← キケロ

クルエンティウス弁護

§23-28

オッピアニクスによる親族殺害と息子の毒殺

キケロはオッピアニクスがかつて犯した凶行として、親族捜索中のマルクス・アウリウス謀殺、スッラの内乱に乗じた敵対者アウルス・アウリウスらの処刑、さらにはサッシアとの再婚の障害となっていた自らの幼い二人の息子を相次いで毒殺した経緯を詳述する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§23

​interim Oppianicus ut erat, sicuti multis ex rebus reperietis, singulari scelere et audacia,1 per quendam Gallicanum, familiarem suum, primum illum indicem pecunia corrupit, deinde ipsum M. Aurium non magna iactura facta tollendum interficiendumque curavit. illi autem qui erant ad propinquum investigandum et reciperandum profecti litteras Larinum ad Aurios, illius adulescentis suosque necessarios, mittunt sibi difficilem esse investigandi rationem, quod intellegerent indicem ab Oppianico esse corruptum. quas litteras A. Aurius, vir fortis et experiens et domi nobilis et M. illius Auri perpropinquus, in foro palam multis audientibus, cum adesset Oppianicus, recitat et clarissima voce se nomen Oppianici, si interfectum M. Aurium esse comperisset, delaturum esse testatur.

その間にオッピアニクスは、諸君が多くの事柄から見出すであろうとおり、並外れた邪悪さと大胆さの持ち主であったため、自らの腹心である某ガリア人を通じて、まずあの密告者を金で買収し、次いでさほど大きな出費をすることなく、マルクス・アウリウス自身を始末し殺害させました。一方、親族を捜索し取り戻すために出発していた者たちは、あの若者の友人であり自分たちの友人でもあるラリヌムのアウリウス一族へ、密告者がオッピアニクスに買収されたと分かったため、自分たちにとって捜索の手段が困難になっている旨の手紙を送ります。武勇に優れ活動的で、郷里で名高く、かのマルクス・アウリウスの極めて近い親族であったアウルス・アウリウスは、この手紙をフォルムで、オッピアニクスが居合わせた際に多くの人々が聞いている前で公然と朗読し、もしマルクス・アウリウスが殺害されたと判明したならば、自らがオッピアニクスの名を刑事告発するであろうと極めて大きな声で明言します。

§24

​interim brevi tempore illi qui erant in agrum Gallicum profecti Larinum revertuntur; interfectum esse M. Aurium nuntiant. animi non solum propinquorum sed etiam omnium Larinatium odio Oppianici et illius adulescentis misericordia commoventur. itaque cum A. Aurius is qui antea denuntiarat clamore hominem ac minis insequi coepisset, Larino profugit et se in castra clarissimi viri, Q. Metelli, contulit.

その間に、短期間のうちにガリア地方の領地へ出発していた者たちがラリヌムへ戻り、マルクス・アウリウスが殺害されたと報告します。親族たちだけでなく、全ラリヌム市民の心もオッピアニクスへの憎悪とあの若者への同情によって揺さぶられます。そのため、かねて予告していたあのアウルス・アウリウスが叫び声と脅迫をもってこの男を追及し始めると、彼はラリヌムから逃亡し、極めて高名な人物クィントゥス・メテッルスの陣営へと身を寄せました。

§25

​post illam autem fugam sceleris et conscientiae testem numquam se iudiciis, numquam legibus, numquam inermem inimicis committere ausus est sed per illam L. Sullae vim atque victoriam Larinum in summo timore omnium cum armatis advolavit; quattuorviros quos municipes fecerant sustulit; se a Sulla et alios praeterea tris factos esse dixit et ab eodem sibi esse imperatum ut A. Aurium illum qui sibi delationem nominis et capitis periculum ostentarat, et alterum A. Aurium et eius L. filium et Sex. Vibium quo sequestre in illo indice corrumpendo dicebatur esse usus, proscribendos interficiendosque curaret. itaque illis crudelissime interfectis non mediocri ab eo ceteri proscriptionis et mortis metu terrebantur. his rebus in causa iudicioque patefactis quis est qui illum absolvi potuisse arbitretur? atque haec parva sunt; cognoscite reliqua ut non aliquando condemnatum esse Oppianicum sed aliquam diu incolumem fuisse miremini.

しかしながら、罪業とやましい自覚の証人たるあの逃亡ののち、彼は決して裁判に、決して法に、決して非武装で敵たちに自らを委ねる勇気を持たず、ルキウス・スッラのあの暴力と勝利に乗じ、万民の最大の恐怖のただ中、武装兵を連れてラリヌムへと駆けつけました。自治都市市民たちが任命していた四人官を排除し、自分と他三名がスッラによって任命されたのだと、また自分に対して告発予告と命の危険を突きつけていたあのアウルス・アウリウス、もう一人のアウルス・アウリウスとその息子ルキウス、そしてあの密告者を買収する際につなぎ役として用いられたと噂されていたセクストゥス・ウィビウスをプロスクリプティオに付して殺害するよう同一のスッラから命じられたのだと語りました。こうしてそれらの人々が無残極まりなく殺害されたため、残る人々は彼によるプロスクリプティオと死への少なからぬ恐怖に脅かされました。これら一連の事柄が訴訟と裁判で白日のもとに晒された以上、あの男が無罪放免されえたなどと考える者がいるでしょうか。しかもこれらは取るに足らないことです。オッピアニクスがいつか有罪判決を受けたことではなく、これほど長きにわたり無傷でいられたことに諸君が驚かれるよう、残りの事柄をお聞きください。

§26

​primum videte hominis audaciam. Sassiam in matrimonium ducere, habiti matrem — illam cuius virum A. Aurium occiderat — concupivit. Vtrum impudentior hic qui postulet, an crudelior illa, si nubat, difficile dictu est; sed tamen utriusque humanitatem constantiamque cognoscite.

まず、この男の大胆さをごらんください。ハビトゥスの母、すなわち自分がその夫アウルス・アウリウスを殺害したあのサッシアを妻として娶ることを熱望しました。これを要求するこの男の方がより恥知らずなのか、それとも嫁ぐとするならあの女の方がより残酷なのかは、言い難いことです。しかしながら、両者の人間性と節操とをお聞きください。

§27

​petit Oppianicus ut sibi Sassia nubat et id magno opere contendit. illa autem non admiratur audaciam, non impudentiam aspernatur, non denique illam Oppianici domum viri sui sanguine redundantem reformidat, sed quod haberet ille tris filios, idcirco se ab eis nuptiis abhorrere respondit. Oppianicus, qui pecuniam Sassiae concupivisset, domo sibi quaerendum remedium existimavit2 ad eam moram quae nuptiis adferebatur. nam cum haberet ex Novia infantem filium, alter autem eius filius Papia natus Teani, quod abest ab Larino xviii milia passuum, apud matrem educaretur, arcessit subito sine causa puerum Teano, quod facere nisi ludis publicis aut festis diebus antea non solebat. mater misera nihil mali suspicans mittit. ille se Tarentum proficisci cum simulasset, eo ipso die puer, cum hora undecima in publico valens visus esset, ante noctem mortuus et postridie ante quam luceret combustus est.

オッピアニクスはサッシアが自分に嫁ぐことを求め、そのことを強く迫ります。しかし彼女は彼の大胆さに驚きもせず、破廉恥さを忌み嫌いもせず、ついには夫の血にまみれたオッピアニクスのあの家を恐れもしませんでしたが、彼に三人の息子がいるという理由から、その婚姻に気が進まないと答えました。サッシアの財産を熱望していたオッピアニクスは、結婚にもたらされているその障害に対して、自分の身内から解決策を探し出さねばならないと考えました。というのも、彼にはノウィアとの間に幼児の息子が一人おり、他方パピアから生まれたもう一人の息子はラリヌムから18マイル離れたテアヌムで母のもとで養育されていたため、公開競技や祝祭日以外には以前は決してそうしなかったにもかかわらず、理由もなく突然テアヌムからその少年を呼び寄せたからです。哀れな母親は悪事など露ほども疑わずに送り出します。彼がタレントゥムへ出発するふりをしたまさにその日、その少年は第十一刻に公の場で健康そうに見かけられていたにもかかわらず、夜になる前に死亡し、翌日夜が明ける前に火葬されました。

§28

​atque hunc tantum maerorem matri prius hominum rumor quam quisquam ex Oppianici familia nuntiavit. illa cum uno tempore audisset sibi non solum filium sed etiam exsequiarum munus ereptum, Larinum confestim exanimata venit et ibi de integro funus iam sepulto filio fecit. dies nondum decem intercesserant cum ille alter filius infans necatur. itaque nubit Oppianico continuo Sassia laetanti iam animo et spe optime confirmato, nec mirum quae se non nuptialibus donis sed filiorum funeribus esse delenitam videret.3 ita, quod ceteri propter liberos pecuniae cupidiores solent esse, ille propter pecuniam liberos amittere iucundum esse duxit.

そしてこのあまりの悲報を、母にはオッピアニクスの家の誰よりも早く人々の噂が知らせました。彼女は自分から息子だけでなく葬儀を執り行う務めまでもが奪われたと一度に聞かされたため、半死半生となって即座にラリヌムへと駆けつけ、すでに埋葬された息子に対してその地で改めて葬儀を執り行いました。十日も経たないうちに、もう一人の幼児の息子が殺害されました。こうしてサッシアは、今や歓喜にあふれ希望によってこの上なく確固たるものにされた心で、直ちにオッピアニクスに嫁ぎました。婚礼の贈り物によってではなく、息子たちの葬儀によって自分が懐柔されたと認める女であった以上、驚くには当たりません。このように、他の人々が子らのためにいっそう金銭に貪欲になりがちであるのに対し、あの男は金銭のために子らを失うことを心地よいとみなしたのです。

構文注3 件
  1. 23Oppianicus ut erat, sicuti multis ex rebus reperietis, singulari scelere et audacia

    singulari scelere et audacia は性質・特徴を表す「性質の奪格(ablativus qualitatis)」。ut erat(「〜であったように」)に後続し、主語 Oppianicus の生来の性質を述べている。

  2. 27domo sibi quaerendum remedium existimavit

    quaerendum [esse] は動形容詞(未来受動分詞)による義務・必然の動形容詞構文。sibi は動形容詞構文に伴う「行為者の与格(dativus auctoris)」。domo は起点を示す奪格で、「自らの家(身内)から」を意味する。

  3. 28nec mirum quae se non nuptialibus donis sed filiorum funeribus esse delenitam videret

    quae は理由を表す関係代名詞節(quippe quae / cum ea に相当)を導き、接続法未完了過去 videret を伴っている(「〜と見て取った女であった以上、驚くには当たらない」)。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:23-28