← キケロ

マニリウス法について

§7-12

ミトリダテスの残虐行為とローマの雪辱

キケロは、かつてミトリダテスが全アジアで多くのローマ市民を虐殺したにもかかわらず長期にわたり君臨し続けている屈辱を想起させ、先祖の誇り高い前例を引き合いに出してローマ人民の栄光と同盟者の安全を守る決意を促す。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§7

​et quoniam semper appetentes gloriae praeter ceteras gentis atque avidi laudis fuistis, delenda vobis est illa macula Mithridatico bello superiore concepta quae penitus iam insedit ac nimis inveteravit in populi Romani nomine, quod is qui uno die tota in Asia tot in civitatibus uno nuntio atque una significatione omnis civis Romanos necandos trucidandosque curavit,1 non modo adhuc poenam nullam suo dignam scelere suscepit sed ab illo tempore annum iam tertium et vicesimum regnat, et ita regnat ut se non Ponti neque Cappadociae latebris occultare velit sed emergere ex patrio regno atque in vestris vectigalibus, hoc est in Asiae luce, versari.

そして、あなたがたは他の諸民族にも増して常に名声を求め、栄誉に渇望してきたのですから、先のミトリダテス戦争において被り、ローマ人民の名において今や深く根を下ろしあまりにも久しく染みついたあの汚名をそそがねばなりません。すなわち、ただ一日のうちに全アジアのこれほど多くの都市において、ただ一つの指令、ただ一つの合図によってすべてのローマ市民を殺害し虐殺させたかの男が、いまだ自らの凶悪な犯罪に見合ういかなる処罰も受けていないばかりか、あの時以来すでに二十三年もの長きにわたり王位にとどまり、しかもポントスやカッパドキアの隠れ家に身を隠そうとするのではなく、父祖の王国から現れ出て、あなたがたの属州税のただ中、すなわちアジアの白日のもとで活動することを望むような形で君臨しているからです。

§8

​etenim adhuc ita nostri cum illo rege contenderunt imperatores ut ab illo insignia victoriae, non victoriam reportarent. triumphavit L. Sulla, triumphavit L. Murena de Mithridate, duo fortissimi viri et summi imperatores, sed ita triumpharunt ut ille pulsus superatusque regnaret.2 verum tamen illis imperatoribus laus est tribuenda quod egerunt, venia danda quod reliquerunt, propterea quod ab eo bello Sullam in Italiam res publica, Murenam Sulla revocavit.

実際、今日に至るまで我らが将軍たちはあの王と戦いはしたものの、彼から持ち帰ったのは勝利の証であって、勝利そのものではありませんでした。ルキウス・スッラもミトリダテスに対して凱旋式を挙げ、ルキウス・ムレナも凱旋式を挙げました。彼ら二人は極めて勇敢な人物であり最高峰の指揮官たちでしたが、彼らが凱旋式を挙げた一方で、あの王は敗北し圧倒されながらも君臨し続けたのです。しかしながら、それらの将軍たちに対しては、なし遂げたことについては称賛が与えられるべきであり、やり残したことについては許しが与えられるべきです。というのも、あの戦争からスッラをイタリアへと呼び戻したのは国家であり、ムレナを呼び戻したのはスッラだったからです。

§9

​Mithridates autem omne reliquum tempus non ad oblivionem veteris belli sed ad comparationem novi contulit. qui postea, cum maximas aedificasset ornassetque classis exercitusque permagnos quibuscumque ex gentibus potuisset comparasset et se Bosphoranis, finitimis suis, bellum inferre simularet, usque in Hispaniam legatos ac litteras misit ad eos duces quibuscum tum bellum gerebamus, ut, cum duobus in locis disiunctissimis maximeque diversis uno consilio a binis hostium copiis bellum terra marique gereretur, vos ancipiti contentione districti de imperio dimicaretis.

他方ミトリダテスは、残された全時間を過去の戦争を忘却するためではなく、新たな戦争を準備するために充てました。彼はのちに、極めて強大な艦隊を建造・艤装し、調達しうるあらゆる部族から極めて強大な軍勢を編成し、隣接するボスポロス人に対して戦争を仕掛けるふりをしながら、はるばるヒスパニアにまで、当時我々が戦っていた敵の将軍たちのもとへ使者と書状を送り、こうして、二つの互いに大きく隔絶し極めて異なった場所において、単一の謀議のもと二組の敵軍によって陸と海で戦争が行われ、あなたがたが二正面の抗争に翻弄されて覇権そのものを賭けて戦うように図ったのです。

§10

​sed tamen alterius partis periculum, Sertorianae atque Hispaniensis, quae multo plus firmamenti ac roboris habebat, Cn. Pompei divino consilio ac singulari virtute depulsum est; in altera parte ita res ab L. Lucullo, summo viro, est administrata ut initia illa rerum gestarum magna atque praeclara non felicitati eius sed virtuti, haec autem extrema quae nuper acciderunt non culpae sed fortunae tribuenda esse videantur. sed de Lucullo dicam alio loco, et ita dicam, Quirites, ut neque vera laus ei detracta oratione mea neque falsa adficta esse videatur;

しかしながら、ヒスパニアのセルトリウス派という、はるかに強固な足場と軍事力を持っていた一方の側の危機は、グナエウス・ポンペイウスの神がかり的な知謀と比類なき武勇によって撃退されました。他方の側においては、最高峰の人物ルキウス・ルクッルスによって事態が処理され、それらの大いなる輝かしい軍功の緒戦は彼の幸運ではなく武勇に帰せられるべきであり、他方、最近生じたこれら最後の挫折は失策ではなく運不運に帰せられるべきであると思われるほどでした。しかしルクッルスについては別の場所で語ることにしますし、市民の皆さん、私の演説によって彼から真の称賛が奪われることも、偽りの称賛が付加されることもないように語る所存です。

§11

​de vestri imperi dignitate atque gloria, quoniam is est exorsus orationis meae, videte quem vobis animum suscipiendum putetis. maiores nostri saepe pro mercatoribus aut naviculariis nostris iniuriosius tractatis bella gesserunt; vos tot milibus civium Romanorum uno nuntio atque uno tempore necatis quo tandem animo esse debetis? legati quod erant appellati superbius, Corinthum patres vestri totius Graeciae lumen exstinctum esse voluerunt; vos eum regem inultum esse patiemini qui legatum populi Romani consularem vinculis ac verberibus atque omni supplicio excruciatum necavit? illi libertatem imminutam civium Romanorum non tulerunt; vos ereptam vitam neglegetis? ius legationis verbo violatum illi persecuti sunt; vos legatum omni supplicio interfectum relinquetis?

さて、我が演説の端緒であります、あなたがたの覇権の尊厳と栄光について、あなたがたがどのような心構えを抱くべきとお考えになるか、自省してください。我らの先祖は、我らの商人たちや船主たちが不当に扱われたことに対してしばしば戦争を行いました。あなたがたは、これほど多くの数千のローマ市民が、ただ一つの指令とただ一度の機会に殺害されたというのに、いったいどのような心構えでいるべきでしょうか。使節たちがやや傲慢に呼びかけられたというだけで、あなたがたの父祖は全ギリシアの輝きであったコリントスが滅ぼされることを望みました。あなたがたは、執政官経験者たるローマ人民の使節を、鎖と鞭とあらゆる拷問によって苦しめて殺害したあの王が、罰せられぬままでいるのを容認するのですか。彼らはローマ市民の自由が傷つけられることにすら耐えませんでした。あなたがたは奪われた命を等閑視するのですか。彼らは使節の権利が言葉で侵害されたことすら追及しました。あなたがたは使節があらゆる責め苦によって殺害されたのを放置するのですか。

§12

​videte ne, ut illis pulcherrimum fuit tantam vobis imperi gloriam tradere, sic vobis turpissimum sit3 id quod accepistis tueri et conservare non posse. quid? quod salus sociorum summum in periculum ac discrimen vocatur,4 quo id tandem animo ferre debetis? regno est expulsus Ariobarzanes rex, socius populi Romani atque amicus; imminent duo reges toti Asiae non solum vobis inimicissimi sed etiam vestris sociis atque amicis; civitates autem omnes cuncta Asia atque Graecia vestrum auxilium exspectare propter periculi magnitudinem coguntur; imperatorem a vobis certum deposcere, cum praesertim vos alium miseritis, neque audent neque id se facere sine summo periculo posse arbitrantur.

先祖たちにとってあれほど偉大な覇権の栄光をあなたがたに引き継ぐことがこの上なく名誉なことであったのと同様に、あなたがたにとって受け継いだものを守り維持することができないのがこの上なく恥ずべきこととならないよう、よくよく注意してください。いかがでしょうか。同盟者たちの安全が最大の危険と危機にさらされているという事実を、いったいあなたがたはどのような心情で耐え忍ぶべきなのでしょうか。ローマ人民の同盟者であり友人であるアリオバルザネス王は王国から追放されました。あなたがたにとって極めて敵対的であるばかりでなく、あなたがたの同盟者や友人たちにとっても敵対的な二人の王が全アジアに迫っています。そして全アジアとギリシアのすべての都市は、危機の大きさのためにあなたがたの救援を待望することを余儀なくされています。しかし彼らは、とりわけあなたがたがすでに別の者を派遣された以上、特定の指揮官をあなたがたに強く求める勇気はなく、また最大の危険を犯さずにはそうすることができないと考えているのです。

構文注4 件
  1. 7delenda vobis est illa macula... quod is qui... curavit...

    主節の動形容詞構文「delenda vobis est illa macula」(あなたがたによってあの汚名はそそがれねばならない、vobis は行為者の与格)に対し、接続詞 quod が導く節「quod is... curavit...」は macula の内容を具体的に説明する同格・説明の節として機能している。

  2. 8sed ita triumpharunt ut ille pulsus superatusque regnaret

    「ita... ut...」の結果節であるが、文脈上「凱旋式を挙げたものの、結局敵王は君臨し続けた」という逆接・制限的なニュアンス(結果節の譲歩的用法)を帯びている。pulsus superatusque は主語 ille(ミトリダテス)に一致する譲歩的付帯状況の分詞。

  3. 12videte ne, ut illis pulcherrimum fuit... sic vobis turpissimum sit

    命令法「videte」に続く「ne」節は「〜とならないよう用心せよ」を意味する懸念・警戒の構文。「ut... sic...」(〜であったのと同様に…である)の対比構造が ne 節の内部に埋め込まれており、「illis pulcherrimum fuit」(先祖たちにとって最も名誉であった)と「vobis turpissimum sit」(あなたがたにとって最も恥ずべきこととなる)が対置されている。

  4. 12quid? quod salus sociorum summum in periculum ac discrimen vocatur

    「quid? quod...」は雄弁術における慣用的な推移表現。「quid dicam de eo quod...」(〜という事実については何を言うべきか/〜という事実はどうか)の省略形であり、新たな重要論点を聴衆に提示・付加する機能を果たす。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi009.humanitext-lat2:7-12