- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.humanitext-lat2:1-5
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは自らの執政官期に国家救済の協力者であった被告人フラックスの過去の功績を想起し、現在の告発が不正かつ倒錯したものであると批判する。そして裁判員たちに対し、この裁判の行方に国家体制と善き市民全体の存亡がかかっていることを訴え、公正な判決を懇願する。
Cum in maximis periculis huius urbis atque imperi, gravissimo atque acerbissimo rei publicae casu, socio atque adiutore consiliorum periculorumque meorum L. Flacco,1 caedem a vobis, coniugibus, liberis vestris, vastitatem a templis, delubris, urbe, Italia depellebam, sperabam, iudices, honoris potius L. Flacci me adiutorem futurum quam miseriarum deprecatorem. quod enim esset praemium dignitatis quod populus Romanus, cum huius maioribus semper detulisset, huic denegaret,2 cum L. Flaccus veterem Valeriae gentis in liberanda patria laudem prope quingentesimo anno rei publicae rettulisset?
この都市と帝国の最大の危機にあたり、国家の最も重く痛ましい危難において、私の計画と危難の同調者にして協力者たるルキウス・フラックスとともに、私があなたがた、あなたがたの妻や子らから殺戮を、神殿、社、都市、イタリアから破壊を退けていたとき、裁判員の方々、私はその悲嘆の嘆願者ではなく、むしろルキウス・フラックスの名誉の協力者になることを望んでおりました。国家のおよそ五百年目に、ルキウス・フラックスが祖国解放におけるウァレリウス氏族の昔の栄誉を呼び戻したというのに、ローマ国民が彼の先祖たちには常に授けてきた威信の報償を、彼に対して拒むなどということが、いったいどうしてあり得たでしょうか。
sed si forte aliquando aut benefici huius obtrectator aut virtutis hostis aut laudis invidus exstitisset, existimabam L. Flacco multitudinis potius imperitae, nullo tamen cum periculo, quam sapientissimorum et lectissimorum virorum iudicium esse subeundum. etenim quibus auctoribus et defensoribus omnium tum salus esset non civium solum verum etiam gentium defensa ac retenta, neminem umquam putavi per eos ipsos periculum huius fortunis atque insidias creaturum. quod si esset aliquando futurum ut aliquis de L. Flacci pernicie cogitaret, numquam tamen existimavi, iudices, D. Laelium, optimi viri filium, optima ipsum spe praeditum summae dignitatis, eam suscepturum accusationem quae sceleratorum civium potius odio et furori quam ipsius virtuti atque institutae adulescentiae conveniret. etenim cum a clarissimis viris iustissimas inimicitias saepe cum bene meritis civibus depositas esse vidissem, non sum arbitratus quemquam amicum rei publicae, postea quam L. Flacci amor in patriam perspectus esset, novas huic inimicitias nulla accepta iniuria denuntiaturum.
しかし、もし万一いつの日か、この功績への誹謗者であれ、徳の敵であれ、名誉の嫉妬者であれ現れ出たとしても、ルキウス・フラックスが受けるべき裁判は、無知な群衆による危険のないものにとどまり、最も賢明で選り抜きの面々によるものではないと考えておりました。というのも、すべての者、市民のみならず諸国民の安全すらも当時その人々の指導と防護によって守られ保持されたというのに、まさにその人々を通じて誰かが彼の財産に危険と罠をもたらすなどとは、決して思いも寄らなかったからです。万一誰かがルキウス・フラックスの破滅を企むような事態が生じるとしても、裁判員の方々、最善の人物の息子であり、自身も至高の威信の最上の期待を担うデキムス・ラエリウスが、自身の徳や受けてきた若き日の教育よりも、罪深き市民たちの憎悪と狂気にこそ合致するような告発を引き受けるなどとは、決して考えませんでした。事実、最も名高い人々が、功績ある市民たちとの間では正当な敵意であっても度々放棄してきたのを見てきた以上、祖国に対するルキウス・フラックスの愛が余すところなく示された後に、いかなる不当な扱いも受けていないのに彼に新たな敵意を通告する国家の友などいるとは、私には思えなかったのです。
sed quoniam, iudices, multa nos et in nostris rebus et in re publica fefellerunt, ferimus ea quae sunt ferenda; tantum a vobis petimus ut omnia rei publicae subsidia, totum statum civitatis, omnem memoriam temporum praeteritorum, salutem praesentium, spem reliquorum in vestra potestate, in vestris sententiis, in hoc uno iudicio positam esse et defixam putetis. si umquam res publica consilium, gravitatem, sapientiam, providentiam iudicum imploravit, hoc, hoc inquam, tempore implorat. non estis de Lydorum aut Mysorum aut Phrygum, qui huc compulsi concitatique venerunt, sed de vestra re publica iudicaturi, de civitatis statu, de communi salute, de spe bonorum omnium, si qua reliqua est etiam nunc quae fortium civium mentis cogitationesque sustentet; omnia alia perfugia bonorum, praesidia innocentium, subsidia rei publicae, consilia, auxilia, iura ceciderunt.
しかし裁判員の方々、私たちの私事においても国家においても多くのことが私たちの期待を裏切った以上、耐えるべきものは耐えております。ただ、国家のあらゆる頼みの綱、国の全秩序、過去のすべての記憶、現在の安全、将来の希望が、あなたがたの権能、あなたがたの票、この唯一の裁判の中にこそ置かれ留められていると、どうかお考えいただきたいのです。もし国家がかつて裁判員の分別、重厚さ、英知、先見の明に懇願したことがあるとすれば、今こそ、私は申しますが今こそ懇願しているのです。あなたがたは、駆り立てられ煽られてここへやって来たリュディア人、ミュシア人、フリュギア人の問題についてではなく、あなたがた自身の国家について、国の秩序について、全体の安全について、勇敢な市民たちの精神と配慮を今なお支えるすべての善き人々の希望がまだ残されているとすればその希望について、裁断を下そうとしているのです。善き人々の他のあらゆる逃げ場、無辜の者の砦、国家の頼みの綱、計画、助力、法は崩れ去りました。
quem enim appellem, quem obtester, quem implorem? senatumne? at is ipse auxilium petit a vobis et confirmationem auctoritatis suae vestrae potestati permissam esse sentit. an equites Romanos? indicabitis principes eius ordinis quinquaginta quid cum omnibus senseritis.3 an populum Romanum? at is quidem omnem suam de nobis potestatem tradidit vobis. quam ob rem nisi hoc loco, nisi apud vos, nisi per vos, iudices, non auctoritatem, quae amissa est, sed salutem nostram, quae spe exigua extremaque pendet, tenuerimus, nihil est praeterea quo confugere possimus; nisi forte quae res hoc iudicio temptetur, quid agatur, cui causae fundamenta iaciantur, iudices, non videtis.
事実、私は誰に呼びかけ、誰に祈り、誰に懇願すればよいのでしょうか。元老院でしょうか。しかし元老院自身があなたがたに助けを求め、その権威の確立があなたがたの権能に委ねられていると感じているのです。それともローマ騎士たちでしょうか。その身分の指導者である五十人のあなたがたが、身分の全員とともに何を思っているかを明らかにすることでしょう。それともローマ国民でしょうか。しかし国民は私たちに関するそのすべての権能をあなたがたに引き渡したのです。それゆえ裁判員の方々、もしこの場において、あなたがたのもとで、あなたがたの手によって、失われてしまった権威ではなく、わずかで最後の希望にかかっている私たちの安全を維持できなければ、私たちが逃れうる先は他に何もありません。裁判員の方々、この裁判でいかなる事柄が試みられ、何が行われ、いかなる企てのために基礎が置かれつつあるのかを、まさかあなたがたが見ておられないのでなければ。
condemnatus est is qui Catilinam signa patriae inferentem interemit;4 quid est causae cur non is qui Catilinam ex urbe expulit pertimescat? rapitur ad poenam qui indicia communis exiti cepit; cur sibi confidat is qui ea proferenda et patefacienda curavit? socii consiliorum, ministri comitesque vexantur; quid auctores, quid duces, quid principes sibi exspectent? atque utinam inimici nostri ac bonorum omnium mecum potius aestiment, utrum tum omnes boni duces nostri an comites fuerint ad communem conservandam salutem
祖国に旗印を向けていたカティリナを討ち滅ぼした者は断罪されました。それならカティリナを都市から追放した者が恐れを抱かない理由がどこにあるでしょうか。全体の破滅の証拠を握った者は処罰へと引き立てられています。それらを開示し暴露するよう取り計らった者が、どうして自らを安泰と信じられるでしょうか。計画の同志、補佐役、同道者たちが苦しめられています。首謀者、指揮官、指導者たちは我が身に何を予期すべきでしょうか。そして願わくは、私たちとすべての善き人々の敵たちが、全体の安全を守るにあたって当時すべての善き人々が私たちの指揮官であったのか、それとも同道者であったのかを、むしろ私とともに思量してほしいものです。
- 1socio atque adiutore consiliorum periculorumque meorum L. Flacco
名詞および形容詞的名詞のみからなる独立奪格(nominal ablative absolute)。ラテン語では現在分詞を持たない sum の存在が前提されており、「ルキウス・フラックスが私の計画と危難の同調者にして協力者である中で/あったときに」の意味を表す。
- 1quod enim esset praemium dignitatis quod populus Romanus, cum huius maioribus semper detulisset, huic denegaret
主節の esset は反語的・修辞的疑問文における潜在(または思慮)の接続法であり、「いかなる報償を拒み得たであろうか(いや、拒むはずはない)」を表す。続く関係節の動詞 denegaret も先行詞 praemium を受ける限定・結果(特性)の接続法として呼応している。
- 4indicabitis principes eius ordinis quinquaginta quid cum omnibus senseritis
principes eius ordinis quinquaginta(その身分の首領たちである五十人)は主語(二人称複数)に対する同格名詞句。アウレリウス法(lex Aurelia iudiciaria)に基づき、法廷を構成する三身分(元老院議員、騎士、トリブニ・アエラリイ)のうち騎士階級から選出された50名の陪席裁判員を直接指し示している。
- 5condemnatus est is qui Catilinam signa patriae inferentem interemit
is qui... interemit(討ち滅ぼした彼)は、紀元前63年の執政官同僚ガイウス・アントニウス・ヒュブリダ(C. Antonius Hybrida)を指す暗喩。彼は本演説の直前(前59年)にマケドニア属州での不法利得等により有罪判決を受けており、キケロは当時の国家防衛者が次々と断罪されている危機的文脈を提示している。
