← キケロ

カティリナ弾劾

§4.13-4.15

厳罰の先例と元老院を支持する全階層の団結

キケロはルキウス・カエサルの実例を引いて陰謀者への厳罰の正当性を強調し、市民・騎士・官吏ら全階層が元老院の決定執行を支持して一致団結していることを告げて議員らを鼓舞する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§4.13

​Nisi vero cuipiam Lucius Caesar, vir fortissimus et amantissimus rei publicae, crudelior nudius tertius visus est, cum sororis suae, feminae lectissimae, virum praesentem et audientem vita privandum esse dixit, cum avum suum iussu consulis interfectum filiumque eius impuberem legatum a patre missum in carcere necatum esse dixit. quorum quod simile factum, quod initum delendae rei publicae consilium? largitionis voluntas tum in re publica versata est et partium quaedam contentio. atque illo tempore huius avus Lentuli, vir clarissimus, armatus Gracchum est persecutus. ille etiam grave tum volnus accepit, ne quid de summa rei publicae minueretur; hic ad evertenda fundamenta rei publicae Gallos arcessit, servitia concitat, Catilinam vocat, attribuit nos trucidandos Cethego et ceteros civis interficiendos Gabinio, urbem inflammandam Cassio, totam Italiam vastandam diripiendamque Catilinae. vereamini minus censeo ne in hoc scelere tam immani ac nefando aliquid severius statuisse videamini: multo magis est verendum ne remissione poenae crudeles in patriam quam ne severitate animadversionis nimis vehementes in acerbissimos hostis fuisse videamur.1

もっとも、極めて勇敢にして国家をこよなく愛する男ルキウス・カエサルが一昨日、きわめて高潔な女性である自らの姉妹の夫が、その場に臨席し聞き入っている中で生命を奪われるべきであると述べたとき、また自らの祖父が執政官の命によって殺害され、その子の年端も行かぬ少年が使者として父から送られた後に牢獄で処刑されたと語ったとき、誰かの目に過酷すぎると映ったのなら話は別だが。あの者たちのいかなる行為がこれに似ていたか、国家の壊滅を企図したいかなる計画が企てられたというのか。当時、国家にあってはバラマキの志向と党派間の一定の争いが生じていたにすぎない。そしてその時代、このレントゥルスの祖父は、まことに名声高き人物であったが、武装してグラックスを追撃したのである。その男は当時、国家の最高権威から何ものも損なわれることがないようにと重傷を負うことさえした。ところが今の男は、国家の基礎を覆すためにガッリア人を招き寄せ、奴隷蜂起を煽り、カティリーナを呼び寄せ、我々をケテグスに虐殺される者として、残りの市民をガビニウスに殺害される者として、この都市をカッシウスに放火されるものとして、全イタリアをカティリーナに略奪され蹂躙されるものとして割り当てたのである。このあまりにも奇怪にして不道徳な犯罪において、諸君が何か過酷すぎる決定を下したと見なされはしないかという恐れを、諸君は少なくすべきであると私は考える。刑罰の軽減によって祖国に対して残酷であったと見なされることの方が、処罰の厳格さによって最も残忍な敵に対してあまりにも激越であったと見なされることよりも、はるかに警戒されねばならないのである。

§4.14

​sed ea quae exaudio, patres conscripti, dissimulare non possum. iaciuntur enim voces quae perveniunt ad auris meas eorum qui vereri videntur ut habeam satis praesidi2 ad ea quae vos statueritis hodierno die transigenda. omnia et provisa et parata et constituta sunt, patres conscripti, cum mea summa cura atque diligentia tum multo etiam maiore populi Romani ad summum imperium retinendum et ad communis fortunas conservandas voluntate. omnes adsunt omnium ordinum homines, omnium generum, omnium denique aetatum; plenum est forum, plena templa circum forum, pleni omnes aditus huius templi ac loci. causa est enim post urbem conditam haec inventa sola in qua omnes sentirent unum atque idem praeter eos qui, cum sibi viderent esse pereundum, cum omnibus potius quam soli perire voluerunt.

しかし、招集された元老院議員諸君、私の耳に入ってくる事柄を私は見て見ぬふりをすることはできない。実に、諸君が本日決定されるであろう事柄を執行するために、私には十分な防衛手段がないのではないかと恐れているように思われる者たちの声が放たれ、私の耳へと届いているのである。招集された元老院議員諸君、私の最大の配慮と勤勉によってだけでなく、最高統治権を維持し共有の財産を保全しようとする、それにも増してはるかに大きなローマ人民の意志によっても、すべての事柄は予見され、準備され、整えられているのである。すべての階層の人間が、すべての身分の、ついにはすべての世代の人間が皆臨席している。フォルムは満員であり、フォルムを取り囲む神殿も満員であり、この神殿およびこの場所のすべての進入路も満員である。実に、自ら滅びるべき運命にあると悟ったとき、孤立して滅びるよりもむしろ万民とともに滅びることを望んだ者たちを除いて、すべての者が一つにして同一の思いを抱くような事案は、都市の創建以来、これ唯一のものとして見出されたのである。

§4.15

​hosce ego homines excipio et secerno libenter, neque in improborum civium sed in acerbissimorum hostium numero habendos puto. ceteri vero, di immortales! qua frequentia, quo studio, qua virtute ad communem salutem dignitatemque consentiunt! quid ego hic equites Romanos commemorem? qui vobis ita summam ordinis consilique concedunt ut vobiscum de amore rei publicae certent; quos ex multorum annorum dissensione huius ordinis ad societatem concordiamque revocatos hodiernus dies vobiscum atque haec causa coniungit.3 quam si coniunctionem in consulatu confirmatam meo perpetuam in re publica tenuerimus, confirmo vobis nullum posthac malum civile ac domesticum ad ullam rei publicae partem esse venturum. Pari studio defendendae rei publicae convenisse video tribunos aerarios, fortissimos viros; scribas item universos quos, cum casu hic dies ad aerarium frequentasset, video ab exspectatione sortis ad salutem communem esse conversos.

これらの人間を私は自ら進んで除外し隔離するのであり、不心得な市民のうちではなく、最も残酷な敵の数の中に算定されるべき者たちであると考える。だが残りの人々は、不死なる神々よ、どれほどの稠密さで、どれほどの熱意で、どれほどの徳をもって、共通の安全と尊厳へと心を一つにしていることか!ここで私がローマの騎士たちについて言及する必要があろうか。彼らは、諸君に対して階級と助言の最高位を譲りつつも、国家への愛においては諸君と競い合うほどである。長年の対立を経てこの〔元老院〕階級との協調と一致団結へと呼び戻された彼らを、本日の日とこの大義が諸君と結びつけているのである。私の執政官期に確固たるものとなったこの結合を、もし我々が国家において永続的に保ち続けるならば、今後いかなる市民的・内乱の禍も国家のいかなる部分にも及ばないであろうと私は諸君に断言する。国家を防衛しようとする同様の熱意をもって、極めて勇敢な男たちである財務担当者たちが集結したのを私は見ている。同じく書記官たちの全員をも私は見ているが、彼らはたまたま今日という日が国庫へと大勢を参集させたのであるが、抽選の待機から共通の安全へと関心を転じたのである。

構文注3 件
  1. 4.13multo magis est verendum ne remissione poenae crudeles in patriam quam ne severitate animadversionis nimis vehementes in acerbissimos hostis fuisse videamur

    非人称動詞的動形容詞構文(est verendum)に、二つの ne 節(ne... [fuisse videamur] と ne... fuisse videamur)が比較の quam で対比されている構造。「刑罰の軽減によって祖国に対して残酷であったと見なされること」が前者の節、「処罰の厳格さによって最も残忍な敵に対して過度に激越であったと見なされること」が後者の節であり、multo magis によって前者の危険の方がはるかに警戒されるべきであると述べる。

  2. 4.14vereri videntur ut habeam satis praesidi

    恐れを表す動詞(vereri)の従属節において、否定の懸念(「〜ないのではないか」)を表す接続詞として ut が用いられている(肯定の懸念「〜しはしないか」なら ne)。したがって「十分な守りを持っていないのではないかと恐れる」の意味となる。satis に続く praesidi は部分の属格(genitivus partitivus)。

  3. 4.15quos ex multorum annorum dissensione huius ordinis ad societatem concordiamque revocatos hodiernus dies vobiscum atque haec causa coniungit

    関係代名詞 quos は先行詞 equites Romanos を受け、主語 hodiernus dies... atque haec causa に対する目的語となっている。huius ordinis(この身分=元老院階級)は dissensione にかかる離反・分離の属格であり、「長年にわたる元老院階級との不和」を表す。revocatos は quos を修飾する完了分詞。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:4.13-4.15