- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:2.11-2.14
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは国内に巣食う陰謀者たちへの徹底抗戦を宣言し、自らがカティリーナを不当に追放したという批判に対し、前日の元老院での審問の事実を挙げて反論しつつ、執政官として国家を守ることの過酷な苦衷を吐露する。
quibus ego confido impendere fatum aliquod et poenam iam diu improbitati, nequitiae, sceleri, libidini debitam aut instare iam plane aut certe appropinquare. quos si meus consulatus, quoniam sanare non potest, sustulerit, non breve nescio quod tempus sed multa saecula propagarit1 rei publicae. nulla enim est natio quam pertimescamus, nullus rex qui bellum populo Romano facere possit. omnia sunt externa unius virtute terra marique pacata: domesticum bellum manet, intus insidiae sunt, intus inclusum periculum est, intus est hostis. cum luxuria nobis, cum amentia, cum scelere certandum est. huic ego me bello ducem profiteor, Quirites; suscipio inimicitias hominum perditorum; quae sanari poterunt quacumque ratione sanabo, quae resecanda erunt non patiar ad perniciem civitatis manere. proinde aut exeant aut quiescant aut, si et in urbe et in eadem mente permanent, ea quae merentur exspectent.
私は、彼らには何らかの運命が差し迫っており、邪悪、不徳、犯罪、情欲に対して長らく課されるべきであった懲罰が、今や明白に切迫しているか、あるいは確実に近づいていると確信している。もし私の執政官職が、彼らを治癒することができない以上、排除するならば、それは国家にとって何らかの短い時間ではなく、多くの世紀を延命させることになるであろう。実に、我々が恐れるべきいかなる民族もなく、ローマ市民に戦争を仕掛けうるいかなる王もいない。対外的なすべてのものは、一人の男の武勇によって陸でも海でも平定された。残るは国内の戦争であり、内部に罠があり、内部に危機が閉じ込められ、内部に敵がいる。我々が戦わねばならない相手は、贅沢であり、狂気であり、犯罪である。クィリーテス諸君、私は自らをこの戦争の指揮官であると公言する。私は破滅した人間たちの敵意を引き受ける。治療されうるものはどのような手段を用いても治療するが、切除されるべきものを国家の破滅のために残存させることは容認しない。したがって、彼らは出て行くか、おとなしくするか、あるいはもし都市の中にも同じ考えにもとどまり続けるならば、自らにふさわしい報いを待つがよい。
at etiam sunt qui dicant, Quirites, a me eiectum esse Catilinam. quod ego si verbo adsequi possem, istos ipsos eicerem2 qui haec loquuntur. homo enim videlicet timidus aut etiam permodestus vocem consulis ferre non potuit; simul atque ire in exsilium iussus est, paruit. quin hesterno die, cum domi meae paene interfectus essem, senatum in aedem Iovis Statoris convocavi, rem omnem ad patres conscriptos detuli. quo cum Catilina venisset, quis eum senator appellavit, quis salutavit, quis denique ita aspexit ut perditum civem ac non potius ut importunissimum hostem? quin etiam principes eius ordinis partem illam subselliorum ad quam ille accesserat nudam atque inanem reliquerunt.
しかしクィリーテス諸君、カティリーナが私によって追放されたと口にする者たちさえもいる。もし私が言葉によってそれを成し遂げることができたなら、そのようなことを口走る奴ら自身を追放するであろう。なるほど、あの臆病な男、あるいは至極控えめな男は執政官の叱責に耐えられず、亡命せよと命じられるや否や、それに従ったというわけだ。それどころか昨日、私が自宅で危うく殺害されそうになったとき、私は元老院をユピテル・スタトル神殿に招集し、事の次第すべてを登録された元老院議員たちに報告した。カティリーナがそこに入ってきたとき、いかなる議員が彼に声をかけ、誰が挨拶し、誰が一体、彼を身を滅ぼした市民として見つめ、むしろ極めて不倶戴天の敵としては見つめなかっただろうか。それどころか、その身分の重鎮たちは、彼が近づいてきた座席のその一角を空けて無人に残したのである。
hic ego vehemens ille consul qui verbo civis in exsilium eicio quaesivi a Catilina in nocturno conventu ad Marcum Laecam fuisset necne. cum ille homo audacissimus conscientia convictus primo reticuisset, patefeci cetera: quid ea nocte egisset, ubi fuisset, quid in proximam constituisset, quem ad modum esset ei ratio totius belli descripta edocui. cum haesitaret, cum teneretur, quaesivi quid dubitaret proficisci eo quo iam pridem pararet, cum arma, cum securis, cum fascis, cum tubas, cum signa militaria, cum aquilam illam argenteam cui ille etiam sacrarium domi suae fecerat scirem esse praemissam.
この私、言葉によって市民を亡命へと追放するあの激烈なる執政官は、ここでカティリーナに対して、マルクス・ラエカの館での夜の密会に居たのか居なかったのかを問いただした。あの最も大胆不敵な男が良心の咎めに圧倒されて最初は沈黙していたため、私は残りのことを暴露した。彼がその夜に何を企てたか、どこにいたか、次の夜のために何を決定したか、戦争全体の計画がいかに彼によって割り振られていたかを詳細に説明した。彼が躊躇し、言質を取られて立ち往生したとき、私は、武器が、斧が、ファスケスが、ラッパが、軍旗が、そして彼が自宅に私的な祠さえ造っていたあの銀の鷲の軍旗がすでに前送されたことを私が知っているというのに、とうの昔から準備していたあの場所へ出発するのをなぜ躊躇うのかと尋ねた。
in exsilium eiciebam quem iam ingressum esse in bellum videram? etenim, credo, Manlius iste centurio qui in agro Faesulano castra posuit bellum populo Romano suo nomine indixit, et illa castra nunc non Catilinam ducem exspectant, et ille eiectus in exsilium se Massiliam, ut aiunt, non in haec castra confert. O condicionem miseram non modo administrandae verum etiam conservandae rei publicae! nunc si Lucius Catilina consiliis, laboribus, periculis meis circumclusus ac debilitatus subito pertimuerit, sententiam mutaverit, deseruerit suos, consilium belli faciendi abiecerit, et ex hoc cursu sceleris ac belli iter ad fugam atque in exsilium converterit, non ille a me spoliatus armis audaciae, non obstupefactus ac perterritus mea diligentia, non de spe conatuque depulsus, sed indemnatus innocens in exsilium eiectus a consule vi et minis esse dicetur:3 et erunt qui illum, si hoc fecerit, non improbum sed miserum, me non diligentissimum consulem sed crudelissimum tyrannum existimari velint!
私は、すでに戦争に突入したと目撃していた者を亡命へと追放していたというのだろうか。実のところ、思うに、ファエスラエ地方に陣を敷いた例の百人隊長マンリウスがローマ市民に対して自らの名において宣戦布告し、あの陣営は今カティリーナを指揮官として待っているわけではなく、追放されて亡命したあの男は、人々が言うように、あの陣営ではなくマッシリアへと向かっているというわけだ。ああ、国家を統治するだけでなく、維持することの何と憐れむべき境遇であることか!いま、もしルキウス・カティリーナが私の策略や苦労や危機によって包囲され衰弱し、突如として恐れをなし、決心を翻し、自らの仲間を見捨て、戦争を起こす企てを放棄し、犯罪と戦争のこの道から逃亡と亡命へと進路を変えたならば、彼は私によって大胆不敵さの武器を剥ぎ取られたとも、私の周到さによって呆然自失となり恐怖に陥れられたとも、希望と企てから撃退されたとも言われず、判決も受けず無実のまま、執政官によって暴力と脅迫で亡命へと追放されたと言われることであろう。そして、もし彼がそうしたならば、あの男は不埒者ではなく憐れむべき者であり、私はこの上なく周到な執政官ではなく最も残酷な僭主であると見なされることを望む者たちが現れるであろう!
- 2.11propagarit
propagaverit の短縮形(シンコペーション形)。quos... sustulerit という条件節(未来完了)に呼応し、主節において断定的な将来の帰結を示す完了接続法(または未来完了直説法)。「延命させることになるであろう」という確信を伴う帰結を表す。
- 2.12quod ego si verbo adsequi possem, istos ipsos eicerem
quod は文頭で前文の内容(カティリーナを言葉で追放したこと)を受ける接続的関係代名詞(対格、adsequi の目的語)。si ... possem, ... eicerem は現在の事実に反する反実仮想条件文(接続法未完了過去)。皮肉(アイロニー)を込めて「もし言葉だけで追放できるなら、批判者たちを真っ先に追放している」と論理を展開する。
- 2.14non ille a me spoliatus armis audaciae... sed indemnatus innocens in exsilium eiectus a consule vi et minis esse dicetur
受動態動詞 dicetur に対する個人構文(いわゆる nominativus cum infinitivo: 述語主格を伴う不定詞構文)。文の主語 ille に一致して、一連の分詞および形容詞(spoliatus, obstupefactus, perterritus, depulsus, indemnatus, innocens, eiectus)がすべて主格(男性単数)で置かれ、esse とともに受動の述語を形成している。
