← キケロ

ムレナ弁護

§45-48

告発の準備と過酷な立法によるスルピキウスの自滅

キケロは、スルピキウスが立候補と告発の準備を並行させたために友人の支持を失い、自滅した経緯を詳述する。さらに、彼が推進・提案した過酷な買収防止策や法改正要求が有権者や有力者の強い反感を買い、カティリナ台頭への恐怖を煽ってムレナの当選を決定づけたことを指摘する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§45

'videsne tu illum tristem, demissum? iacet, diffidit, abiecit hastas.' serpit hic rumor. 'scis tu illum accusationem cogitare, inquirere in competitores, testis quaerere? Alium fac iam,1 quoniam sibi hic ipse desperat.' eius modi rumoribus candidatorum amici intimi debilitantur, studia deponunt; aut certam rem abiciunt aut suam operam et gratiam iudicio et accusationi reservant. accedit eodem ut etiam ipse candidatus totum animum atque omnem curam operam diligentiamque suam in petitione non possit ponere. adiungitur enim accusationis cogitatio, non parva res sed nimirum omnium maxima. Magnum est enim te comparare ea quibus possis hominem e civitate, praesertim non inopem neque infirmum, exturbare, qui et per se et per suos et vero etiam per alienos defendatur. omnes enim ad pericula propulsanda concurrimus et qui non aperte inimici sumus etiam alienissimis in capitis periculis amicissimorum officia et studia praestamus.

「あの男が沈んで悄然としているのが見えるか。打ち倒され、自信を失い、槍を投げ出したのだ」と、このような噂が広がる。「あの男が告発を企て、競争相手の身辺を探り、証人を捜しているのを知っているか。もう別の者に投票するがよい、この男自身が自分に絶望しているのだから」と。この種の噂によって候補者の親しい友人たちも気力を挫かれ、熱意を捨ててしまう。すなわち、確実に手に入るはずのものを投げ出すか、あるいは自分たちの尽力と影響力を裁判と告発のために温存するかのいずれかとなる。これに加えて、候補者自身もまた、立候補に全精神とあらゆる配慮、尽力、綿密さを注ぎ込むことができなくなるという事態が生じる。告発の思惑という、小さな事柄どころか実にすべての中で最大の事柄が付け加わるからである。というのも、自身によっても、身内によっても、それどころか赤の他人によってさえ守られるような人物を、とりわけ無力でも弱小でもない人物を国家から追放しうる手段を準備することは大仕事だからである。我々は皆、危険を退けるために駆けつけるのであり、公然たる敵でない我々は、市民権の危機に際しては赤の他人にさえ最も親しい友人の義務と熱意を尽くすのである。

§46

​qua re ego expertus et petendi et defendendi et accusandi molestiam sic intellexi in petendo studium esse acerrimum, in defendendo officium, in accusando laborem. itaque sic statuo fieri nullo modo posse ut idem accusationem et petitionem consulatus diligenter adornet atque instruat. Vnum sustinere pauci possunt, utrumque nemo. tu cum te de curriculo petitionis deflexisses animumque ad accusandum transtulisses, existimasti te utrique negotio satis facere posse. vehementer errasti. quis enim dies fuit, postea quam in istam accusandi denuntiationem ingressus es, quem tu non totum in ista ratione consumpseris? legem ambitus flagitasti, quae tibi non deerat; erat enim severissime scripta Calpurnia. gestus est mos et voluntati et dignitati tuae. sed tota illa lex accusationem tuam, si haberes nocentem reum, fortasse armasset; petitioni vero refragata est.2

それゆえ、立候補、弁護、告発の労苦を身をもって経験した私は、立候補には最も激しい熱意が、弁護には義務が、告発には労苦が伴うものだと理解した。したがって私は、同一人物が執政官への立候補と告発の双方を同時に周到に整え準備することなど決して不可能であると確信している。一方を耐え抜くことすら少数の者にしかできず、双方を成し遂げられる者など皆無である。あなたは立候補の走路からそれて心を告発へと移した時、自分は双方の職務を十分に果たせると考えた。それは甚だしい誤りであった。告発の通告へと踏み出して以来、あなたがその算段に丸一日費やさなかった日が一日でもあっただろうか。あなたは買収処罰法を執拗に要求したが、それはあなたにとって不足していたわけではない。カルプルニウス法がすでに極めて厳格に規定されていたからである。あなたの意向と威信の双方に対して配慮はなされた。しかしあの法律全体は、もしあなたに有罪の被告人がいたならば告発を武装させたかもしれないが、立候補に対しては障害となった。

§47

​Poena gravior in plebem tua voce efflagitata est; commoti animi tenuiorum. exsilium in nostrum ordinem; concessit senatus postulationi tuae, sed non libenter duriorem fortunae communi condicionem te auctore constituit. morbi excusationi poena addita est; voluntas offensa multorum quibus aut contra valetudinis commodum laborandum est aut incommodo morbi etiam ceteri vitae fructus relinquendi. quid ergo? haec quis tulit? is qui auctoritati senatus, voluntati tuae paruit, denique is tulit cui minime proderant. illa quidem quae mea summa voluntate senatus frequens repudiavit mediocriter adversata tibi esse existimas? confusionem suffragiorum flagitasti, †praerogationum legis Maniliae†, aequationem gratiae, dignitatis, suffragiorum. graviter homines honesti atque in suis vicinitatibus et municipiis gratiosi tulerunt a tali viro esse pugnatum ut omnes et dignitatis et gratiae gradus tollerentur. idem editicios iudices esse voluisti, ut odia occulta civium quae tacitis nunc discordiis continentur in fortunas optimi cuiusque erumperent.

あなたの声によって平民に対するより重い刑罰が強硬に要求され、下層民の心は動揺した。我々の身分に対しては追放刑が求められ、元老院はあなたの要求を受け入れたものの、あなたの発議によって共同の境遇により過酷な条件を設けることを喜ばなかった。病気の口実には罰則が付け加えられた。健康上の都合を圧して奔走せねばならないか、あるいは病気という不都合によって人生の他の実りまでも諦めねばならない多くの人々の感情が害された。では、これらを誰が法案として成立させたのか。元老院の権威とあなたの意向に従った者、結局のところ、それらが最も何の得にもならない者が提出したのである。満員の元老院が私の強い賛意のもとで否決したあの諸提案が、あなたに対してほんの少ししか不利にならなかったとでも思っているのか。あなたは投票の混淆や、マニリウス法の先議権の復活、信望・尊厳・投票権の平等化を要求した。高潔で自らの近隣や自治市において信望のある人々は、尊厳と信望のあらゆる階梯を取り払おうとこのような人物によって争われたことに激しく憤った。あなたはまた、沈黙の不和の中に現在抑えられている市民たちの隠れた憎悪が最良の人々の境遇へと噴出するように、告発者による審判人の指名を望んだ。

§48

​haec omnia tibi accusandi viam muniebant, adipiscendi obsaepiebant. atque ex omnibus illa plaga est iniecta petitioni tuae non tacente me maxima, de qua ab homine ingeniosissimo et copiosissimo, Q. Hortensio, multa gravissime dicta sunt. quo etiam mihi durior locus est dicendi datus ut, cum ante me et ille dixisset et vir summa dignitate et diligentia et facultate dicendi, M. Crassus, ego in extremo non partem aliquam agerem causae sed de tota re dicerem quod mihi videretur.3 itaque in isdem rebus fere versor et quoad possum, iudices, occurro vestrae satietati. sed tamen, Servi, quam te securim putas iniecisse petitioni tuae, cum populum Romanum in eum metum adduxisti ut pertimesceret ne consul Catilina fieret, dum tu accusationem comparares deposita atque abiecta petitione?

これらすべては、あなたにとって告発の道を整備したが、官職獲得の道を塞いだ。そしてすべての打撃の中で、私が沈黙せぬままあなたの立候補にあの最大のものが加えられたのであり、それについては極めて才気煥発で弁舌豊かな人物であるクイントゥス・ホルテンシウスによって多くのことが極めて重々しく語られた。それゆえ私には、私の前に彼と、至高の尊厳、勤勉さ、雄弁の才を備えた人物であるマルクス・クラッススが語った後、最後に私が事件の一部分を扱うのではなく、事件全体について適切と思われることを語るという、より困難な弁論の場が与えられたのである。したがって私はほぼ同じ事柄を論じており、裁判員の方々、できる限りあなたがたの満腹感を防ぐよう努めている。しかしながらセルウィウスよ、あなたが立候補を放棄し投げ出して告発を準備している間に、ローマ民衆をカティリナが執政官になるのではないかとおびえさせるほどの恐怖へと陥れた時、あなたが自らの立候補に対してどれほどの斧を振り下ろしたと自覚しているのか。

構文注3 件
  1. 45Alium fac iam

    動詞 facere は官職の文脈で目的語(対格)を伴い「(特定の候補者を公職に)選出する、投票する」という意味を表す(facere aliquem consulem 等の用法)。ここでは市民同士の噂話の引用であり、Alium は「他の(候補者)を」を意味し、命令法 fac とともに「もう別の候補に投票せよ」という勧告を構成している。

  2. 46sed tota illa lex accusationem tuam, si haberes nocentem reum, fortasse armasset; petitioni vero refragata est.

    条件文において帰結節の armasset は接続法過去完了 armavisset の短縮形であり、過去の反実仮想(「武装させたかもしれない」)を表すが、条件節 si haberes は接続法未完了過去であり、継続的または当時の状態(「有罪の被告人を抱えていたならば」)を表す混合条件文の構造をとる。セミコロン後の petitioni vero refragata est では直説法完了となり、法案が立候補を妨害した事実が現実の確定事象として対置されている。

  3. 48quo etiam mihi durior locus est dicendi datus ut, cum ante me et ille dixisset et vir summa dignitate et diligentia et facultate dicendi, M. Crassus, ego in extremo non partem aliquam agerem causae sed de tota re dicerem quod mihi videretur.

    文頭の quo は接続的相対代名詞に基づく理由・程度の副詞(「それゆえに」)。主節の述語は durior locus est dicendi datus であり、これに結果または内容を詳述する接続詞 ut(ut... agerem... sed... dicerem)が続く。その間に cum 節(cum ante me et ille dixisset et... M. Crassus)が挿入されて長い離隔構造(hyperbaton)を形成している。主節の核は「ホルテンシウスとクラッススが先に演説した結果、自分が最後に全般を弁論しなければならなくなった」という展開である。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi014.humanitext-lat2:45-48