← キケロ

フラックス弁護

§38-42

偽造証拠の反駁とテムノスのヘラクレイデス告発

キケロはアクモニア人の蝋封印の偽造やドリュラエウム人の帳簿紛失の口実を論破し、証人の急死をフラックスのせいにする告発者の不当さを突いた上で、扇動者ヘラクレイデスの無能と厚顔を暴く。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§38

​hic ego, iudices, si vos Acmonensium decretis, si ceterorum Phrygum litteris permoveri putarem, vociferarer et quam maxime possem contenderem, testarer publicanos, excitarem negotiatores, vestram etiam scientiam implorarem; cera deprehensa confiderem totius testimoni fictam audaciam manifesto comprehensam atque oppressam teneri. nunc vero non insultabo vehementius nec volitabo in hoc insolentius neque in istum nugatorem tamquam in aliquem testem invehar neque in toto Acmonensium testimonio, sive hic confictum est, ut apparet, sive missum domo est, ut dicitur, commorabor. etenim quibus ego laudationem istam remittam, quoniam sunt, ut Asclepiades dicit, leves, horum testimonium non pertimescam.

ここで、裁判員の方々、もし私が、皆さんがアクモニア人の決議や他のフリュギア人の文書に心を動かされると考えるなら、私は大声をあげ、できうる限り抗弁し、徴税請負人たちを証人に呼び、商人たちを喚起し、皆さんの知識にすら訴えかけることでしょう。そして蝋が暴かれた以上、証言全体の捏造された厚かましさが白日の下に捕らえられ、圧殺されたと確信することでしょう。しかし今や、私は過度に激しく勝ち誇ることも、これに乗じて尊大に振る舞うことも、あの法螺吹きにまともな証人に対するかのように突っかかることも、またアクモニア人の証言全体に――それが明白であるようにここで捏造されたものであれ、言われているように本国から送られたものであれ――長く留まることもしません。というのも、アスクレピアデスが言うように彼らが軽薄である以上、私がその称賛決議文を返上するような連中の証言など、恐れるに足りないからです。

§39

​venio nunc ad Dorylensium testimonium; qui producti tabulas se publicas ad speluncas perdidisse dixerunt. O pastores nescio quos cupidos litterarum, si quidem nihil istis praeter litteras abstulerunt! sed aliud esse causae suspicamur, ne forte isti parum versuti esse videantur.1 Poena est, ut opinor, Dorylai gravior quam apud alios falsarum et corruptarum litterarum. si veras protulissent, criminis nihil erat, si falsas, erat poena. bellissimum putarunt dicere amissas.

私は今やドリュラエウム人の証言へと移ります。彼らは法廷に引き出され、公の帳簿をどこかの洞窟のあたりで紛失したと言いました。なんと文書を渇望する羊飼いどもがいたものでしょう、その者たちから文書以外には何も奪わなかったというのなら!しかし、彼らが狡猾さに欠けるように見えたりしないよう、我々は別の理由があると睨んでいます。私が思うに、ドリュラエウムでは偽造・改ざんされた文書に対する刑罰が他の地よりも重いのです。もし本物を提出していたなら、何ら罪にはならなかったでしょうし、もし偽物なら刑罰がありました。彼らは紛失したと言うのが最も巧妙だと考えたのです。

§40

​quiescant igitur et me hoc in lucro ponere atque aliud agere patiantur. non sinunt. supplet enim iste nescio qui et privatim dicit se dedisse. hoc vero ferri nullo modo potest. qui de tabulis publicis recitat eis quae in accusatoris potestate fuerunt non debet habere auctoritatem; sed tamen iudicium fieri videtur, cum tabulae illae ipsae, cuicuimodi sunt, proferuntur. Cum vero is quem nemo vestrum vidit umquam, nemo qui mortalis esset audivit, tantum dicit: 'dedi,' dubitabitis, iudices, quin ab hoc ignotissimo Phryge nobilissimum civem vindicetis? atque huic eidem nuper tres equites Romani honesti et graves, cum in causa liberali eum qui adserebatur cognatum suum esse diceret, non crediderunt. qui hoc evenit ut, qui locuples testis doloris et sanguinis sui non fuerit, idem sit gravis auctor iniuriae publicae?2

それゆえ、彼らは口を慎み、私がこれを利益として計上し別の件に進むのを容認するがよいでしょう。彼らはそれを許しません。というのも、あのどこの誰とも知れぬ者が穴を埋め、自分個人で金を出したと言うからです。しかし、こればかりはどうしても耐えられません。告発者の支配下にあった公の帳簿から読み上げる者でさえ権威を持つべきではありませんが、それでも、帳簿そのものがどのようなものであれ提出されるときには、裁判が行われているように見えます。しかし、皆さんのうち誰も見たことがなく、いかなる人間も聞いたことのない者がただ「私が支払った」と言うとき、裁判員の方々、皆さんはこの全く無名のフリュギア人から最も高貴な市民を守ることをためらわれるでしょうか。しかもまさにこの同じ男を、先ごろ三人の高潔で重厚なローマ騎士たちが、自由身分をめぐる訴訟において、自由を主張されている者が自らの親族であると彼が主張した際、信じませんでした。自分の肉親の苦痛や血に関して確実な証人たりえなかった者が、同時に公の不正についての重みある告発者となるなどということが、どうして起こりえましょうか。

§41

​atque hic Dorylensis nuper cum efferretur magna frequentia conventuque vestro, mortis illius invidiam in L. Flaccum Laelius conferebat. facis iniuste, Laeli, si putas nostro periculo vivere tuos contubernalis, praesertim cum tua neglegentia factum arbitremur. homini enim Phrygi qui arborem numquam vidisset3 fiscinam ficorum obiecisti. cuius mors te aliqua re levavit; edacem enim hospitem amisisti; Flacco vero quid profuit? qui valuit tam diu dum huc prodiret, mortuus est aculeo iam emisso ac dicto testimonio. at istud columen accusationis tuae, Mithridates, postea quam biduum retentus testis a nobis effudit quae voluit omnia, reprensus, convictus fractusque discessit; ambulat cum lorica; metuit homo doctus et sapiens, ne L. Flaccus nunc se scelere adliget, cum iam testem illum effugere non possit, et, qui ante dictum testimonium sibi temperarit, cum tamen aliquid adsequi posset, is nunc id agat ut ad falsum avaritiae testimonium verum malefici crimen adiungat. sed quoniam de hoc teste totoque Mithridatico crimine disseruit subtiliter et copiose Q. Hortensius, nos, ut instituimus, ad reliqua pergamus.

さらに、このドリュラエウム人が先ごろ皆さんの多数の会集と集まりのなかで埋葬されたとき、ラエリウスはその死の恨みをルキウス・フラックスに押し付けていました。ラエリウスよ、もしあなたの同宿人たちが我々の危険において生きているとお考えなら、それは不当なことです。とりわけ、それがあなたの不注意によって起きたと我々が考えているときはなおさらです。というのも、木など見たこともなかったフリュギアの男に、あなたはいちじくの籠を投げ与えたからです。その死はあなたを幾分か身軽にしました。大食らいの客人を失ったのですから。しかし、フラックスに何の得があったというのですか?ここに出廷するまで生き永らえていた者が、針をすでに放ち証言を述べてしまった後に死んだのです。他方、あなたの告発のあの柱石ミトリダテスは、証人として我々に二日間拘束された後、自分が望んだことをことごとくぶちまけ、反駁され、論破され、打ち砕かれて退場しました。彼は胸当てを着けて歩き回っています。この博識で賢明な男は、すでにあの証人から逃れられない今となってルキウス・フラックスが自らを犯罪に結びつけるのではないか、また、まだ何かを得ることができた証言の前に自制していた者が、今になって強欲という偽りの証言に本物の凶行という重罪を付け加えるような真似をするのではないか、と恐れているのです。しかし、この証人とミトリダテス関連の告発全体についてはクィントゥス・ホルテンシウスが緻密かつ詳細に論じましたので、我々は予定どおり残りの事柄へと進むことにしましょう。

§42

​caput est omnium Graecorum concitandorum, qui cum accusatoribus sedet, Heraclides ille Temnites, homo ineptus et loquax, sed, ut sibi videtur, ita doctus ut etiam magistrum illorum se esse dicat. at, qui ita sit ambitiosus ut omnis vos nosque cotidie persalutet, Temni usque ad illam aetatem in senatum venire non potuit et, qui se artem dicendi traditurum etiam ceteris profiteatur, ipse omnibus turpissimis iudiciis victus est.

すべてのギリシア人を煽動する首謀者であり、告発者たちと同席しているのが、テムノスのあのヘラクレイデスです。愚かで饒舌な男ですが、自分では非常に博識だと考え、彼らの師であるとさえ自称しています。しかし、皆さん全員と我々に毎日挨拶して回るほど野心的なこの男は、テムノスでその年齢に至るまで元老院に入ることができず、他の者たちに弁論術を教えると公言していながら、自らはあらゆる最も不名誉な裁判で敗訴しているのです。

構文注3 件
  1. 39aliud esse causae suspicamur, ne forte isti parum versuti esse videantur

    中性代名詞 aliud に部分属格 causae が後続する構文(「別の理由がある」)。ne forte... videantur は目的または懸念を表す従属節で、「彼らが狡猾さに欠けているように見えたりしないように」という皮肉な含みを持つ。帳簿紛失という見え透いた嘘をついた理由を「抜け目がないと見なされたいがための別の動機」として論駁している。

  2. 40qui hoc evenit ut, qui locuples testis doloris et sanguinis sui non fuerit, idem sit gravis auctor iniuriae publicae?

    文頭の qui は疑問副詞(quomodo と同義、「どのようにして」)であり、非人称動詞 evenit を修飾して結果・名詞節 ut... sit を導く。ut 節内には関係代名詞節 qui... non fuerit(接続法完了、特性または従属節における接続法)が先行詞 idem に先行して埋め込まれており、「私的な肉親の苦痛について信用されなかった者が、公的な被害に関して信頼に足る証言者となりえようか」という対比構造を成している。

  3. 41qui arborem numquam vidisset

    接続法過去完了 vidisset は関係詞節における特性(characteristic)または原因を表す(「木など見たこともないようなフリュギア人」)。樹木が乏しい乾燥した内陸フリュギア出身の者が、珍しい生いちじくを暴食して急死したという嘲笑的な文脈を形成している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi017.humanitext-lat2:38-42