- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:3.25-3.29
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケローは今回の陰謀が従来の市民内紛とは異なり国家そのものの滅亡を企図した未曾有の危機であったことを示し、市民の記憶に生きる名誉のみを要求するとともに、国内の敵から自らの身の安全を守るよう民衆に求め、夜間の警戒を促して演説を締めくくる。
dissensiones erant eius modi quae non ad delendam sed ad commutandam rem publicam pertinerent.1 non illi nullam esse rem publicam sed in ea quae esset se esse principes, neque hanc urbem conflagrare sed se in hac urbe florere voluerunt. atque illae tamen omnes dissensiones, quarum nulla exitium rei publicae quaesivit, eius modi fuerunt ut non reconciliatione concordiae sed internicione civium diiudicatae sint. in hoc autem uno post hominum memoriam maximo crudelissimoque bello, quale bellum nulla umquam barbaria cum sua gente gessit, quo in bello lex haec fuit a Lentulo, Catilina, Cethego, Cassio constituta ut omnes qui salva urbe salvi esse possent in hostium numero ducerentur, ita me gessi, Quirites, ut salvi omnes conservaremini, et, cum hostes vestri tantum civium superfuturum putassent quantum infinitae caedi restitisset, tantum autem urbis quantum flamma obire non potuisset, et urbem et civis integros incolumisque servavi.
それらの内紛は、国家を滅ぼすためではなく変革することを目指す性質のものであった。彼らは国家が存在しないことを望んだのではなく、存在する国家において自らが首班となることを望んだのであり、この都市が炎上することを望んだのではなく、自らがこの都市において栄えることを望んだのである。それにもかかわらず、そのいずれもが国家の滅亡を求めなかったこれらすべての内紛は、融和の回復によってではなく、市民たちの殺戮によって決着がつけられるような性質のものであった。しかしながら、人類の記憶にあるかぎり唯一最大で最も残虐なこの戦争において――いかなる野蛮の地も自らの同胞に対してこれほどの戦争を企てたことはなく、都市が無事であるかぎり無事でいられる者はすべて敵の数に算入されるという法がレントゥルス、カティリーナ、ケテーグス、カッシウスによって定められていたこの戦争において――クィリーテス諸君、私は諸君全員が無事に保たれるように振る舞い、諸君の敵たちが無限の殺戮に抵抗し得た分だけの市民が生き残り、炎が焼き尽くし得なかった分だけの都市が残るであろうと考えていたまさにその時に、都市も市民も傷一つなく無傷のまま救ったのである。
quibus pro tantis rebus, Quirites, nullum ego a vobis praemium virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulabo praeterquam huius diei memoriam sempiternam. in animis ego vestris omnis triumphos meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriae, laudis insignia condi et conlocari volo. nihil me mutum potest delectare, nihil tacitum, nihil denique eius modi quod etiam minus digni adsequi possint. memoria vestra, Quirites, nostrae res alentur, sermonibus crescent, litterarum monumentis inveterascent et conroborabuntur; eandemque diem intellego, quam spero aeternam fore, propagatam esse et ad salutem urbis et ad memoriam consulatus mei, unoque tempore in hac re publica duos civis exstitisse quorum alter finis vestri imperi non terrae sed caeli regionibus terminaret, alter huius imperi domicilium sedisque servaret.
これほど重大な事績に対して、クィリーテス諸君、私は諸君からいかなる武勲の報賞も、いかなる栄誉の記章も、いかなる称賛の記念碑も求めず、ただこの日の永遠の記憶のみを求めるであろう。私は諸君の心の中にこそ、私のすべての凱旋式が、あらゆる栄誉の装飾が、栄光の記念碑が、称賛の記章が大切に収められ据え付けられることを望む。物言わぬもの、沈黙せるもの、要するに功績に劣る者でも手に入れうるようなものは、私を決して喜ばすことはできない。諸君の記憶によって、クィリーテス諸君、我々の事績は養われ、語らいによって成長し、文字に記された記録によって時を経て強固なものとなるであろう。そして私は、永遠であってほしいと願うこの同じ一日が、都市の安全のためにも私の執政官職の記憶のためにも延ばされ、また、一方の者が諸君の帝国の境界を大地の領域ではなく天の領域によって画定し、他方の者がこの帝国の本営と座を保全したという二人の市民が、同じ時代にこの国家に現れたのだということを知っているのである。
sed quoniam earum rerum quas ego gessi non eadem est fortuna atque condicio quae illorum qui externa bella gesserunt, quod mihi cum eis vivendum est quos vici ac subegi, illi hostis aut interfectos aut oppressos reliquerunt, vestrum est, Quirites, si ceteris facta sua recte prosunt, mihi mea ne quando obsint providere.2 mentes enim hominum audacissimorum sceleratae ac nefariae ne vobis nocere possent ego providi, ne mihi noceant vestrum est providere. quamquam, Quirites, mihi quidem ipsi nihil ab istis iam noceri potest.3 Magnum enim est in bonis praesidium quod mihi in perpetuum comparatum est, magna in re publica dignitas quae me semper tacita defendet, magna vis conscientiae quam qui neglegunt, cum me violare volent, se indicabunt.
しかし、私が成し遂げたそれらの事績の運命と境遇は、対外戦争を戦った者たちのそれと同じではない。なぜなら、私は自分が打ち負かし屈服させた者たちとともに生きていかなければならず、彼らは敵を殺害するか鎮圧して残してきたからである。それゆえ、クィリーテス諸君、他者に対しては自らの行いが当然に利益をもたらしている以上、私に対しては私の行いがいつの日か害をなすことのないよう配慮することは、諸君の義務である。この上なく厚顔無恥な者たちの凶悪かつ冒涜的な心が諸君に害をなし得ないよう私が配慮したのだから、彼らが私に害をなさないよう配慮することは諸君の務めなのである。もっとも、クィリーテス諸君、私自身に対しては、あの者たちによって今やいかなる危害も加えられることはあり得ない。なぜなら、私のために永遠に確保された善良な市民たちの強大な保護があり、常に沈黙のうちに私を守る国家における大いなる威厳があり、これを無視して私を害そうとする者が自らを告発することになる良心の大いなる力があるからである。
est enim nobis is animus, Quirites, ut non modo nullius audaciae cedamus sed etiam omnis improbos ultro semper lacessamus. quod si omnis impetus domesticorum hostium depulsus a vobis se in me unum converterit, vobis erit videndum, Quirites, qua condicione posthac eos esse velitis qui se pro salute vestra obtulerint invidiae periculisque omnibus: mihi quidem ipsi quid est quod iam ad vitae fructum possit adquiri, cum praesertim neque in honore vestro neque in gloria virtutis quicquam videam altius quo mihi libeat ascendere?
実に我々には、いかなる者の厚顔無恥にも屈しないばかりか、あらゆる悪漢たちを自発的に常に攻撃するほどの気概があるのだ、クィリーテス諸君。しかし、国内の敵たちのあらゆる攻撃が諸君から退けられて私一人に向けられるとするならば、クィリーテス諸君、諸君の安全のためにあらゆる憎悪と危険に身を捧げた者たちが以後いかなる境遇に置かれることを望むのかを、諸君は見極めねばならないであろう。私自身にとって言えば、とりわけ諸君からの栄誉においても徳の栄光においても、私が登りつめたいと欲するようなこれ以上の高みを見出せない今、人生の収穫としてこれ以上何が獲得されうるというのであろうか。
illud perficiam profecto, Quirites, ut ea quae gessi in consulatu privatus tuear atque ornem, ut, si qua est invidia in conservanda re publica suscepta, laedat invidos, mihi valeat ad gloriam. denique ita me in re publica tractabo ut meminerim semper quae gesserim, curemque ut ea virtute non casu gesta esse videantur. vos, Quirites, quoniam iam est nox, venerati Iovem illum custodem huius urbis ac vestrum in vestra tecta discedite et ea, quamquam iam est periculum depulsum, tamen aeque ac priore nocte custodiis vigiliisque defendite. id ne vobis diutius faciendum sit atque ut in perpetua pace esse possitis providebo, Quirites.
クィリーテス諸君、私が執政官職において成し遂げたことを私人となってからも守り立て飾り立て、国家の保全において何らかの憎悪を引き受けたとしても、それが憎悪を抱く者たちを傷つけ、私にとっては栄光に資するものとなるよう、私は必ずややり遂げるであろう。要するに、私は自らが成し遂げたことを常に記憶し、それらが偶然ではなく徳によって成し遂げられたと見なされるよう配慮しつつ、国家において自らを処する所存である。クィリーテス諸君、すでに夜となったのであるから、この都市と諸君の守護者であるあのユーピテルを崇敬した上で、各自の邸宅へと退去し、危険はすでに退けられたとはいえ、昨夜と同様に警護と不寝番によって邸宅を防衛するがよい。諸君がこれをこれ以上長く行う必要がなく、恒久的な平和のうちにあることができるよう、私は配慮するであろう、クィリーテス諸君。
- 3.25dissensiones erant eius modi quae non ad delendam sed ad commutandam rem publicam pertinerent
eius modi(性質の属格)に導かれる quae 節は接続法 pertinerent を伴う関係代名詞の特性節(結果を表す連続節的用法)。過去の歴代内紛の性格を「国家を滅ぼすのではなく変革するようなもの」と規定している。対比される動形容詞構文 ad delendam / ad commutandam rem publicam は目的を表す前置詞 ad +対格。
- 3.27vestrum est, Quirites, si ceteris facta sua recte prosunt, mihi mea ne quando obsint providere
vestrum est は所有形容詞 vester の中性単数主格を用いた表現(名詞における義務・職責の述語属格に相当)で、「〜することは諸君の務めである」を意味し、不定詞 providere が真主語をなす。providere は努力・予防を表す動詞として接続法節 ne quando obsint(いつの日か害をなすことのないように)を従えている。
- 3.27mihi quidem ipsi nihil ab istis iam noceri potest
与格支配の自動詞(noceo)を受動態にした非人称構文(impersonal passive)。ラテン語では与格を目的語にとる自動詞は人称受動構文を作れず、非人称(nocetur)となり元の与格(mihi quidem ipsi)はそのまま保持される。助動詞 potest と結合して受動不定詞 noceri potest となり、対格代名詞 nihil は程度・様態を表す副詞的対格(「いかなる危害も〜ない」)として機能している。
