- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi011.humanitext-lat2:2.75-2.80
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロはルッルスの法案が十人官に全イタリアへの入植権を与えて寡頭的軍事拠点を築く危険を告発し、公約されたカンパニアの肥沃な土地の分配が一般市民には届かず私腹を肥やすための欺瞞であり、国家の最重要財源の喪失につながると民衆に警告する。
Vt vero totam Italiam suis praesidiis obsidere atque occupare cogitet, quaeso, Quirites, cognoscite.1 permittit xviris ut in omnia municipia, in omnis colonias totius Italiae colonos deducant quos velint, eisque colonis agros dari iubet. num obscure maiores opes quam libertas vestra pati potest, et maiora praesidia quaeruntur, num obscure regnum constituitur, num obscure libertas vestra tollitur? nam cum idem omnem pecuniam, maximam multitudinem obtinebunt, idem totam Italiam suis opibus obsidebunt, idem vestram libertatem suis praesidiis et coloniis interclusam tenebunt, quae spes tandem, quae facultas recuperandae vestrae libertatis relinquetur?
しかし市民諸君、彼がいかにイタリア全土を自らの守備隊で包囲し占拠しようと企てているか、どうか知ってください。彼は十人官たちに対し、全イタリアのすべての自治市、すべての植民市へ自分たちが望む植民者を送り込むことを許し、それらの植民者に土地が与えられるよう命じています。諸君の自由が耐えうる以上の権力や、より巨大な守備隊が求められていること、王政が打ち立てられつつあること、諸君の自由が奪われつつあることが、曖昧に隠されているでしょうか。なぜなら、同じ者たちがすべての金と最大の群衆を支配し、同じ者たちが自らの軍事力でイタリア全土を包囲し、同じ者たちが諸君の自由を自らの守備隊と植民市によって閉ざして抑え込むとき、いったい諸君の自由を回復するいかなる希望が、いかなる機会が残されるというのでしょうか。
at enim ager Campanus hac lege dividetur orbi terrae pulcherrimus et Capuam colonia deducetur, urbem amplissimam atque ornatissimam. quid ad haec possumus dicere? de commodo prius vestro dicam, Quirites; deinde ad amplitudinem et dignitatem revertar, ut, si quis agri aut oppidi bonitate delectatur, ne quid exspectet, si quem rei indignitas commovet, ut huic simulatae largitioni resistat. ac primum de oppido dicam, si quis est forte quem Capua magis quam Roma delectet. V milia colonorum Capuam scribi iubet; ad hunc numerum quingenos sibi singuli sumunt.2
しかし彼らは言うでしょう、この法によって地上で最も美しいカンパニアの土地が分配され、カプアという極めて壮大で華麗な都市へ植民市が建設されるのだと。これに対して我々は何と言えるでしょうか。市民諸君、私はまず諸君の利益について語り、そののちに規模と尊厳の議論へと立ち戻りましょう。それは、もし土地や町の素晴らしさに心を奪われている者がいるなら何も期待しないようにさせるためであり、もし事の不当さに憤る者がいるなら、この偽りのばらまきに抵抗させるためです。そしてまず町について語りましょう、もし万が一、ローマよりもカプアを好む者がいるならば。彼はカプアへ五千人の植民者を登録するよう命じています。この数に対して、十人官はおのおの五百人ずつを自らのために確保しています。
quaeso, nolite vosmet ipsos consolari; vere et diligenter considerate. num vobis aut vestri similibus integris, quietis, otiosis hominibus in hoc numero locum fore putatis? si est omnibus vobis maiorive vestrum parti, quamquam me vester honos vigilare dies atque noctes et intentis oculis omnis rei publicae partis intueri iubet, tamen paulisper, si ita commodum vestrum fert, conivebo. sed si v hominum milibus ad vim, facinus caedemque delectis locus atque urbs quae bellum facere atque instruere possit quaeritur, tamenne patiemini vestro nomine contra vos firmari opes, armari praesidia, urbis, agros, copias comparari?
お願いですから、諸君自身を気休めで慰めないでください。正しく、かつ入念に熟慮してください。諸君や、諸君に似た純朴で穏やかで平穏を好む人々に、この人数のうちに居場所があると諸君はお考えでしょうか。もし諸君全員に、あるいは諸君の大部分に居場所があるというのなら、諸君から与えられた公職の栄誉が昼夜を分かたず警戒し、張り詰めた眼差しで国家のあらゆる部分を見張るよう私に命じているとはいえ、もしそれが諸君の利益になるのなら、私はしばし目を瞑りましょう。しかし、暴力、犯罪、殺戮のために選び抜かれた五千の人間たちのために、戦争を起こし準備することのできる場所と都市が求められているのだとしたら、それでも諸君は、諸君の名において諸君に対抗する権力が強化され、守備隊が武装させられ、都市、土地、軍勢が用意されるのを容認するのでしょうか。
nam agrum quidem Campanum quem vobis ostentant ipsi concupiverunt; deducent suos, quorum nomine ipsi teneant et fruantur; coement praeterea; ista dena iugera continuabunt. nam si dicent per legem id non licere, ne per Corneliam quidem licet; at videmus, ut longinqua mittamus, agrum Praenestinum a paucis possideri. neque istorum pecuniis quicquam aliud deesse video nisi eius modi fundos quorum subsidio familiarum magnitudines et Cumanorum ac Puteolanorum praediorum sumptus sustentare possint. quod si vestrum commodum spectat, veniat et coram mecum de agri Campani divisione disputet.
なぜなら、彼らが諸君に見せびらかしているカンパニアの土地を、彼ら自身が激しく欲しているからです。彼らは手下を送り込み、その名義で自分たち自身が土地を保持し享受するでしょう。さらに買い集め、あの十ユゲラずつの土地を連続させるでしょう。なぜなら、法によってそれは許されていないと彼らが言うとしても、コルネリウス法によってすら許されていないにもかかわらず、遠い例を省くとしても、プラエネステの土地が少数の者たちによって所有されているのを我々は目にしているからです。そして彼らの財産には、奴隷団の巨大な規模やクマエやプテオリの所領の出費を支えるための、そのような種類の領地以外には何一つ欠けていないのを私は見て取っています。しかし、もし彼が諸君の利益を目指しているというのなら、ここへ来て、カンパニアの土地分配について私の面前で議論するがよいのです。
quaesivi ex eo Kalendis Ianuariis quibus hominibus et quem ad modum illum agrum esset distributurus. respondit a Romilia tribu se initium esse facturum.3 primum quae est ista superbia et contumelia ut populi pars amputetur, ordo tribuum neglegatur, ante rusticis detur ager, qui habent, quam urbanis, quibus ista agri spes et iucunditas ostenditur? aut, si hoc ab se dictum negat et satis facere omnibus vobis cogitat, proferat; in iugera dena discribat, a Suburana usque ad Arniensem nomina vestra proponat. si non modo dena iugera dari vobis sed ne constipari quidem tantum numerum hominum posse in agrum Campanum intellegetis, tamenne vexari rem publicam, contemni maiestatem populi Romani, deludi vosmet ipsos diutius a tribuno plebis patiemini?
私は一月一日の朔日に彼に尋ねました、いかなる人々に対し、どのようにあの土地を分配するつもりなのかと。彼はロミリア街区から開始するつもりだと答えました。まず、民衆の一部を切り捨て、トリブスの順序を無視し、土地への希望と喜びを見せられている都市平民よりも前に、すでに土地を持っている農村平民へ土地が与えられるとは、いったい何という傲慢であり侮辱でしょうか。あるいは、そんなことは言っていないと彼が否定し、諸君全員を満足させるつもりだというのなら、それを公表するがよいのです。十ユゲラずつに割り振り、スブラナからアルニエンシスに至るまで諸君の名を掲示するがよいのです。十ユゲラが諸君に与えられないばかりか、それほど多数の人間がカンパニアの土地に詰め込まれることすらできないと諸君が悟ったとき、それでも国家が苦しめられ、ローマ民衆の尊厳が見下げられ、諸君自身が護民官によってこれ以上愚弄されるのを容認するのでしょうか。
quod si posset ager iste ad vos pervenire, nonne eum tamen in patrimonio vestro remanere malletis? Vnumne fundum pulcherrimum populi Romani, caput vestrae pecuniae, pacis ornamentum, subsidium belli, fundamentum vectigalium, horreum legionum, solacium annonae disperire patiemini? an obliti estis Italico bello amissis ceteris vectigalibus quantos agri Campani fructibus exercitus alueritis? an ignoratis cetera illa magnifica populi Romani vectigalia perlevi saepe momento fortunae inclinatione temporis pendere? quid nos Asiae portus, quid Syriae ora, quid omnia transmarina vectigalia iuvabunt tenuissima suspicione praedonum aut hostium iniecta?
たとえあの土地が諸君の手に行き渡りうるとしても、諸君はむしろそれを諸君の共有財産として残しておくことを望むのではないでしょうか。ローマ民衆の唯一の最も美しい領地であり、諸君の財政の根幹であり、平和の装飾、戦争の支え、租税の基礎、軍団の穀倉、穀物供給の慰めであるこの土地が滅び去るのを、諸君は容認するのでしょうか。それとも諸君は、同盟市戦争において他の租税が失われた際、カンパニアの土地の収益によっていかに莫大な軍隊を養ったかを忘れてしまったのでしょうか。あるいは、ローマ民衆のあの輝かしい他の租税が、しばしば運命の極めて些細な変動や時勢の傾きに依存していることを諸君は知らないのでしょうか。海賊や敵のほんの僅かな疑いが投げかけられただけで、アシアの港が、シリアの沿岸が、すべての海外の租税が我々の何の役に立つというのでしょうか。
- 2.75Vt vero totam Italiam suis praesidiis obsidere atque occupare cogitet, quaeso, Quirites, cognoscite.
接続詞 ut は間接疑問を導く(「いかに…企てているか」)。従属節 Vt... cogitet が文頭に前置され、主節 quaeso, Quirites, cognoscite が後置される倒置構造。接続法 cogitet は間接疑問文の規則による。
- 2.76ad hunc numerum quingenos sibi singuli sumunt.
配分数詞 quingenos(各500人)と singuli(各自が)の組み合わせ。十人官(decemviri)は10人であるため、各委員が500人ずつ選ぶことで、定員5000人(V milia)の全枠が十人官自身の私的配下で占められてしまう構図を示している。
- 2.79a Romilia tribu se initium esse facturum.
対格不定詞構文(主動詞 respondit に後続)。ロミリア区(Romilia tribus)は伝統ある最古の農村区(tribus rustica)の一つ。これに対し、民会に集まっている聴衆の多くは都市区(tribus urbanae)に属するため、農民層が優先されて都市平民が排除される計画であることをキケロは突いて批判している。
