- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:2.6-2.10
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは都に残る陰謀の加担者たちの役割をことごとく把握していると告げて彼らに退去を促し、カティリーナとその徒党があらゆる犯罪者・破産者・放蕩者からなる腐敗した集団であることを暴き立てる。
video cui sit Apulia attributa, quis habeat Etruriam, quis agrum Picenum, quis Gallicum, quis sibi has urbanas insidias caedis atque incendiorum depoposcerit. omnia superioris noctis consilia ad me perlata esse sentiunt; patefeci in senatu hesterno die; Catilina ipse pertimuit, profugit: hi quid exspectant? ne illi vehementer errant,1 si illam meam pristinam lenitatem perpetuam sperant futuram. quod exspectavi, iam sum adsecutus ut vos omnes factam esse aperte coniurationem contra rem publicam videretis; nisi vero si quis est2 qui Catilinae similis cum Catilina sentire non putet. non est iam lenitati locus; severitatem res ipsa flagitat. unum etiam nunc concedam: exeant, proficiscantur, ne patiantur desiderio sui Catilinam miserum tabescere. demonstrabo iter: Aurelia via profectus est; si accelerare volent, ad vesperam consequentur.
私は誰にアプリアが割り当てられたか、誰がエトルリアを、誰がピケヌム地方を、誰がガリア地方を掌握しているか、誰が自分用に虐殺と放火というこの都での陰謀を要求したかを知っている。彼らは一昨夜のあらゆる謀議が私に通報されたことに気づいている。私は昨日、元老院においてそれを暴露した。カティリーナ自身は恐れおののいて逃亡した。この者たちはいったい何を待っているのか。もし彼らが私の以前のあの寛容さが今後も永続すると期待しているならば、彼らは実に甚だしく思い違いをしている。私が待ち望んでいたこと、すなわち諸君全員が国家に対する陰謀が公然と企てられたことを知るということを、私は今や達成した。もっとも、カティリーナに似た者たちがカティリーナと同じ思いを抱いていないと考える者がいるなら話は別だが。もはや寛容の余地はない。事態そのものが厳罰を求めている。私は今でもなお一つのことを認めよう。彼らは立ち去るがよい、出発するがよい、自分たちを恋しがる思いのために憐れなカティリーナが衰弱するのを放置してはならない。私は道筋を示そう。彼はアウレリア街道を通って出発した。もし彼らが急ぎたいなら、日暮れには追いつくだろう。
O fortunatam rem publicam, si quidem hanc sentinam urbis eiecerit! uno me hercule Catilina exhausto levata mihi et recreata res publica videtur. quid enim mali aut sceleris fingi aut cogitari potest quod non ille conceperit? quis tota Italia veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subiector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest qui se cum Catilina non familiarissime vixisse fateatur? quae caedes per hosce annos sine illo facta est, quod nefarium stuprum non per illum?
国家は何と幸運であることか、もし実に都市のこの汚水を吐き出すならば!誓って、カティリーナ一人を排出しただけで、国家は私には安堵し息を吹き返したように思われる。実際、いかなる悪徳や犯罪が、彼が心に思い描かなかったものとして考案され、あるいは構想され得ようか。全イタリアにおいて、いかなる毒殺魔、剣闘士、盗賊、刺客、親殺し、遺言偽造者、詐欺師、食道楽、放蕩者、不義者、悪名高い女、若者を腐敗させる者、腐敗した者、身を滅ぼした者で、自分がカティリーナとこの上なく親しく暮らしていたと告白しない者を見出すことができようか。ここ数年の間に、彼なしに行われたいかなる虐殺があり、彼を通さずになされたいかなる邪悪な陵辱があっただろうか。
iam vero quae tanta umquam in ullo iuventutis inlecebra fuit quanta in illo? qui alios ipse amabat turpissime, aliorum amori flagitiosissime serviebat, aliis fructum libidinum, aliis mortem parentum non modo impellendo verum etiam adiuvando pollicebatur. nunc vero quam subito non solum ex urbe verum etiam ex agris ingentem numerum perditorum hominum conlegerat! nemo non modo Romae sed ne ullo quidem in angulo totius Italiae oppressus aere alieno fuit quem non ad hoc incredibile sceleris foedus asciverit.
実にまた、かつてこれほど巨大な若者への誘惑が、誰において彼におけるほどにあっただろうか。彼自身はある者たちを最も恥ずべきやり方で愛し、他の者たちの愛欲に最も破廉恥に奉仕し、ある者たちには情欲の結実を、ある者たちには親たちの死を、唆すだけでなく援助することによってさえ約束していた。ところが今、なんと突如として都市からだけでなく地方からも身を持ち崩した人々の巨大な数を掻き集めていたことか!ローマにおいてのみならず、全イタリアのいかなる片隅においても、借金に圧迫された者で、彼がこの信じがたい犯罪の盟約に引き入れなかった者は一人もいなかった。
atque ut eius diversa studia in dissimili ratione perspicere possitis, nemo est in ludo gladiatorio paulo ad facinus audacior qui se non intimum Catilinae esse fateatur, nemo in scaena levior et nequior qui se non eiusdem prope sodalem fuisse commemoret. atque idem tamen stuprorum et scelerum exercitatione adsuefactus frigore et fame et siti et vigiliis perferendis fortis ab istis praedicabatur, cum industriae subsidia atque instrumenta virtutis in libidine audaciaque consumeret.
そして諸君が彼の多面的な関心を異なる観点から見抜くことができるように言えば、剣闘士の学校において悪事に対して少しでも大胆な者で、自分がカティリーナの親友であると告白しない者は一人もおらず、舞台において軽薄で悪徳な者で、自分が彼の仲間同然であったと回想しない者は一人もいない。そしてまさにその男が、陵辱と犯罪の鍛錬によって寒さ、飢え、渇き、不眠に耐えることに慣れていたため、勤勉のための蓄えや徳の道具を情欲と無謀において浪費していたというのに、それらの者たちからは勇敢であると公言されていたのである。
hunc vero si secuti erunt sui comites, si ex urbe exierint desperatorum hominum flagitiosi greges, o nos beatos, o rem publicam fortunatam, o praeclaram laudem consulatus mei! non enim iam sunt mediocres hominum libidines, non humanae et tolerandae audaciae; nihil cogitant nisi caedem, nisi incendia, nisi rapinas. patrimonia sua profuderunt, fortunas suas obligaverunt; res eos iam pridem, fides nuper deficere coepit: eadem tamen illa quae erat in abundantia libido permanet. quod si in vino et alea comissationes solum et scorta quaererent, essent illi quidem desperandi, sed tamen essent ferendi: hoc vero quis ferre possit, inertis homines fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebrios sobriis, dormientis vigilantibus? qui mihi accubantes in conviviis,3 complexi mulieres impudicas, vino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum atque urbis incendia.
しかし、もし彼の同朋たちがこの男に従ったなら、もし自暴自棄の者たちの破廉恥な群れが都市から出て行ったなら、おお、我々は何と幸福であることか、国家は何と幸運であることか、私の執政官職は何と際立った名誉を得ることか!実に、今や人々の欲望は並大抵のものではなく、その大胆さも人並みで耐えうるものではない。彼らは虐殺、放火、強奪のほかには何も考えていない。彼らは自らの遺産を浪費し、財産に抵当を設定した。彼らにとって財産はとうの昔に、信用は最近になって尽き始めている。それにもかかわらず、裕福であった頃にあったまさにあの欲望が残り続けている。しかし、もし彼らが酒とサイコロの中で酒宴と淫売婦だけを求めていたのであれば、彼らは確かに見放されるべき者たちではあっても、それでも耐え忍ばれるべきであっただろう。しかし、無気力な人間たちが極めて勇敢な男たちに、最も愚鈍な者たちが最も賢明な者たちに、酔っ払いたちが素面の者たちに、眠りこけている者たちが目覚めている者たちに罠を仕掛けるということを、いったい誰が耐えられようか。彼らは、宴会に横たわり、恥知らずな女たちを抱き、ワインにぐったりし、食物で満腹し、花輪で冠され、香油まみれになり、情欲で衰弱し、私の目の前で自分たちの言葉で善人たちの虐殺と都市の放火を吐き散らしているのである。
- 2.6ne illi vehementer errant
ここでの ne は否定辞ではなく、確言・強調を表す不変化詞(nae とも綴られる。通常人称代名詞や指示代名詞とともに用いられ「実のところ」「まことに」の意)。後ろの errant とともに「彼らは実に甚だしく思い違いをしている」という平叙文を構成する。
- 2.6nisi vero si quis est
nisi vero(まさか〜ではあるまいが)に条件接続詞 si が重なった皮肉・反語的慣用表現。「カティリーナに似た者たちが彼と同調していないと考える者がまさかいるなら別だが(そんな者がいるはずもない)」というニュアンスを表す。
- 2.10qui mihi accubantes in conviviis
mihi は倫理与格(dativus ethicus)。話者(キケロ)の憤慨や強い関与・生々しい情景目撃の感情を示す。「私の目の前で」「私から見れば何と」といった主観的関心を文に添えている。
