- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:18-22
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは、母サッシアが息子の破滅を執拗に画策している実態を暴き、次いでクルエンティウスがかつてオッピアニクスを告発せざるを得なかった背景として、オッピアニクスによる遺産横領とディナエア一家を巡る一連の犯罪事実の概略を語り始める。
nihil in vita vidit calamitatis A. Cluentius, nullum periculum mortis adiit, nihil mali timuit quod non totum a matre esset conflatum et profectum.1 quae hoc tempore sileret omnia atque ea, si oblivione non posset, tamen taciturnitate sua tecta esse pateretur; sed vero sic agitur ut prorsus reticere nullo modo possit. hoc enim ipsum iudicium, hoc periculum, illa accusatio, illa omnis testium copia quae futura est a matre initio est adornata, a matre hoc tempore instruitur atque omnibus eius opibus et copiis comparatur. ipsa denique nuper Larino huius opprimendi causa Romam advolavit; praesto est mulier audax, pecuniosa, crudelis, instituit accusatores, instruit testis, squalore huius et sordibus laetatur, exitium exoptat, sanguinem suum profundere omnem cupit, dum modo profusum huius ante videat. haec nisi omnia perspexeritis in causa, temere a nobis illam appellari putatote; sin erunt et aperta et nefaria, Cluentio ignoscere debebitis, quod haec a me dici patiatur; mihi ignoscere non deberetis, si tacerem.2
アウルス・クルエンティウスは生涯において、そのすべてが母によって企てられ引き起こされたものでないような災難を見たことはなく、死の危険を冒したこともなく、いかなる害悪をも恐れたことはありませんでした。彼としては、現在のこの時にそれらすべてについて沈黙を守り、忘却によることができずとも自らの口の重さによってそれらが覆い隠されていることを忍従したことでしょう。しかし実のところ、まったく沈黙を守ることなど到底できないように事態が進んでいるのです。というのも、まさにこの裁判、この危難、あの告発、これから現れる証人のあの大群のすべては、初めに母によって準備され、現在のこの時にも母によって整えられ、母の全財産と全勢力をもって調達されているからです。ついには彼女自身、この者を破滅させるために先ごろラリヌムからローマへと急行してきました。大胆で、富裕で、残酷な女が控えており、告発者たちを指名し、証人たちを整え、この者の喪服とみすぼらしい身なりを喜び、破滅を切望し、この者の血が先に流されるのを見届けさえするならば、自分自身の血をすべて注ぎ出すことすら望んでいるのです。諸君が事件においてこれらすべてを看取されないならば、私どもがあの女をみだりに名指ししているとお考えください。しかし、もしそれが明白であり極悪であるならば、諸君はクルエンティウスが私によってこれらが語られるのを容認していることを許さねばならないでしょうし、もし私が沈黙するならば、諸君は私をお許しになるべきではないでしょう。
nunc iam summatim exponam quibus criminibus Oppianicus damnatus sit ut et constantiam A. Cluenti et rationem accusationis perspicere possitis. ac primum causa accusandi quae fuerit ostendam ut id ipsum A. Cluentium vi ac necessitate coactum fecisse videatis.
さて今や、アウルス・クルエンティウスの堅固さと告発の正当な理由とを諸君が看取できるように、オッピアニクスがいかなる罪状によって有罪判決を受けたかを手短に説明いたしましょう。そしてまず、アウルス・クルエンティウスが暴力と不可抗力によって強いられてそのこと自体を行ったのだと諸君にお分かりいただけるよう、告発する動機が何であったかをお示しいたします。
cum manifesto venenum deprehendisset quod vir matris Oppianicus ei paravisset, et res non coniectura sed oculis et manibus teneretur, neque in causa ulla dubitatio posset esse, accusavit Oppianicum; quam constanter et quam diligenter postea dicam; nunc hoc scire vos volui, nullam huic aliam accusandi causam fuisse nisi uti propositum vitae periculum et cotidianas capitis insidias hac una ratione vitaret. atque ut intellegatis eis accusatum esse criminibus Oppianicum ut neque accusator timere neque reus sperare debuerit, pauca vobis illius iudici crimina exponam; quibus cognitis nemo vestrum mirabitur illum diffidentem rebus suis ad Staienum atque ad pecuniam confugisse.
母の夫であるオッピアニクスが自分に対して用意した毒を現行犯で突き止め、事件が推測によってではなく目と手によって把握され、事件にいかなる疑念もありえなかったとき、彼はオッピアニクスを告発いたしました。いかに堅固に、いかに丹念に行ったかは後でお話しいたしましょう。今は諸君にこのこと、すなわち眼前に突きつけられた生命の危険と日々の命の狙いをこの唯一の方法によって回避する以外には、この者には告発する動機がまったくなかったということを知っていただきたいのです。そして、告発者が恐れる必要も被告が希望を抱く必要もなかったほどの罪状によってオッピアニクスが告発されたのだと諸君にご理解いただくために、あの裁判の罪状のわずかを諸君に説明いたしましょう。それらを知ったならば、諸君の誰も、あの男が自らの事態に絶望してスタエヌスのもとへ、また金銭のもとへと逃げ込んだことを怪しまないでしょう。
Larinas quaedam fuit Dinaea, socrus Oppianici, quae filios habuit M. et N. Aurios et Cn. Magium et filiam magiam nuptam Oppianico. M. Aurius adulescentulus bello Italico captus apud Asculum in Q. Sergi senatoris, eius qui inter sicarios damnatus est, manus incidit et apud eum fuit in ergastulo. N. autem Aurius, frater eius, mortuus est heredemque Cn. Magium fratrem reliquit. postea magia, uxor Oppianici, mortua est. postremo unus qui reliquus erat Dinaeae filius Cn. Magius est mortuus. is heredem fecit illum adulescentulum Oppianicum, sororis suae filium, eumque partiri cum Dinaea matre iussit.3 interim venit index ad Dinaeam neque obscurus neque incertus qui nuntiaret ei filium eius, M. Aurium, vivere et in agro Gallico esse in servitute.
オッピアニクスの姑であるラリヌムの女ディナエアがおりました。彼女には息子たちであるマルクス・アウリウス、ヌメリウス・アウリウス、グナエウス・マギウスと、オッピアニクスに嫁いだ娘マギアがおりました。若きマルクス・アウリウスは同盟市戦争の折にアスクルム近郊で捕らえられ、暗殺者裁判で有罪となった元老院議員クィントゥス・セルギウスの手に落ち、彼のもとの私設奴隷監禁所に置かれました。一方、その兄弟であるヌメリウス・アウリウスは死去し、兄弟であるグナエウス・マギウスを相続人として残しました。その後、オッピアニクスの妻マギアが死去しました。最後に、ディナエアの唯一残されていた息子グナエウス・マギウスが死去しました。彼は、自身の姉妹の息子であるあの若きオッピアニクスを相続人とし、母ディナエアと遺産を分割するよう命じました。その間に、ある密告者がディナエアのもとに現れましたが、身元不明でも不確かな者でもなく、彼女の息子マルクス・アウリウスは生きており、ガリア地方の領地で奴隷状態にあると彼女に知らせたのです。
mulier amissis liberis, cum unius reciperandi fili spes esset ostentata, omnis suos propinquos filique sui necessarios convocavit et ab eis flens petivit ut negotium susciperent, adulescentem investigarent, sibi restituerent eum filium quem tamen unum ex multis fortuna reliquum esse voluisset. haec cum agere instituisset, oppressa morbo est. itaque testamentum fecit eius modi ut illi filio HS cccc milia legaret, heredem institueret eundem illum Oppianicum, nepotem suum; atque eis diebus paucis est mortua. propinqui tamen illi, quem ad modum viva Dinaea instituerant, ita mortua illa ad investigandum M. Aurium cum eodem illo indice in agrum Gallicum profecti sunt.
子らを失ったこの女性は、一人の息子を取り戻す希望が示されたため、自らのすべての親族と息子の友人たちを召集し、涙ながらに彼らに対し、この務めを引き受け、若者を捜索し、運命が多くの者の中からそれでも唯一生き残ることを望んだその息子を自分に取り戻してくれるよう求めました。彼女がこれらを実行し始めたとき、重病に倒れました。そのため、彼女はあの息子に40万セステルティウスを遺贈し、自らの孫であるあの同じオッピアニクスを相続人に指定するような遺言書を作成しました。そして、その数日後に死去しました。しかしながらそれら親族は、ディナエアの生前に着手していたとおり、彼女の死後、マルクス・アウリウスを捜索するために、まさにあの密告者とともにガリア地方の領地へと出発したのです。
- 18quod non totum a matre esset conflatum et profectum
否定の先行詞(nihil calamitatis, nullum periculum, nihil mali)を受ける関係代名詞 quod に導かれる節で、接続法過去完了 esset conflatum et profectum が用いられている。これは「母に由来しないような(災難)」という特徴・結果を表す関係節(relative clause of characteristic / result)であり、quin 節と同等の構文的機能を持つ。
- 18ignoscere non deberetis, si tacerem
反実仮想の条件節(si tacerem: 接続法未完了過去)に対し、帰結節の述語にも接続法未完了過去 deberetis が用いられ、現在の事実に反する仮定を表している。義務を表す動詞 debeo は反実仮想の帰結節で通常は直説法をとるが、ここでは義務自体が非現実の条件に依存するため接続法となっている。
- 21eumque partiri cum Dinaea matre iussit
partiri は形式所相動詞(deponent)partior の現在不定詞で、能動的な意味「遺産を分配する/分け合う」を持つ。対格 eum(若きオッピアニクス)が意味上の主語であり、cum Dinaea matre と結合して「彼が母ディナエアと(遺産を)分け合うように命じた」という対格不定詞構文を形成している。
