← キケロ

カティリナ弾劾

§4.16-4.19

全市民層の祖国防衛への連帯と元老院への決断の促し

キケローは、最貧層の自由民・解放奴隷・さらには店舗を営む庶民や奴隷に至るまで、全市民が平穏と国家の保全を望んで団結している様を描写し、元老院議員らに対し、祖国や家族を守るべく執政官と共に断固たる決断を下すよう訴える。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§4.16

​omnis ingenuorum adest multitudo, etiam tenuissimorum. quis est enim cui non haec templa, aspectus urbis, possessio libertatis, lux denique haec ipsa et commune patriae solum cum sit carum tum vero dulce atque iucundum? operae pretium est, patres conscripti, libertinorum hominum studia cognoscere qui, sua virtute fortunam huius civitatis consecuti, vere hanc suam patriam esse iudicant quam quidam hic nati, et summo nati loco, non patriam suam sed urbem hostium esse iudicaverunt. sed quid ego hosce ordines atque homines commemoro quos privatae fortunae, quos communis res publica, quos denique libertas ea quae dulcissima est ad salutem patriae defendendam excitavit? servus est nemo, qui modo tolerabili condicione sit servitutis, qui non audaciam civium perhorrescat, qui non haec stare cupiat, qui non quantum audet et quantum potest conferat ad salutem voluntatis.1

自由生まれの者たちの群衆も、最も貧しい者に至るまで全員が参集しています。実に、これら神殿、都市の眺望、自由の享有、そしてついにはこの光そのものや祖国の共有の土壌が、親愛であるばかりか実に甘美にして喜ばしいものではない者が誰一人としておりましょうか。招集された元老院議員諸君、解放奴隷たちの熱意を知ることは価値のあることであります。彼らは自らの徳によってこの市民権の境遇を獲得し、ここに生まれ、しかも最高の名家に生まれながらこの地を自らの祖国ではなく敵の都市であると判断した一部の者たちとは異なり、真にこれを自らの祖国であると判断しているのです。しかし、個人の財産が、共通の国家が、そして極めて甘美なものであるかの自由が祖国の安全を防衛すべく奮い立たせたこれら諸階層や人々を、私がこれ以上列挙する必要がありましょうか。奴隷であっても、奴隷身分の耐えうる条件にありさえすれば、市民たちの厚顔無恥に恐怖を覚えぬ者、これら諸秩序が維持されることを望まぬ者、自らが敢えてしうる限り、またなしうる限りの意志を祖国の安全のために捧げぬ者は一人もおりません。

§4.17

​qua re si quem vestrum forte commovet hoc quod auditum est, lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas, pretio sperare sollicitari posse animos egentium atque imperitorum, est id quidem coeptum atque temptatum, sed nulli sunt inventi tam aut fortuna miseri aut voluntate perditi qui non illum ipsum sellae atque operis et quaestus cotidiani locum, qui non cubile ac lectulum suum, qui denique non cursum hunc otiosum vitae suae salvum esse velint. multo vero maxima pars eorum qui in tabernis sunt, immo vero — id enim potius est dicendum — genus hoc universum amantissimum est oti. etenim omne instrumentum, omnis opera atque quaestus frequentia civium sustentatur, alitur otio; quorum si quaestus occlusis tabernis minui solet, quid tandem incensis futurum fuit?2

それゆえ、もし諸君の誰かが、耳に入っていること、すなわちレントゥルスの配下のあるポン引きが居酒屋や商店の周りを駆け回り、金銭によって困窮した無知な者たちの心を動揺させられると期待しているという話に万が一動揺しているとしても、確かにそのような試みは着手され企てられはしましたが、境遇においてそれほど悲惨であるか、あるいは意志においてそれほど破滅的であるため、作業や日々の稼ぎの場であるまさに自らの腰掛けの場所を、自らの寝床や小ベッドを、要するに平穏な日々の暮らしを無事であってほしいと望まないような者は一人も見出されませんでした。実のところ、商店にいる者たちの大部分は、いやむしろ――こう言うべきでしょうが――この階層全体が、平穏をこよなく愛しているのです。実に、あらゆる道具、あらゆる労働と稼ぎは、市民の往来によって支えられ、平穏によって養われているのです。彼らの稼ぎが、店を閉じるだけでも縮小するのが常であるとすれば、店を焼き払われた日には一体どうなっていたというのでしょうか。

§4.18

​quae cum ita sint, patres conscripti, vobis populi Romani praesidia non desunt: vos ne populo Romano deesse videamini providete. habetis consulem ex plurimis periculis et insidiis atque ex media morte non ad vitam suam sed ad salutem vestram reservatum. omnes ordines ad conservandam rem publicam mente, voluntate, voce consentiunt. obsessa facibus et telis impiae coniurationis vobis supplex manus tendit patria communis, vobis se, vobis vitam omnium civium, vobis arcem et Capitolium, vobis aras Penatium, vobis illum ignem Vestae sempiternum, vobis omnium deorum templa atque delubra, vobis muros atque urbis tecta commendat. praeterea de vestra vita, de coniugum vestrarum atque liberorum anima, de fortunis omnium, de sedibus, de focis vestris hodierno die vobis iudicandum est.

事態がこのようである以上、招集された元老院議員諸君、諸君にローマ人民の防衛手段が欠けているわけではありません。諸君こそがローマ人民の期待を裏切っていると見られることがないよう配慮なさい。諸君の前には、数々の危険と陰謀から、そして死のただ中から、自らの生命のためではなく諸君の安全のために保全された執政官が控えています。すべての階級が、国家を維持するために心において、意志において、声において一致しています。不信心な陰謀の松明と凶器に包囲された共通の祖国が、諸君に哀願の手を差し伸べ、諸君に自らを、諸君に全市民の生命を、諸君に要塞とカピトリウムを、諸君に家庭の守護神たちの祭壇を、諸君にあのウェスタの永遠の火を、諸君にすべての神々の神殿と聖所を、諸君に城壁と都市の屋根を委ねています。さらに、諸君自身の生命について、諸君の妻や子らの命について、全員の財産について、諸君の住処と炉について、本日諸君が裁定を下さねばならないのです。

§4.19

​habetis ducem memorem vestri, oblitum sui, quae non semper facultas datur; habetis omnis ordines, omnis homines, universum populum Romanum, id quod in civili causa hodierno die primum videmus, unum atque idem sentientem. cogitate quantis laboribus fundatum imperium, quanta virtute stabilitam libertatem, quanta deorum benignitate auctas exaggeratasque fortunas una nox paene delerit.3 id ne umquam posthac non modo non confici sed ne cogitari quidem possit a civibus hodierno die providendum est. atque haec, non ut vos qui mihi studio paene praecurritis excitarem, locutus sum, sed ut mea vox quae debet esse in re publica princeps officio functa consulari videretur.

諸君には、諸君を心に留め自らを忘れている指導者がおり――そのような機会は常に与えられるものではありません――、諸君には、すべての階級、すべての人間、ローマ人民全体が、それは市民に関わる事案においては私たちが本日初めて目にするものですが、一つにして同じ思いを抱いて控えているのです。いかに大きな労苦によって統治権が打ち立てられ、いかに大きな徳によって自由が確立され、いかに大きな神々の恩恵によって財産が増大し蓄積されたか、それらをたった一夜が危うく壊滅させるところであったかを思い起こしなさい。これが今後、市民によって成し遂げられないだけでなく、構想されることすら二度とありえないように、本日手を打たねばならないのです。そして私がこれらのことを述べたのは、熱意において私をほとんど凌駕している諸君を鼓舞するためではなく、国家において第一であるべき私の声が、執政官の職責を果たしたものと見なされるためなのです。

構文注3 件
  1. 4.16quantum audet et quantum potest conferat ad salutem voluntatis

    voluntatis は quantum に係る部分属格(全体属格)であり、hyperbaton により節末に置かれている(構造としては quantum voluntatis audet et potest, tantum conferat ad salutem の意)。

  2. 4.17quid tandem incensis futurum fuit?

    futurum fuit は能動周辺活用(未来分詞+直説法完了)であり、過去の反実仮想の帰結節を表す。incensis は省略された tabernis を補い、絶対的奪格(「店が焼き払われたとしたら」)または関心の与格として解釈される。

  3. 4.19cogitate quantis laboribus fundatum imperium, quanta virtute stabilitam libertatem, quanta deorum benignitate auctas exaggeratasque fortunas una nox paene delerit

    delerit は deleverit の短縮形(完了接続法三人称単数)。命令法 cogitate が導く間接疑問文の主動詞であり、quantis laboribus 以下三つの対格句(各過去分詞を伴う)はいずれも una nox による破壊の客体として delerit に並列して統語される。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:4.16-4.19