← キケロ

フラックス弁護

§frBob1-6

フラックスの軍歴とアジアの証人の信憑性

キケローは、フラックスの幼少期からの輝かしい軍歴、公職での実績、および都での高潔な評判を想起させ、告発者ラエリウスがそれらを一切攻撃できず、代わりにアジアの極貧で信憑性のない証人たちに依拠している欺瞞を糾弾する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§frBob1

​strangulatos maluit dicere ii.

彼は「絞殺された」と言うほうを好んだ。

§frBob2

​quid sibi meus necessarius caetra voluit iii?

私の親しい友人は小型の盾によって何を意味しようとしたのか。

§frBob3

​quid vero Decianus iv?

一方、デキアヌスは何を求めたのか。

§frBob4

​Vtinam esset proprie mea! senatus igitur magna ex parte v ​di, inquam, immortales Lentulum ​externum cum domestica vita naturaque constaret. itaque non patiar, D. Laeli, te tibi hoc sumere atque hanc ceteris in posterum, nobis in praesens tempus legem condicionemque Cum adulescentiam notaris, cum reliquum tempus aetatis turpitudinis maculis consperseris, cum privatarum rerum ruinas, cum domesticas labes, cum urbanam infamiam, cum Hispaniae, Galliae, Ciliciae, Cretae, quibus in provinciis non obscure versatus est, vitia et flagitia protuleris, tum denique quid Tmolitae et Dorylenses de L. Flacco existiment audiemus. quem vero tot tam gravesque provinciae salvum esse cupiant, quem plurimi cives tota ex Italia devincti necessitudine ac vetustate defendant, quem haec communis nostrum omnium patria propter recentem summi benefici memoriam complexa teneat, hunc etiam si tota Asia deposcit ad supplicium, defendam, resistam. quid? si neque tota neque optima neque incorrupta neque sua sponte nec iure nec more nec vere nec religiose nec integre, si impulsa, si sollicitata, si concitata, si coacta, si impie, si temere, si cupide, si inconstanter nomen suum misit in hoc iudicium per egentissimos testis,1 ipsa autem nihil queri vere de iniuriis potest, tamenne, iudices, haec ad breve tempus audita longinqui temporis cognitarum rerum fidem derogabunt? tenebo igitur hunc ordinem defensor quem fugit inimicus, et accusatorem urgebo atque insequar et ultro crimen ab adversario flagitabo. quid est, Laeli? num quid ea d.. d.. ea.. f no qui quidem non in umbra neque in illius aetatis disciplinis artibusque versatus est? etenim puer cum patre consule ad bellum est profectus. nimirum etiam hoc ipso nomine aliquid.. ia sus ​sed si neque Asiae luxuries infirmissimum tempus aetatis vii ​ex hoc aetatis gradu se ad exercitum C. Flacci patrui contulit viii.

願わくはそれが固有に私のものであったなら!元老院はそれゆえ大部分…… 不死なる神々よ、私が言うには、レントゥルスを…… 外部の汚名に対して、私生活と生まれ持った気質は揺るぎないものであった。それゆえデキムス・ラエリウスよ、私はあなたが自分勝手にこれを取り決め、他の者たちには将来のために、我々には現時点のためにこの法と条件を〔課す〕ことを容認しません。あなたが青壮年期を非難し、その後の生涯を恥辱の汚点で汚し、私的な破産、家庭の汚点、都での悪評、そして彼が決して目立たぬことなく活動したヒスパニア、ガリア、キリキア、クレタの各属州における悪徳と恥ずべき行いを暴露したとき、そのときになって初めて、トモーロスやドリュラエウムの住民がルキウス・フラックスをどう評価しているかに私たちは耳を傾けるでしょう。これほど多く、これほど重要な属州が〔彼の〕無事を望み、全イタリアから親交と旧情によって結ばれた極めて多くの市民が弁護し、私たち全員の共通の祖国が至高の功績の生々しい記憶ゆえに抱き締めているその人を、たとえアジア全体が処刑を要求しようとも、私は弁護し、抵抗するでしょう。ではどうでしょうか。もしアジアが、全体としてでも、最良の部分によってでも、廉潔のままにでも、自発的でもなく、正法にも慣習にも適わず、真実でも敬虔でも誠実でもなく、駆り立てられ、唆され、煽られ、強制され、不敬に、無分別に、私欲にかられ、節操なく、極貧の証人たちを通じてこの裁判にその名を送り込み、アジア自身は不当な扱いについて真に何一つ不平を言うことができないとしたら、それでもなお裁判員の方々、ほんの一時耳にされたこれらの事柄が、長い歳月にわたって知られてきた事柄の信憑性を損なうというのでしょうか。それゆえ弁護人たる私は、敵手が避けたこの順序を守り、告発者を追い詰め、追及し、敵手から進んで告発内容を要求することにいたしましょう。どうなのですか、ラエリウスよ。……彼はそもそも日陰の身で過ごしたのではなく、あの年頃の学修や遊芸に明け暮れたわけでもありません。事実、少年時代に執政官であった父とともに戦争へと赴いたのです。まさにこのこと自体によっても何か…… しかし、アジアの奢侈も生涯の最も脆弱な時期を〔損なうことが〕なかったとすれば……この年齢の段階から、彼は叔父ガイウス・フラックスの軍勢へと身を投じました。

§frBob8

​tribunus militaris cum P. Servilio, gravissimo et sanctissimo cive, profectus ix.

最も重厚にして潔白な市民たるプブリウス・セルウィリウスとともに軍務幕僚として出征しました。

§frBob9

​quorum amplissimis iudiciis ornatus quaestor factus est x.

彼らの最も寛大な評価によって栄誉を授けられ、財務官となりました。

§frBob10

​M. Pisone, qui cognomen frugalitatis, nisi accepisset, ipse peperisset xi.

もし「廉直」の添え名を継いでいなかったとしても、自らそれを勝ち得たであろうマルクス・ピソの配下で。

§frBob11

​idem novum bellum suscepit atque confecit xii.

同じく彼は新たな戦争を引き受け、完遂しました。

§frBob12

​non Asiae testibus, sed accusatoribus contubernalibus traditus.

アジアの証人たちにではなく、天幕を共にした戦友たる告発者たちに委ねられたのです。

§6

​hunc igitur virum, Laeli, quibus tandem rebus oppugnas? fuit P. Servilio imperatore in Cilicia tribunus militum; ea res siletur. fuit M. Pisoni quaestor in Hispania;2 vox de quaestura missa nulla est. bellum Cretense ex magna parte gessit atque una cum summo imperatore sustinuit; muta est huius temporis accusatio. praeturae iuris dictio, res varia et multiplex ad suspiciones et simultates, non attingitur. at vero in summo et periculosissimo rei publicae tempore etiam ab inimicis eadem praetura laudatur. at a testibus laeditur. ante quam dico a quibus, qua spe, qua vi, qua re concitatis, qua levitate, qua egestate, qua perfidia, qua audacia praeditis, dicam de genere universo et de condicione omnium nostrum. per deos immortalis! iudices, vos, quo modo is qui anno ante Romae ius dixerat anno post in Asia ius dixerit, a testibus quaeretis ignotis, ipsi coniectura nihil iudicabitis? Cum in tam varia iuris dictione tam multa decreta, tot hominum gratiosorum laesae sint voluntates, quae est umquam iacta non suspicio— quae tamen solet esse falsa—sed iracundiae vox aut doloris?3

それならラエリウスよ、あなたはこの人物をいったい何をもって攻撃するのですか。プブリウス・セルウィリウスが最高司令官であった際、キリキアで軍務幕僚を務めました。その件は沈黙されています。ヒスパニアでマルクス・ピソの財務官を務めました。その財務官職について発せられた言葉は皆無です。クレタ戦争を大部分において戦い、最高司令官とともにそれを支え抜きました。この時期に関する告発は口をつぐんでいます。法務官としての司法管轄は、疑念や反目が生じやすい多様で複雑な職務であるにもかかわらず、手つかずのままです。それどころか、国家の至高にして最も危険な危急の折には、まさにその法務官職が敵からさえ称賛されているのです。しかし証人たちによって傷つけられている、と。いかなる者たちによってか、いかなる希望、いかなる暴力、いかなる事由に駆り立てられ、いかなる軽薄さ、いかなる窮乏、いかなる背信、いかなる厚顔無恥を具えた者たちによってかを語る前に、彼らの民族全体について、また私たち全員の境遇について語りましょう。不死なる神々にかけて!裁判員の方々、その前年にローマで裁判を司った者が、翌年にアジアでいかに裁判を司ったかを、あなたがたは見知らぬ証人たちに尋ね、自らの推量では何一つ判断なさらないというのですか。これほど多様な裁判においてかくも多くの判決が下され、それほど多くの有力者たちの思惑が損なわれたというのに、疑念――それすら往々にして虚偽であるものですが――どころか、憤怒や苦痛の声でさえ、これまで何か投げかけられたことがあったでしょうか。

構文注3 件
  1. frMedper egentissimos testis

    「testis」は第3変化名詞の古典期・古形対格複数語尾(-īs)。前置詞「per」の目的語であり、修飾語「egentissimos」と格・性・数が一致している。

  2. 6fuit M. Pisoni quaestor in Hispania

    「M. Pisoni」は関係・専属を表す与格(dative of reference / possession)。属州において財務官(quaestor)が仕える上級政務官・総督(ここではプロコンスルのマルクス・ピソ)との公的な配属関係を示す。

  3. 6non suspicio— quae tamen solet esse falsa—sed iracundiae vox aut doloris

    「non suspicio... sed...」において、小辞「non」は「non modo」または「non dicam」の省略的用法として機能している。「(往々にして虚偽である)嫌疑の声は言うに及ばず、怒りや痛嘆の声でさえ、投げかけられたことがあっただろうか」という修辞的疑問文における漸強表現(a fortiori)を構成する。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi017.humanitext-lat2:frBob1-6