← キケロ

フラックス弁護

§33-37

弟クィントゥスの施策との差異とアクモニア使節の弾劾

キケロは弟クィントゥスの後任方針との相違を弁護した上で、個別都市の告発に対する反論に移り、アクモニアの使節アスクレピアデスを品行方正を欠く信憑性のない単独の証言者として激しく弾劾し、証拠書類の封印の違いを指摘する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§33

'non refert.' vero; quid lucretur? Cum enim onus imperatae pecuniae suscipit, id quod tu crimen esse vis confitetur. qui igitur probari potest1 in ea pecunia non referenda crimen sibi ipsum facere in qua crimen esset nullum, si referret? at enim negas fratrem meum, qui L. Flacco successerit, pecuniam ullam in remiges imperasse. equidem omni fratris mei laude delector, sed aliis magis gravioribus atque maioribus. aliud quiddam statuit, aliud vidit; existimavit, quocumque tempore auditum quid esset de praedonibus, quam vellet subito2 classem se comparaturum. denique hoc primus frater meus in Asia fecit ut hoc sumptu remigum civitates levaret; crimen autem tum videri solet cum aliquis sumptus instituit eos qui antea non erant instituti, non cum successor aliquid immutat de institutis priorum. Flaccus quid alii postea facturi essent scire non poterat, quid fecissent videbat.

「彼は報告していない(帳簿に記載していない)」と。なるほど、彼に何の得があるというのか。なぜなら、課せられた金銭の負担を引き受けるとき、彼はいわばあなたが罪と見なしたがっている事柄を告白しているからだ。そうであるなら、記載していれば何ら罪とならなかったはずの金銭について、記載しないことによって自ら罪を招いたなどと、どうして納得させることができようか。だが、ルキウス・フラックスの後任となった私の弟が、漕ぎ手のためにいかなる金銭も課さなかったとあなたは言う。確かに私は弟のあらゆる称賛を喜ばしく思うが、それはより重厚でより偉大な他の事柄においてである。彼は別の判断を下し、別の事態を見たのだ。彼は、海賊についての何らかの噂が耳に入ったときはいつでも、望むままに即座に艦隊をととのえることができると考えたのだ。要するに、私の弟は、この漕ぎ手の費用から諸都市を解放することをアシアで最初に行ったのである。だが、罪と見なされるのが常であるのは、以前には設けられていなかった出費を誰かが新たに設けたときであって、後任者が前任者たちの定めた事柄から何かを変更したときではない。フラックスは、他の者たちがのちに何をするかを前もって知ることはできなかったが、彼らが何をしてきたかを見ていたのだ。

§34

​sed, quoniam de communi totius Asiae crimine est dictum, adgrediar iam ad singulas civitates; ex quibus sit sane nobis prima civitas Acmonensis. citat praeco voce maxima legatos Acmonensis. procedit unus Asclepiades. Prodeant ceteri. etiamne praeconem mentiri coegisti? est enim, credo, is vir iste ut civitatis nomen sua auctoritate sustineat, damnatus turpissimis iudiciis domi, notatus litteris publicis; cuius de probris, adulteriis ac stupris exstant Acmonensium litterae, quas ego non solum propter longitudinem sed etiam propter turpissimam obscenitatem verborum praetereundas puto. dixit publice data drachmarum ccvi. dixit tantum, nihil ostendit, nihil protulit; sed adiunxit, id quod certe, quoniam erat domesticum, docere debuit, se privatim drachmarum ccvi dedisse. quantum sibi ablatum homo impudentissimus dicit, tantum numquam est ausus ut haberet optare.

しかし、アシア全土に共通の告発については述べたので、これからは個々の都市へと話を進めよう。それらのうち、我々にとって最初の都市はアクモニアとしておこう。布告人が大声でアクモニアの使節たちを呼び出す。進み出てくるのはアスクレピアデスただ一人だ。他の者たちも前に進み出るがよい。あなた(告発者)は布告人にさえ嘘をつかせたのか。なるほど、あの人物は自らの権威によって都市の名を背負うほどの人物なのだろう、本国では極めて破廉恥な裁判で有罪判決を受け、公の記録に汚名を刻まれた男なのだから。彼の悪行、姦通、猥褻行為についてのアクモニア人たちの公文書が現存しているが、私はそれらの文書を、その長さのためだけでなく、言葉のあまりの破廉恥な猥雑さのためにも、省略すべきだと考える。彼は公金として20万6千ドラクマが支払われたと言った。彼はそう言っただけで、何も示さず、何も提出しなかった。しかし彼は、私的な事柄であった以上は確実に証明すべきであった事柄、すなわち自分個人で20万6千ドラクマを支払ったということを付け加えた。この最も恥知らずな男は、自分から奪われたと称するほどの莫大な額を、かつて我がものとして持つことすら望む勇気がなかったのだ。

§35

​ab A. Sextilio dicit se dedisse et a suis fratribus. potuit dare Sextilius; nam fratres quidem consortes sunt mendicitatis. audiamus igitur Sextilium; fratres denique ipsi prodeant; quam volent impudenter mentiantur et, quod numquam habuerint, dedisse se dicant; tamen aliquid fortasse coram producti dicent in quo reprehendantur. 'non deduxi,' inquit, 'Sextilium.' cedo tabulas. 'non deportavi.' fratres saltem exhibe. 'non denuntiavi.' quod ergo unus Asclepiades fortuna egens, vita turpis, existimatione damnatus impudentia atque audacia fretus sine tabulis, sine auctore iecerit, id nos quasi crimen aut testimonium pertimescamus?

彼はアウルス・セクスティリウスから、また自らの兄弟たちから金を出したと言う。セクスティリウスなら出すことができたかもしれない。彼の兄弟たちはといえば、貧困の仲間なのだから。それならセクスティリウスの証言を聞こうではないか。兄弟たち自身も前に進み出るがよい。彼らが望むだけ恥知らずに嘘をつき、一度も持ったことのないものを支払ったと言えばよい。それでも彼らは法廷に引き出されれば、非難されるべき何かを口にするかもしれない。「私はセクスティリウスを出廷させなかった」と彼は言う。帳簿を出せ。「私は運んでこなかった」と。せめて兄弟たちを出頭させよ。「私は召喚を告知しなかった」と。それならば、財産に乏しく、生活は卑劣で、評判の上で有罪とされ、恥知らずさと厚かましさを頼みとして、帳簿も証拠となる人物もなくアスクレピアデスがただ一人で放った言いがかりを、我々はあたかも罪状であるか証言であるかのように恐れおののかねばならないのか。

§36

​idem laudationem quam nos ab Acmonensibus Flacco datam proferebamus falsam esse dicebat. cuius quidem laudationis iactura exoptanda nobis fuit. nam ut signum publicum inspexit praeclarus iste auctor suae civitatis, solere suos civis ceterosque Graecos ex tempore quod opus sit obsignare dixit. tu vero tibi habeto istam laudationem; nec enim Acmonensium testimonio Flacci vita et dignitas nititur. das enim mihi quod haec causa maxime postulat, nullam gravitatem, nullam constantiam, nullum firmum in Graecis hominibus consilium, nullam denique esse testimoni fidem. Nisi vero hactenus ista formula testimoni atque orationis tuae describi ac distingui potest ut3 Flacco absenti aliquid civitates tribuisse dicantur, Laelio praesenti per se agenti vi legis, iure accusationis, opibus praeterea suis terrenti ac minanti nihil temporis causa scripsisse aut obsignasse videantur.

この男はまた、我々がアクモニア人たちからフラックスに与えられたものとして提出した称賛決議文を偽物だと言っていた。この決議文の喪失など、我々にとって願ってもないことであった。というのも、あの自らの都市の輝かしい代表者が公の印章を見るや、自らの市民たちや他のギリシア人たちは都合に合わせて必要なものに封印するのが常であると言ったからだ。あなたはどうぞその称賛決議文をご自分でお持ちになっているがよい。フラックスの生涯と尊厳がアクモニア人の証言にかかっているわけではないのだから。なぜならあなたは、この裁判が最も要求していること、すなわちギリシア人には何の重みも、何の首尾一貫性も、何ら確固とした分別もなく、要するに証言の信憑性が皆無であるという事実を私に差し出しているからだ。まさか、不在のフラックスには諸都市が何かを機嫌取りとして与えたと言われ、他方、自ら現場で法の力と告発者の権利を行使し、その上自らの財力によって脅し威嚇している目の前のラエリウスに対しては、一時しのぎのために何も書かず封印もしなかったと見なされるほどに、あなたの証言と弁論のあの方式が都合よく区分され区別されうるというのではあるまい。

§37

​equidem in minimis rebus saepe res magnas vidi, iudices, deprehendi ac teneri, ut in hoc Asclepiade. haec quae est a nobis prolata laudatio obsignata erat creta illa Asiatica quae fere est omnibus nota nobis, qua utuntur omnes non modo in publicis sed etiam in privatis litteris quas cotidie videmus mitti a publicanis, saepe uni cuique nostrum. neque enim testis ipse signo inspecto falsum nos proferre dixit, sed levitatem totius Asiae protulit, de qua nos et libenter et facile concedimus. nostra igitur laudatio, quam ille temporis causa nobis datam dicit, datam quidem confitetur, consignata creta est; in illo autem testimonio quod accusatori dicitur datum ceram esse vidimus.

裁判員の方々、私は極めて小さな事柄において、まさにこのアスクレピアデスの場合のように、重大な事実が暴かれ捉えられるのをしばしば目にしてきました。我々によって提出されたこの称賛決議文は、我々ほぼ全員がよく知っているあのアシアの白土によって封印されていました。その土は、公の文書だけでなく、我々が徴税請負人たちから日々送られてくるのを目にする、しばしば我々一人ひとりに届く私的な書状においても誰もが使っているものです。証人自身も印章を見て、我々が偽物を提出していると言ったのではなく、アシア全土の軽薄さを持ち出したのであり、その軽薄さについては我々も喜んで容易に認めるものです。したがって、彼が我々に一時しのぎで与えられたと言いながらも与えられたこと自体は認めている我々の側の称賛決議文は、白土で封印されています。これに対して、告発者に与えられたと言われるあの証言録には、我々は蝋が使われているのを見たのです。

構文注3 件
  1. 33qui igitur probari potest

    副詞 qui は古形の奪格に由来し、「どのようにして(quomodo)」の意。probari potest は非人称構文(「〜ということが証明されうるか、納得されうるか」)として機能し、後続の対格不定詞句(sibi ipsum facere)を実質的な主語として従えている。

  2. 33quam vellet subito

    quam + 接続法未完了過去 vellet + 副詞 subito による程度・様態の表現。「彼が望むだけたちどころに」「意のままに即座に」の意。願望の接続法あるいは比較従属節の融合形であり、事態が生じた際にいつでも直ちに艦隊を整えられるという主観的確信を表す。

  3. 36Nisi vero hactenus ista formula testimoni atque orationis tuae describi ac distingui potest ut

    nisi vero は皮肉・反語の条件文を導き、「まさか〜というのではあるまい」の意を表す。相関副詞 hactenus(これほどの限度まで)が後続の結果・規定の ut 節(ut Flacco absenti ... videantur)と呼応し、告発者側の二重基準(不在のフラックスに対する文書は一時しのぎと見なし、面前のラエリウスに対する証言は強迫による迎合ではないとする論法)の不条理さを浮き彫りにしている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi017.humanitext-lat2:33-37