← キケロ

カティリナ弾劾

§1.15-1.18

元老院での孤立と祖国の声による退去要求

キケローはカティリーナが過去に企てた執政官暗殺の凶行や元老院議員たちから受けている完全な孤立を突きつけ、市民や親から憎まれた者がその場を去るべきであるのと同様に、すべての親たる祖国の声に従って直ちに都市を去るよう迫る。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§1.15

​potestne tibi haec lux, Catilina, aut huius caeli spiritus esse iucundus, cum scias esse horum neminem qui nesciat te pridie Kalendas Ianuarias Lepido et Tullo consulibus stetisse in comitio cum telo, manum consulum et principum civitatis interficiendorum causa paravisse, sceleri ac furori tuo non mentem aliquam aut timorem tuum sed Fortunam populi Romani obstitisse? ac iam illa omitto — neque enim sunt aut obscura aut non multa commissa postea — quotiens tu me designatum, quotiens vero consulem interficere conatus es! quot ego tuas petitiones ita coniectas ut vitari posse non viderentur parva quadam declinatione et, ut aiunt, corpore1 effugi! nihil agis, nihil adsequeris, neque tamen conari ac velle desistis.

カティリーナよ、この光が、あるいはこの天空の息吹がそなたにとって快いものであるはずがあろうか。レピドゥスとトゥッルスが執政官であった年の1月のカレンダエの前日に、そなたが武器を携えてコミティウムに立ったこと、執政官たちと国家の要人たちを殺害する目的で徒党を準備したこと、そしてそなたの凶行と狂気に立ちふさがったのは、何らかの分別やそなた自身の恐怖ではなく、ローマ人民のフォルトゥーナであったことを、ここにいる者たちのうちで知らぬ者が一人もいないと知りながら。そして私は今やそれらのことを不問に付そう――というのも、その後に犯されたこともまた、知られていないわけでも少なくもないのだから。そなたは私が次期執政官であったとき、また執政官であったときに、実に何度私を殺そうと企てたことか。避け得ないと思われるほど巧妙に繰り出されたそなたのどれほど多くの突撃を、私はわずかな身のかわしと、世に言うように、身をかわすことによって逃れたことか。そなたは何事もなし得ず、何事も達成できないにもかかわらず、企てることと望むことをやめようとしない。

§1.16

​quotiens iam tibi extorta est ista sica de manibus, quotiens excidit casu aliquo et elapsa est! quae quidem quibus abs te initiata sacris ac devota sit nescio, quod eam necesse putas esse in consulis corpore defigere. nunc vero quae tua est ista vita? sic enim iam tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo, sed ut misericordia, quae tibi nulla debetur. venisti paulo ante in senatum. quis te ex hac tanta frequentia, tot ex tuis amicis ac necessariis salutavit? si hoc post hominum memoriam contigit nemini, vocis exspectas contumeliam, cum sis gravissimo iudicio taciturnitatis oppressus? quid, quod adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt,2 quod omnes consulares qui tibi persaepe ad caedem constituti fuerunt, simul atque adsedisti, partem istam subselliorum nudam atque inanem reliquerunt, quo tandem animo tibi ferendum putas?

今までにそなたの手から、あの短剣が何度奪い取られたことか。何かの偶然で何度落ち、滑り出たことか。それを執政官の肉体に突き刺すことが必要だとそなたが考えていることからすると、その短剣がそなたによっていかなる儀式で清められ、奉献されたものか、私は知らない。ところで今、そなたのあの生活はいかなるものか。というのも、私は今、当然抱くべき憎悪に動かされているように見えるためではなく、そなたには一片たりとも値しない憐れみに動かされているように見えるために、そなたと語り合おうとするからだ。そなたは先ほど元老院に入ってきた。このこれほどの大勢の中から、そなたのあれほど多くの友人や知人の中から、誰がそなたに挨拶したか。もしこれが人の記憶始まって以来、誰にも起こらなかったことであるなら、沈黙というこの上なく重い裁断によって打ちひしがれていながら、そなたは言葉による侮辱を待っているというのか。さらに言えば、そなたの到着によってあの席が空けられたこと、そなたによってしばしば虐殺の対象に定められていた元執政官の全員が、そなたが着席するやいなや、それらの席のその一角を空虚に明け渡したことを、そなたは一体いかなる心境で耐えるべきだと考えているのか。

§1.17

​servi mehercule mei si me isto pacto metuerent ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem: tu tibi urbem non arbitraris?3 et si me meis civibus iniuria suspectum tam graviter atque offensum viderem, carere me aspectu civium quam infestis omnium oculis conspici mallem: tu, cum conscientia scelerum tuorum agnoscas odium omnium iustum et iam diu tibi debitum, dubitas quorum mentis sensusque volneras, eorum aspectum praesentiamque vitare? si te parentes timerent atque odissent tui neque eos ratione ulla placare posses, ut opinor, ab eorum oculis aliquo concederes. nunc te patria, quae communis est parens omnium nostrum, odit ac metuit et iam diu nihil te iudicat nisi de parricidio suo cogitare: huius tu neque auctoritatem verebere nec iudicium sequere nec vim pertimesces?

誓って言うが、もし私の奴隷たちが、そなたのすべての同胞市民がそなたを恐れているような仕方で私を恐れるなら、私は我が家を立ち去るべきだと考えるであろう。そなたは、自分が都市を〔立ち去るべきだ〕とは考えないのか。また、もし私が自らの同胞市民から、不当にであれこれほど激しく疑われ忌み嫌われていると見るならば、私は全員の敵意に満ちた目で見つめられるよりは、市民の視界から身を引くことを選ぶであろう。そなたは、自らの凶行の自覚によって、万人の憎悪が正当であり、すでに久しく自分に向けられるべきものであると認めながら、自らが心と思考を傷つけている者たちの視線と面前を避けることを躊躇うのか。もしそなたの父母がそなたを恐れ憎み、いかなる手段によっても彼らを宥めることができないとしたら、思うにそなたは彼らの目から離れてどこかへ退くであろう。いまや我ら全員の共通の親である祖国が、そなたを憎み恐れており、そなたが祖国を弑逆すること以外何も企てていないと久しく判断している。そなたはこの祖国の権威を畏れず、その判断に従わず、その力を恐れおののきもしないというのか。

§1.18

​quae tecum, Catilina, sic agit et quodam modo tacita loquitur: ‘nullum iam aliquot annis facinus exstitit nisi per te, nullum flagitium sine te; tibi uni multorum civium neces, tibi vexatio direptioque sociorum impunita fuit ac libera; tu non solum ad neglegendas leges et quaestiones verum etiam ad evertendas perfringendasque valuisti. superiora illa, quamquam ferenda non fuerunt, tamen ut potui tuli; nunc vero me totam esse in metu propter unum te, quicquid increpuerit, Catilinam timeri,4 nullum videri contra me consilium iniri posse quod a tuo scelere abhorreat, non est ferendum. quam ob rem discede atque hunc mihi timorem eripe; si est verus, ne opprimar, sin falsus, ut tandem aliquando timere desinam.’

カティリーナよ、祖国はそなたに向かってこのように訴え、ある意味で沈黙のまま語りかけている。『ここ数年、そなたの手によらない凶行はなく、そなたの関与しない破廉恥はなかった。そなた一人にとってのみ、多くの市民の殺害が、同盟民への迫害と略奪が処罰されずにほしいままとなった。そなたは法律と審問所を無視するだけでなく、それらを転覆し打破するだけの力を持っていた。それら以前の所業は、耐えられるものではなかったとはいえ、私は耐えうる限り耐えてきた。だが今や、そなた一人のために私全体が恐怖の中にあり、物音がするたびにカティリーナが恐れられ、そなたの凶行からかけ離れたいかなる企ても私に対して企てられ得ないように思われることは、もはや耐えられない。それゆえ立ち去り、私からこの恐怖を取り去るがよい。もしそれが真実であるなら私が圧倒されないために、もし誤りであるなら、私がついにいつの日か恐れることをやめるために。』

構文注4 件
  1. 1.15ut aiunt, corpore

    「世に言うように、身をかわすことによって」の意。剣闘士が武器をかわす際に用いる慣用的な表現(身のこなしで避けること)を、挿入句 ut aiunt を伴って比喩的に政治的暗殺の回避に適用している。

  2. 1.16quid, quod adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt

    quid, quod... は「…という事実はどうか(さらに言えば)」を表す弁論の慣用的な省略構文(quid dicam de eo, quod... の略)。後続の quod 節(adventu tuo... および omnes consulares... reliquerunt)を導き、新たな動かぬ事実をたたみかける。

  3. 1.17tu tibi urbem non arbitraris?

    直前の domum meam relinquendam putarem を受けて、述語動詞の不定詞 relinquendam [esse] が省略された構文。tibi は動形容詞(受動的周辺構文)に伴う行為者の与格(「そなたによって」)。

  4. 1.18quicquid increpuerit, Catilinam timeri

    増補的対格不定詞句であり、先行する me totam esse in metu の具体的な内容を展開する並列要素の一つ。接続法完了 increpuerit は不定関係代名詞 quicquid を伴う一般条件・不定事象を表す節(「何らかの物音が立てばそのたびに」)として従属節の接続法をとる。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:1.15-1.18