- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:1.10-1.14
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケローはカティリーナによる暗殺計画を未然に防いだことを明かし、彼に対して部下を率いてローマから即刻退去し陣営へ向かうよう迫る。また、過去の暗殺未遂を振り返りつつ、国家と市民の安全のため、処刑に代えて陰謀の徒を都市から一掃する退去を執政官として命じる。
haec ego omnia vixdum etiam coetu vestro dimisso comperi; domum meam maioribus praesidiis munivi atque firmavi, exclusi eos quos tu ad me salutatum mane miseras, cum illi ipsi venissent quos ego iam multis ac summis viris ad me id temporis1 venturos esse praedixeram. quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti: egredere aliquando ex urbe; patent portae; proficiscere. nimium diu te imperatorem tua illa Manliana castra desiderant. Educ tecum etiam omnis tuos, si minus, quam plurimos; purga urbem. Magno me metu liberaveris, modo inter me atque te murus intersit.2 nobiscum versari iam diutius non potes; non feram, non patiar, non sinam.
私はそなたらの集会が解散されるやいなや、これらすべてを知悉した。私は我が邸宅をより厳重な警備によって固め強化し、そなたが朝早く私に挨拶させるために送り込んだ者たちを門前払いした。まさにその者たちがその時刻に私のもとへやって来るであろうと、私がすでに多くの最高幹部たちに予告していたとおりに彼らがやって来たからである。事態がこうである以上、カティリーナよ、そなたが始めたところへと進むがよい。ついに都市から立ち去れ。門は開いている。出発せよ。そなたのかのマンリウスの陣営が、総司令官としてのそなたをあまりに長く待ち望んでいる。そなたとともにそなたの配下の者をもすべて、無理ならできる限り多く連れ出すがよい。都市を清めよ。私とそなたとの間に城壁が介在しさえするなら、そなたは私を大きな恐怖から解放することになろう。そなたはもはやこれ以上我らとともに留まることはできない。私は容認せず、耐え忍ばず、許すことはあるまい。
Magna dis immortalibus habenda est atque huic ipsi Iovi Statori, antiquissimo custodi huius urbis, gratia, quod hanc tam taetram, tam horribilem tamque infestam rei publicae pestem totiens iam effugimus. non est saepius in uno homine summa salus periclitanda rei publicae. quam diu mihi consuli designato, Catilina, insidiatus es, non publico me praesidio, sed privata diligentia defendi. Cum proximis comitiis consularibus me consulem in campo et competitores tuos interficere voluisti, compressi conatus tuos nefarios amicorum praesidio et copiis nullo tumultu publice concitato; denique, quotienscumque me petisti, per me tibi obstiti, quamquam videbam perniciem meam cum magna calamitate rei publicae esse coniunctam.
不死なる神々に、とりわけこの都市の最も古き守護神たるこのユピテル・スタートル神に、国家にとってかくも忌まわしく、かくも恐ろしく、かくも破滅的な疫病を、すでに何度も逃れることができたことに対し、大いなる感謝が捧げられねばならない。一人の人間の身の上に、国家の最高安全が幾度も危険に晒されてはならないのだ。カティリーナよ、私が次期執政官であったとき、そなたが私を付け狙っていた間、私は公の護衛によってではなく私的な警戒によって身を守った。前回の執政官選挙で、そなたが執政官たる私とそなたの対立候補たちをカンプス・マルティウスにおいて殺害しようと欲したときも、私は友人の護衛と軍勢によって、公に一切の騒乱を巻き起こすことなく、そなたの不道徳な企てを抑え込んだ。要するに、そなたが私に襲いかかったときはいつでも、私の破滅が国家の大いなる惨害と結びついているのを見て取りながらも、私は自力でそなたに立ち向かったのだ。
nunc iam aperte rem publicam universam petis, templa deorum immortalium, tecta urbis, vitam omnium civium, Italiam totam ad exitium et vastitatem vocas. qua re, quoniam id quod est primum, et quod huius imperi disciplinaeque maiorum proprium est, facere nondum audeo, faciam id quod est ad severitatem lenius,3 ad communem salutem utilius. nam si te interfici iussero, residebit in re publica reliqua coniuratorum manus; sin tu, quod te iam dudum hortor, exieris, exhaurietur ex urbe tuorum comitum magna et perniciosa sentina rei publicae. quid est, Catilina?
いまやそなたは公然と国家全体を攻撃し、不死なる神々の神殿、都市の家屋、すべての市民の生命、イタリア全土を破滅と荒廃へと追いやろうとしている。それゆえ、第一になされるべきことであり、この執政官権限と先祖の紀律にふさわしいことを、私はまだ敢行する勇気を持たない以上、厳罰としてはより穏やかであり、公共の安全にとってはより有益であるようなことを行おう。なぜなら、もし私がそなたを処刑するよう命じるならば、残りの陰謀者の徒党は国家の中に留まり続けるであろうが、もしそなたが、私が以前から勧告しているように立ち去るならば、国家の害毒たるそなたの仲間の大量で危険な汚水は都市から汲み出されることになるからだ。カティリーナよ、どうしたのか。
num dubitas id me imperante facere quod iam tua sponte faciebas? exire ex urbe iubet consul hostem. interrogas me, num in exsilium? non iubeo, sed, si me consulis, suadeo. quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe delectare possit? in qua nemo est extra istam coniurationem perditorum hominum qui te non metuat, nemo qui non oderit. quae nota domesticae turpitudinis non inusta vitae tuae est? quod privatarum rerum dedecus non haeret in fama? quae libido ab oculis, quod facinus a manibus umquam tuis, quod flagitium a toto corpore afuit? cui tu adulescentulo quem corruptelarum inlecebris inretisses non aut ad audaciam ferrum aut ad libidinem facem praetulisti?
そなたが自らの意志で既に行おうとしていたことを、私が命じるからといって躊躇うというのか。執政官が敵に対して都市からの退去を命じているのだ。そなたは私に問うのか、追放へ行けというのかと。私は命じはしない。だが、私に意見を求めるなら、それを勧める。というのも、カティリーナよ、この都市において今やそなたを楽しませうるものが何一つあろうか。この都市には、あの破滅的な者たちの陰謀の仲間を除けば、そなたを恐れない者は誰もおらず、憎まない者も誰一人としていないのだ。そなたの生活に焼き印として押されていない家庭内の恥辱が何かあるか。評判にこびりついていない私生活の不名誉が何かあるか。そなたの目から情欲が、そなたの手から犯罪が、そなたの全身から破廉恥が離れていたことが一度でもあったか。そなたが堕落の誘惑によって罠に絡め取ったいかなる若者に対し、そなたは大胆な凶行のためには剣を、情欲のためには松明を掲げて先導しなかったというのか。
quid vero? nuper cum morte superioris uxoris novis nuptiis locum vacuefecisses, nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulavisti? quod ego praetermitto et facile patior sileri, ne in hac civitate tanti facinoris immanitas aut exstitisse aut non vindicata esse videatur. praetermitto ruinas fortunarum tuarum quas omnis proximis Idibus tibi impendere senties: ad illa venio quae non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad domesticam tuam difficultatem ac turpitudinem, sed ad summam rem publicam atque ad omnium nostrum vitam salutemque pertinent.
それどころか、先ごろ先妻の死によって新たな婚姻のために屋敷を空けたとき、そなたはこの罪悪に別の信じがたい罪悪を積み重ねたのではなかったか。この国家においてこれほどの凶行の残虐性が存在した、あるいは処罰されずに放置されたと見なされることのないよう、私はこのことを不問に付し、容易に沈黙されるのを許容する。私はそなたの財産の破滅をも不問に付そう。それらすべてが次のイードゥスにそなたの身に降りかかることを、そなたは悟るであろう。私は、そなたの悪徳の私的な恥辱や、家庭内の窮乏と破廉恥に関わることではなく、最高国家と我ら全員の生命および安全に関わる事柄へと論を進めるのである。
- 1.10id temporis
代名詞の副詞的対格 id に部分属格 temporis が後続した時間表現で、「まさにその時(その時刻)に」を意味する慣用句。venio に対する副詞的句として機能している。
- 1.10modo inter me atque te murus intersit
接続詞 modo(「〜でありさえすれば」)に接続法現在 intersit が続く制限的条件節。直前の未来完了 liberaveris(「解放することになろう」)に対する限定条件を示す。
- 1.12ad severitatem lenius
前置詞 ad は「〜の観点からすれば」「〜に照らせば」という基準・観点を表す(ad severitatem: 厳格さの観点からすれば)。後続の ad communem salutem utilius と対句構造をなす。
