- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi011.humanitext-lat2:2.81-2.84
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロはカンパニアの土地が財政的・軍事的に極めて安定した公有財産であり、過去の改革者たちも手を付けなかったことを指摘し、法案が成立すればこの優良な土地が十人官の暴徒や一部の富裕層に奪われ、現在そこを耕作している実直な平民が追放されてしまうと警告する。
at vero hoc agri Campani vectigal, Quirites, eius modi est ut cum domi sit et omnibus praesidiis oppidorum tegatur, tum neque bellis infestum nec fructibus varium nec caelo ac loco calamitosum esse soleat.1 maiores nostri non solum id quod de Campanis ceperant non imminuerunt verum etiam quod ei tenebant quibus adimi iure non poterat coemerunt. qua de causa nec duo Gracchi qui de plebis Romanae commodis plurimum cogitaverunt, nec L. Sulla qui omnia sine ulla religione quibus voluit est2 dilargitus, agrum Campanum attingere ausus est; Rullus exstitit qui ex ea possessione rem publicam demoveret ex qua nec Gracchorum benignitas eam nec Sullae dominatio deiecisset. quem agrum nunc praetereuntes vestrum esse dicitis et quem per iter qui faciunt, externi homines, vestrum esse audiunt, is, cum erit divisus, neque erit vester neque vester esse dicetur. at qui homines possidebunt?
しかし市民諸君、このカンパニアの土地の租税は、国内にあり、町々のあらゆる守備隊によって守られているだけでなく、戦争によって脅かされることもなく、収穫が不安定になることもなく、天候や土地柄によって損害を被ることも通例ないという性質のものです。我々の先祖たちは、カンパニア人たちから奪い取った分を減じなかったばかりか、法的に奪うことのできなかった人々が保有していた分を買い取りさえしたのです。この理由から、ローマ平民の利益を最も深く考えた二人のグラックスも、いかなる恐れ憚りもなく望む者たちにすべてをばらまいたルキウス・スッラも、カンパニアの土地に手を触れることにはあえて踏み切れませんでした。ところがルッルスが現れ、グラックス兄弟の善意もスッラの専横も国家を追い出すことのなかったあの所有地から、国家を追い払おうとしているのです。今諸君が通りがかりに自分たちのものだと言い、旅をする外国人たちが諸君のものであると耳にしているその土地が、ひとたび分割されれば、もはや諸君のものでもなければ、諸君のものであると言われることもなくなるのです。では、いったい誰が所有することになるのでしょうか。
primo quidem acres, ad vim prompti, ad seditionem parati qui, simul ac xviri concrepuerint,3 armati in civis et expediti ad caedem esse possint; deinde ad paucos opibus et copiis adfluentis totum agrum Campanum perferri videbitis. vobis interea, qui illas a maioribus pulcherrimas vectigalium sedis armis captas accepistis, gleba nulla de paternis atque avitis possessionibus relinquetur. at quantum intererit inter vestram et privatorum diligentiam! quid? Cum a maioribus nostris P. Lentulus, qui princeps senatus fuit, in ea loca missus esset ut privatos agros qui in publicum Campanum incurrebant pecunia publica coemeret, dicitur renuntiasse nulla se pecunia fundum cuiusdam emere potuisse, eumque qui nollet vendere ideo negasse se adduci posse uti venderet quod, cum pluris fundos haberet, ex illo solo fundo numquam malum nuntium audisset.4
まずは激越で、暴力に逸り、反乱の用意がある者たち、すなわち十人官たちが指を鳴らしさえすれば、武装して市民に襲いかかり殺戮へと身軽に動ける者たちです。そののち、諸君はカンパニアの全土地が富と資力に溢れる少数の者たちへと引き渡されるのを目撃するでしょう。その間、武力で勝ち取られたあの最も美しい租税の拠点を先祖たちから引き継いだ諸君には、父祖代々の所有地から一塊の土すら残されないのです。しかし、諸君の配慮と私人の配慮との間には、何と大きな隔たりがあることでしょう。どうでしょうか。元老院首席であったプブリウス・レントゥルスが、公有地たるカンパニアの土地に食い込んでいた私有地を公金で買い取るためにあの地域へ先祖たちによって派遣された際、彼はいかなる金をもってもある人物の農地を買い取ることができなかったと報告したと言われています。そして、売りたがらなかったその人物は、ほかに幾つもの農地を所有していながら、あの農地からだけは一度も凶報を聞いたことがないという理由で、売却するよう説得されることはありえないと言い張ったというのです。
itane vero? privatum haec causa commovit; populum Romanum ne agrum Campanum privatis gratis Rullo rogante tradat non commovebit? at idem populus Romanus de hoc vectigali potest dicere quod ille de suo fundo dixisse dicitur. Asia multos annos vobis fructum Mithridatico bello non tulit, Hispaniarum vectigal temporibus Sertorianis nullum fuit, Siciliae civitatibus bello fugitivorum M'. Aquilius etiam mutuum frumentum dedit; at ex hoc vectigali numquam malus nuntius auditus est. cetera vectigalia belli difficultatibus adfliguntur; hoc vectigali etiam belli difficultates sustentantur.
果たしてそうでしょうか。この理由が一人の私人を動かしたのです。ルッルスの提案によってカンパニアの土地を私人に無償で引き渡さないよう、この理由がローマ民衆を動かさないなどということがあるでしょうか。しかも同じローマ民衆は、彼が自らの農地について語ったと言われている通りのことを、この租税について語ることができるのです。アシアはミトリダテス戦争において長年にわたり諸君に収益をもたらさず、ヒスパニアの租税はセルトリウスの時代には皆無となり、シキリアの都市諸国には逃亡奴隷戦争においてマニウス・アクィッリウスが小麦を貸し付けさえしました。しかし、この租税からは一度も凶報が聞かれたことがありません。他の租税は戦争の困難によって損なわれますが、この租税によってこそ戦争の困難さえも支えられるのです。
deinde in hac adsignatione agrorum ne illud quidem dici potest quod in ceteris, agros desertos a plebe atque a cultura hominum liberorum esse non oportere.5 sic enim dico, si Campanus ager dividatur, exturbari et expelli plebem ex agris, non constitui et conlocari. totus enim ager Campanus colitur et possidetur a plebe, et a plebe optima et modestissima; quod genus hominum optime moratum, optimorum et aratorum et militum, ab hoc plebicola tribuno plebis funditus eicitur. atque illi miseri nati in illis agris et educati, glebis subigendis exercitati, quo se subito conferant non habebunt; his robustis et valentibus et audacibus xvirum satellitibus agri Campani possessio tota tradetur, et, ut vos nunc de vestris maioribus praedicatis: 'hunc agrum nobis maiores nostri reliquerunt,' sic vestri posteri de vobis praedicabunt: 'hunc agrum patres nostri acceptum a patribus suis perdiderunt.'
さらに、この土地分配においては、他の場合になされるような、土地が平民や自由人の耕作から見捨てられた状態にあってはならないという主張すら成り立ちません。なぜなら私はこう言うからです、カンパニアの土地が分割されるなら、平民は土地に定住させられ配置されるのではなく、土地から追い立てられ駆逐されるのだと。実にカンパニアの全土地は平民によって、それも最善で最も慎ましい平民によって耕作され、所有されています。この極めて行儀正しく、最良の耕作者であり兵士でもある人々の層が、この民衆迎合の護民官によって根こそぎ追放されるのです。そして、あの土地で生まれ育ち、土塊を耕すことで鍛えられてきた哀れな彼らは、にわかにどこへ身を寄せたらよいかも分からなくなるでしょう。この頑強で力強く大胆な十人官の取り巻きたちにカンパニアの土地の全所有権が引き渡され、そして、諸君が今自らの先祖たちについて「我々の先祖はこの土地を我々に残してくれた」と公言するように、諸君の子孫は諸君について「我々の父祖は自らの父祖から受け継いだこの土地を失ってしまった」と公言することになるのです。
- 2.81ut cum domi sit et omnibus praesidiis oppidorum tegatur, tum neque bellis infestum nec fructibus varium nec caelo ac loco calamitosum esse soleat
eius modi を先行詞とする結果の ut 節(述語は接続法 soleat)。その内部に相関構文 cum... tum...(〜であるだけでなく、〜でもある)が挿入されている。cum 節内の動詞 sit と tegatur は、ut 節の接続法に牽引されて接続法となっている。
- 2.81nec duo Gracchi qui de plebis Romanae commodis plurimum cogitaverunt, nec L. Sulla qui omnia sine ulla religione quibus voluit est dilargitus, agrum Campanum attingere ausus est
主語は nec duo Gracchi... nec L. Sulla という並列関係にあるが、主動詞 ausus est は直近の単数主語 L. Sulla に一致して単数形をとっている(近接一致)。
- 2.82simul ac xviri concrepuerint
concrepare(音を立てる、指を鳴らす)の完了接続法または未来完了。比喩的に「十人官が指をパチンと鳴らすや否や」「合図を出すや否や」を意味する慣用表現。
- 2.82eumque qui nollet vendere ideo negasse se adduci posse uti venderet quod, cum pluris fundos haberet, ex illo solo fundo numquam malum nuntium audisset
間接話法 dicitur renuntiasse に従属する構造。qui nollet vendere の nollet と、理由を表す quod 節内の audisset は、間接話法内部の従属節として接続法をとっている。ideo... quod... は「〜という理由で(…と言った)」という相関関係を示す。
- 2.84agros desertos a plebe atque a cultura hominum liberorum esse non oportere
ne illud quidem dici potest(そのことすら言われ得ない)の illud の内容を同格的に説明する対格不定詞句。oportere の意味上の主語が agros desertos... esse であり、「土地が平民や自由人の耕作から見捨てられた状態にあってはならない」という命題を表す。
