- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:3.20-3.24
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは、占い師の指示で新設されたユーピテル神像が協和神殿への陰謀者連行と同時に東向きに据え付けられた奇跡を語り、国家の救済が神々の加護によるものであることを強調して市民に感謝祭の祝賀を呼びかけるとともに、過去の血塗られた内乱と今回の無血の勝利を対比する。
itaque illorum responsis tum et ludi per decem dies facti sunt neque res ulla quae ad placandos deos pertineret praetermissa est. idemque iusserunt simulacrum Iovis facere maius et in excelso conlocare et contra atque antea fuerat ad orientem convertere; ac se sperare dixerunt, si illud signum quod videtis solis ortum et forum curiamque conspiceret, fore ut ea consilia quae clam essent inita contra salutem urbis atque imperi inlustrarentur1 ut a senatu populoque Romano perspici possent. atque illud signum conlocandum consules illi locaverunt; sed tanta fuit operis tarditas ut neque superioribus consulibus neque nobis ante hodiernum diem conlocaretur.
それゆえ、その者たちの神託に従って、当時十日間にわたり競技会が催され、神々を宥めることに関わるいかなる事柄も疎かにされなかった。また彼らは、ユーピテルの神像をより大きく作り、高い場所に据え、以前とは反対に東方に向けるよう命じた。そして、諸君が目にしているあの神像が、太陽の昇る方角とフォルムおよび元老院議事堂を見渡すならば、都市と帝国の安全に反して秘密裏に企てられていたそれらの謀計が白日のもとに晒され、元老院とローマ市民によって看取されうるようになるであろう、と期待を抱いていると彼らは告げたのである。そして当時の執政官たちは、その神像を据え付ける契約を結んだが、工事の遅延が甚だしく、以前の執政官たちの間にも、我々の下でも、今日に至るまで据え付けられることがなかった。
hic quis potest esse tam aversus a vero, tam praeceps, tam mente captus qui neget haec omnia quae videmus praecipueque hanc urbem deorum immortalium nutu ac potestate administrari? etenim cum esset ita responsum, caedis, incendia, interitum rei publicae comparari, et ea per civis, quae tum propter magnitudinem scelerum non nullis incredibilia videbantur, ea non modo cogitata a nefariis civibus verum etiam suscepta esse sensistis. illud vero nonne ita praesens est ut nutu Iovis optimi maximi factum esse videatur, ut, cum hodierno die mane per forum meo iussu et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur?2 quo conlocato atque ad vos senatumque converso omnia et senatus et vos quae erant contra salutem omnium cogitata inlustrata et patefacta vidistis.
この状況において、我々が目にするこれらすべてのもの、とりわけこの都市が、不死の神々の御心と権能によって統治されていることを否定するほど、真理から背き、軽率で、正気を失った者がいようか。というのも、殺戮、火災、国家の破滅が準備されており、それも市民たちの手によるものであるという神託が下された際、その時は犯罪の巨大さゆえに一部の人々には信じがたく思われたこれらが、凶悪な市民たちによって企図されたのみならず着手さえされたことを、諸君は実感したからである。しかも、今日の朝、私の命令により陰謀者たちとその告発者たちがフォルムを通って協和神殿へと連行されたまさにその時に神像が建立されたということは、最善至高のユーピテルの御心によってなされたと見なされるほどに、あまりにも眼前に現れた奇跡ではないか。神像が据え付けられ、諸君と元老院の方へと向けられるやいなや、万人の安全に反して企てられていたすべての事柄が白日のもとに晒され露見したのを、元老院も諸君も目撃したのである。
quo etiam maiore sunt isti odio supplicioque digni qui non solum vestris domiciliis atque tectis sed etiam deorum templis atque delubris sunt funestos ac nefarios ignis inferre conati. quibus ego si me restitisse dicam, nimium mihi sumam et non sim ferendus: ille, ille Iuppiter restitit; ille Capitolium, ille haec templa, ille cunctam urbem, ille vos omnis salvos esse voluit. dis ego immortalibus ducibus hanc mentem voluntatemque suscepi atque ad haec tanta indicia perveni. iam vero illa Allobrogum sollicitatio, iam ab Lentulo ceterisque domesticis hostibus tam dementer tantae res creditae et ignotis et barbaris commissaeque litterae numquam essent profecto, nisi ab dis immortalibus huic tantae audaciae consilium esset ereptum. quid vero? ut homines Galli ex civitate male pacata, quae gens una restat quae bellum populo Romano facere posse et non nolle videatur, spem imperi ac rerum maximarum ultro sibi a patriciis hominibus oblatam neglegerent vestramque salutem suis opibus anteponerent, id non divinitus esse factum putatis,3 praesertim qui nos non pugnando sed tacendo superare potuerunt?
それゆえ、あの者たちは諸君の住居や屋根だけでなく、神々の神殿や祠にさえ忌まわしく冒涜的な火を放とうと企てたのだから、なおさら大きな憎悪と処罰に値する。これに対し、もし私が自力で立ち向かったと述べるなら、私は自らに過大な名誉を帰することになり、耐えがたい思い上がりとなろう。あの、かのユーピテルこそが立ち向かったのだ。彼こそがカピトリウムを、彼こそがこれら諸神殿を、彼こそが全都市を、彼こそが諸君全員を無事ならしめんと欲したのである。私は不死の神々を導き手としてこの心と意志を抱き、これほど重大な証拠の数々に到達したのだ。さらに言えば、あのアッロブロゲス族の扇動、レントゥルスをはじめとする国内の敵どもによって、未知の蛮族に対してあれほど無分別に重大事が信託され書状が委ねられたことなど、不死の神々によってこの途方もない厚顔無恥から分別が奪い去られていなかったならば、決して起こりえなかったはずである。それどころか、平定されたとは言い難い部族――ローマ市民に戦争を仕掛けることが可能であり、またそれを望まないわけではないと思われる唯一残された部族――の出身であるガリア人たちが、貴族身分の者たちから自発的に差し出された支配権と最大の富への希望を退け、自らの利益よりも諸君の安全を優先させたという事実、これを諸君は神の御業によるものではないと考えるのか。とりわけ、彼らは戦うことによってではなく、ただ沈黙していることによって我々に打ち勝つことができたというのに。
quam ob rem, Quirites, quoniam ad omnia pulvinaria supplicatio decreta est, celebratote illos dies cum coniugibus ac liberis vestris. nam multi saepe honores dis immortalibus iusti habiti sunt ac debiti, sed profecto iustiores numquam. erepti enim estis ex crudelissimo ac miserrimo interitu, erepti sine caede, sine sanguine, sine exercitu, sine dimicatione; togati me uno togato duce et imperatore vicistis.
それゆえ、クィリーテス諸君、あらゆる神座に対して感謝祭が布告されたのであるから、妻や子どもたちとともにそれらの日々を祝うがよい。というのも、不死の神々に対して正当かつ相応しい敬意が捧げられたことは過去に幾度もあったが、これほど正当なものは決してかつてなかったからである。諸君は実に最も残忍で最も悲惨な破滅から救い出されたのだ。殺戮もなく、流血もなく、軍隊もなく、戦闘もなく救い出され、文官の衣をまとった諸君は、ただ一人の文官たる私を指導者かつ総司令官として勝利を収めたのである。
etenim recordamini, Quirites, omnis civilis dissensiones, non solum eas quas audistis sed eas quas vosmet ipsi meministis atque vidistis. Lucius Sulla Publium Sulpicium oppressit: Gaium Marium, custodem huius urbis, multosque fortis viros partim eiecit ex civitate, partim interemit. Gnaeus Octavius consul armis expulit ex urbe conlegam: omnis hic locus acervis corporum et civium sanguine redundavit. superavit postea Cinna cum Mario: tum vero clarissimis viris interfectis lumina civitatis exstincta sunt. Vltus est huius victoriae crudelitatem postea Sulla: ne dici quidem opus est quanta deminutione civium et quanta calamitate rei publicae. dissensit Marcus Lepidus a clarissimo et fortissimo viro Quinto Catulo: attulit non tam ipsius interitus rei publicae luctum quam ceterorum.
実に、クィリーテス諸君、諸君が耳にしたものだけでなく、諸君自身が記憶し目撃したあらゆる国内の抗争を思い起こすがよい。ルキウス・スッラはプブリウス・スルピキウスを圧倒した。この都市の守護者であったガイウス・マリウスをはじめとする多くの勇敢な者たちを、一部は追放し、一部は殺害した。執政官グナエウス・オクタウィウスは武力をもって同僚を都市から放逐し、この場所一帯は死体の山と市民の血で溢れかえった。その後、キンナがマリウスとともに勝利を収めたが、その際には最も高名な男たちが殺害され、国家の光明は消え去った。その後スッラはこの勝利の残虐さに報復したが、どれほどの市民の減少と国家の災禍を伴ったかについては、語る必要さえあるまい。マルクス・レピドゥスは、極めて高名で勇猛な人物クイントゥス・カトゥルスと対立したが、彼自身の死は、他の者たちの死ほどには国家に悲嘆をもたらさなかった。
- 3.20fore ut ea consilia quae clam essent inita contra salutem urbis atque imperi inlustrarentur
fore ut + 接続法(inlustrarentur)は、未来不定詞(inlustratum iri)の代用として用いられる慣用構文。時称の一致(主動詞 dixerunt が過去)により接続法未完了過去が選ばれている。関係節内の essent inita は、間接話法(dixerunt)に従属するため接続法過去完了となっている。
- 3.21illud vero nonne ita praesens est ut nutu Iovis optimi maximi factum esse videatur, ut, cum hodierno die mane per forum meo iussu et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur?
文頭の指示代名詞 illud は後続する二番目の ut 節(ut ... signum statueretur)を先取りする(説明的・名詞的 ut 節)。一方、直前の ita praesens est には一番目の ut 節(ut ... factum esse videatur)が結果の節として係っている。主文の枠組みの中に結果節と内容規定の節が連続する重層的構文である。
- 3.22ut homines Galli ex civitate male pacata, quae gens una restat quae bellum populo Romano facere posse et non nolle videatur, spem imperi ac rerum maximarum ultro sibi a patriciis hominibus oblatam neglegerent vestramque salutem suis opibus anteponerent, id non divinitus esse factum putatis
文頭の ut ... neglegerent ... anteponerent は主節の代名詞 id を先取り・具体化する同格名詞節(接続法未完了過去)。全体の骨格は「ガリア人たちが〜を無視し、〜を優先させたこと、それを(id)諸君は神の御業によるものではないと考えるのか(non divinitus esse factum putatis)」という疑問文となる。
