← キケロ

ムレナ弁護

§40-44

法務官職と属州勤務の格差およびスルピキウスの選挙戦略の誤り

キケロはオト法や競技会の人気に触れつつ、ムレナとスルピキウスの法務官職の職務管轄および属州勤務の格差を比較し、さらに選挙期間中に告発に熱中して落選の印象を与えてしまったスルピキウスの運動戦略の誤りを指摘する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§40

​L. Otho, vir fortis, meus necessarius, equestri ordini restituit non solum dignitatem sed etiam voluptatem. itaque lex haec quae ad ludos pertinet est omnium gratissima, quod honestissimo ordini cum splendore fructus quoque iucunditatis est restitutus. qua re delectant homines, mihi crede, ludi, etiam illos qui dissimulant, non solum eos qui fatentur; quod ego in mea petitione sensi. nam nos quoque habuimus scaenam competitricem. quod si ego qui trinos ludos aedilis feceram tamen Antoni ludis commovebar, tibi qui casu nullos feceras nihil huius istam ipsam quam inrides argenteam scaenam adversatam putas?1

剛勇の士にして私の親しい友であるルキウス・オトは、騎士身分に対して尊厳だけでなく歓楽をも回復させた。それゆえ、競技会に関するこの法律はあらゆる法の中で最も歓迎されている。極めて高貴な身分に対して、栄誉とともに快適さの享受もまた回復されたからである。それゆえ、私を信じてほしいが、見世物は人々を楽しませるのであり、率直に認める人々だけでなく、それを隠す人々をも楽しませるのだ。このことは私自身も立候補の際に実感した。我々もまた劇場という競争相手を持っていたからである。もし按察官として三度も競技会を催した私でさえアントニウスの競技会に心を揺さぶられたとするなら、偶然にも一度も催さなかったあなたが、あなたが嘲笑しているこの男のまさにその銀装飾の舞台によって自分が少しも不利を被らなかったとでも思っているのか。

§41

​sed haec sane sint paria omnia, sit par forensis opera militari, militaris suffragatio urbanae, sit idem magnificentissimos et nullos umquam fecisse ludos;2 quid? in ipsa praetura nihilne existimas inter tuam et huius sortem interfuisse? huius sors ea fuit quam omnes tui necessarii tibi optabamus, iuris dicundi; in qua gloriam conciliat magnitudo negoti, gratiam aequitatis largitio; qua in sorte sapiens praetor qualis hic fuit offensionem vitat aequabilitate decernendi, benivolentiam adiungit lenitate audiendi. egregia et ad consulatum apta provincia in qua laus aequitatis, integritatis, facilitatis ad extremum ludorum voluptate concluditur.

しかし、仮にこれらすべてを互角とし、法廷での尽力が軍務と等しく、軍隊の支持が都市の支持と等しく、最も壮麗な競技会を催したことと一度も催さなかったことが同じであったとしよう。では、法務官職そのものにおいて、あなたの籤引きの管轄とこの男の管轄との間に何の相違もなかったと考えるのか。この男の管轄は、あなたの親しい者である私たち全員があなたのために望んでいたもの、すなわち裁判管掌の管轄であった。そこでは職務の大きさが名声をもたらし、公平の施与が信望をもたらす。この管轄において、この男のような賢明な法務官は、判決の公平さによって反感を取り除き、審理の穏やかさによって好意を引き寄せるのである。公平、清廉、寛容への称賛が、最後には競技会の歓喜によって締めくくられる、執政官職に適した卓越した管轄地である。

§42

​quid tua sors? tristis, atrox, quaestio peculatus ex altera parte lacrimarum et squaloris, ex altera plena accusatorum atque indicum; cogendi iudices inviti, retinendi contra voluntatem; scriba damnatus, ordo totus alienus; Sullana gratificatio reprehensa, multi viri fortes et prope pars civitatis offensa est; lites severe aestimatae; cui placet obliviscitur, cui dolet meminit.3 postremo tu in provinciam ire noluisti. non possum id in te reprehendere quod in me ipso et praetore et consule probavi. sed tamen L. Murenae provincia multas bonas gratias cum optima existimatione attulit. habuit proficiscens dilectum in Umbria; dedit ei facultatem res publica liberalitatis, qua usus multas sibi tribus quae municipiis Umbriae conficiuntur adiunxit. ipse autem in Gallia ut nostri homines desperatas iam pecunias exigerent aequitate diligentiaque perfecit. tu interea Romae scilicet amicis praesto fuisti; fateor; sed tamen illud cogita non nullorum amicorum studia minui solere in eos a quibus provincias contemni intellegunt.

あなたの管轄はどうであったか。陰鬱で恐るべきもの、一方には涙と喪服の哀れな姿、他方には告発者と密告者に満ちた公金横領裁判所であった。気乗りしない審判人たちを強制的に招集し、意に反して引き留めねばならず、一人の書記官が有罪宣告を受けてその全職能身分が敵に回り、スッラの恩恵的分配が咎められて多くの剛勇の士や国家のほぼ一党派が反感を抱き、損害査定は厳格になされた。満足した者は忘れ去り、苦痛を味わった者は根に持つのである。最後に、あなたは属州へ赴くことを拒んだ。自分自身も法務官および執政官としてそうすることを良しとした以上、私はそのことをあなたにおいて非難することはできない。しかしながら、ルキウス・ムレナの属州任務は、極めて高い世評とともに多くの好ましい信望をもたらした。彼は出発に際してウンブリアで徴募を行い、国家は彼に寛大さを示す機会を与え、彼はこれを行使してウンブリアの自治市で構成される多くの部族を自らの味方に引き入れた。またガリアにおいては、我々の同胞がすでに諦めかけていた金銭を取り立てられるよう、公平と綿密さをもって成し遂げた。その間、あなたは当然ながらローマで友人たちに力を貸していた。それは認める。だが、属州を軽視していると分かった者に対しては、少なからぬ友人たちの熱意が薄れる傾向にあるということを考えてみるがよい。

§43

​et quoniam ostendi, iudices, parem dignitatem ad consulatus petitionem, disparem fortunam provincialium negotiorum in Murena atque in Sulpicio fuisse, dicam iam apertius in quo meus necessarius fuerit inferior, Servius, et ea dicam vobis audientibus amisso iam tempore quae ipsi soli re integra saepe dixi. petere consulatum nescire te, Servi, persaepe tibi dixi; et in eis rebus ipsis quas te magno et forti animo et agere et dicere videbam tibi solitus sum dicere magis te fortem accusatorem mihi videri quam sapientem candidatum. primum accusandi terrores et minae quibus tu cotidie uti solebas sunt fortis viri, sed et populi opinionem a spe adipiscendi avertunt et amicorum studia debilitant. nescio quo pacto semper hoc fit — neque in uno aut altero animadversum est sed iam in pluribus — simul atque candidatus accusationem meditari visus est, ut honorem desperasse videatur.4

裁判員の方々、執政官立候補への尊厳においては互角であり、属州業務の巡り合わせにおいてはムレナとスルピキウスに格差があったことを示してきた以上、私の親しい友であるセルウィウスがどこにおいて劣っていたかを今やさらに率直に述べよう。そして、まだ手遅れでなかった時に彼自身に一対一でしばしば語った事柄を、すでに時機を逸してしまった今、あなたがたの聞いている前で語ろう。セルウィウスよ、執政官に立候補する術をあなたは知らないのだと、私は幾度となくあなたに語った。そして、あなたが気概と剛勇をもって行い、また語るのを私が見ていたまさにその行動において、あなたは私にとって賢明な候補者というより剛勇な告発者に見えると語るのが常であった。第一に、あなたが日々用いるのを常としていた告発の威嚇と脅迫は、剛勇な人物にふさわしいものではあるが、民衆の世論を当選の希望から逸らせ、友人たちの熱意を弱めるものである。どういうわけか常にこうなるのだ――それは一人や二人において見られたことではなく、すでに多くの者において観察されてきた――候補者が告発を企てていると見られるやいなや、公職を絶望視したと見なされてしまうのである。

§44

​quid ergo? acceptam iniuriam persequi non placet? immo vehementer placet; sed aliud tempus est petendi, aliud persequendi. petitorem ego, praesertim consulatus, magna spe, magno animo, magnis copiis et in forum et in campum deduci volo. non placet mihi inquisitio candidati, praenuntia repulsae, non testium potius quam suffragatorum comparatio, non minae magis quam blanditiae, non denuntiatio potius quam persalutatio, praesertim cum iam hoc novo more omnes fere domos omnium concursent et ex voltu candidatorum coniecturam faciant quantum quisque animi et facultatis habere videatur.

ではどういうことか。受けた不正を追及してはならないのか。いや、大いに追及すべきである。しかし、立候補する時と追及する時とは別である。私は候補者が、とりわけ執政官の候補者が、大きな希望、大きな気概、大勢の供回りを連れて広場やカンプス・マルティウスへと導かれることを望む。落選の前兆である候補者による証拠探し、支持票集めではなく証人の手配、歓心を買うことではなく脅迫、挨拶回りではなく出頭予告といったものを私は良しとしない。とりわけ、この新しい風潮によって今やほとんどすべての者がすべての者の邸宅へと押し寄せ、各候補者がどれほどの意気込みと力量を持っているように見えるかをその表情から推し量っている時にはなおさらのことである。

構文注4 件
  1. 40nihil huius istam ipsam quam inrides argenteam scaenam adversatam putas?

    nihil は内的な程度を示す副詞的対格(「少しも…ない」)であり、putas の目的語である対格不定詞構文(主語 istam ipsam... scaenam、不定詞 adversatam [esse])に係る。帰結節の冒頭に置かれた tibi を与格補語にとり、「この男の銀装飾の舞台があなたに少しも不利に働かなかったと思うのか」という修辞的疑問文を構成している。

  2. 41sed haec sane sint paria omnia, sit par forensis opera militari, militaris suffragatio urbanae, sit idem magnificentissimos et nullos umquam fecisse ludos

    sint... sit... sit はすべて譲歩の接続法現在(「これらが…であると仮定しよう」)。相手側の主張を議論のために一時的に認めた上で、続く quid? 以下の真の論点(法務官職の管轄の相違)を際立たせる修辞的譲歩構文を形成している。

  3. 42cui placet obliviscitur, cui dolet meminit

    先行詞 is が省略された二つの関係節(is cui placet / is cui dolet)が主語となる無接続(asyndeton)の対比構文。裁判の判決に対して満足した側と不満を抱いた側の心理的非対称性を簡潔な格言的対句で示している。

  4. 43nescio quo pacto semper hoc fit — neque in uno aut altero animadversum est sed iam in pluribus — simul atque candidatus accusationem meditari visus est, ut honorem desperasse videatur.

    主文の骨格は semper hoc fit... ut... videatur であり、ut 節は代名詞 hoc の内容を敷衍する結果の名詞節(事実を表す接続法)。ダッシュで挟まれた挿入句と simul atque 節が介在しているため離隔が生じているが、主動詞 fit と ut 節の呼応関係を見失わないことが読解の要点である。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi014.humanitext-lat2:40-44