで満ちていた私の家を彼らの友人を介してプロスクリプティオの恐怖で満たし、私から善人たちの群がりを剥ぎ取り、私から元老院の護衛を奪い、最も高貴な階層が私のために戦うことだけでなく、喪服をまとって涙を流し懇願することすら禁じるようにと――その時ですら暴力は存在しなかったとでもいうのか。

§56

quid igitur ego cessi, aut qui timor fuit? non dicam in me: fac me timidum esse natura: quid? illa tot virorum fortissimorum milia, quid? nostri equites Romani, quid? senatus, quid? denique omnes boni, si nulla erat vis, cur me flentes potius prosecuti sunt quam aut increpantes retinuerunt aut irati reliquerunt? an hoc timebam, si mecum ageretur more institutoque maiorum, ut possem praesens sustinere?2

では私はなぜ退いたのか、あるいはどのような恐怖があったのか。私自身については言うまい。私が生まれつき臆病であったと仮定しよう。では、あの極めて勇敢な無数の人々はどうか。我らのローマの騎士たちはどうか。元老院はどうか。詰まるところあらゆる善人たちはどうか。もし暴力が全く存在しなかったのなら、なぜ彼らは涙を流しながら私を見送ったのであって、叱責しながら引き止めたり、怒って見捨てたりしなかったのか。それとも私は、先祖の慣習と制度に従って私に対して訴訟が行われた場合に、在廷してそれに耐えられないのではないかと恐れていたとでもいうのか。

§57

​utrum, si dies dicta esset, iudicium mihi fuit pertimescendum an sine iudicio privilegium? iudiciumne? causa tam turpis scilicet, homo qui eam, si iam esset ignota, dicendo non possem explicare.3 an quia causam probare non poteram? cuius tanta bonitas est ut ea ipsa non modo se, sed etiam me absentem per se probarit. an senatus, an ordines omnes, an ii qui cuncta ex Italia ad me revocandum convolaverunt, segniores me praesente ad me retinendum et conservandum fuissent, in ea causa quam ipse iam parricida talem dicat fuisse ut me ab omnibus ad meam pristinam dignitatem exspectatum atque revocatum queratur?

もし出頭期日が指定されていたとしたら、私が恐るべきであったのは裁判なのか、それとも裁判なしの私権剥奪法なのか。裁判をか。言うまでもなく事件があまりに不名誉で、仮にそれがまだ知られていなかったとしても、この私が弁論によって解明できないような事件であったのだ。それとも、私が事件の正当性を証明できなかったからか。その正当性はあまりに優れており、それ自体が自らを証明しただけでなく、不在の私をもそれ自身によって証明したのだ。それとも元老院が、あらゆる階層が、私を呼び戻すためにイタリア全土から駆けつけた人々が、私がその場にいるときに、私を留め置き守ることにおいてより怠慢であったとでもいうのか。その事件において、かの国家の敵自身すら今や、それが、私が元の尊厳へと万人から待ち望まれ呼び戻されたと不満を述べるほどのものであったと言っているというのに。

構文注3 件
  1. 53quae sententia Caeciliae legis et Didiae nisi haec, ne populo necesse sit

    指示代名詞 haec の内容を、直後の ne 節(名詞節)が説明している構文。カエキリウス・ディディウス法(紀元前98年)は、関連のない複数の提案を単一の法案に抱き合わせて可決させること(lex satura)を禁止した法律であり、ne 節はその立法の趣旨(人民が望まない条項を一括受諾させられることを防ぐ)を同格的に規定している。

  2. 56an hoc timebam, si mecum ageretur more institutoque maiorum, ut possem praesens sustinere?

    畏怖・懸念を表す動詞 timebam に導かれる ut 節(ut possem)は、「〜できないのではないかと恐れる」(ne non と同義)を意味する。先祖伝来の法手続に従って正式に訴追された場合、自分が法廷に臨んで耐えきれないのではないかと恐れていたとでもいうのか、という反語的疑問文である。

  3. 57causa tam turpis scilicet, homo qui eam, si iam esset ignota, dicendo non possem explicare.

    文頭の causa tam turpis [erat] におけるコピュラの省略に加え、homo に関係代名詞 qui が続き、その述語動詞が1人称単数 possem となる意味的一致(constructio ad sensum)が見られる。homo は話者自身(キケロ)を指す同格的表現であり、「(弁論術に長けた)この私ほどの人間が弁論で解明できないような」という含意を持つ。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:53-57