- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.humanitext-lat2:1-6
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは自らの法廷活動と法務官当選の実績を述べつつ初めてロストラに立ち、ポントス王ミトリダテスおよびアルメニア王ティグラネスとの戦争の危機的現状を報告して、国家の栄光・同盟者・税収・市民財産に関わる本件の重要性を説く。
quamquam mihi semper frequens conspectus vester multo iucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum ornatissimus est visus, Quirites, tamen hoc aditu laudis qui semper optimo cuique maxime patuit non mea me voluntas adhuc sed vitae meae rationes ab ineunte aetate susceptae prohibuerunt.1 nam cum antea nondum huius auctoritatem loci attingere auderem statueremque nihil huc nisi perfectum ingenio, elaboratum industria adferri oportere, omne meum tempus amicorum temporibus2 transmittendum putavi.
市民の皆さん、私にとってあなたがたの満場の姿は常に断然最も喜ばしいものであり、またこの場所は公務を遂行するのに最も尊厳があり、演説を行うのに最も栄誉ある場であると常々思われてきましたが、常に最善の市民に対して最も開かれていたこの名声への登竜門から、これまで私を遠ざけていたのは、私自身の意志ではなく、青年期から抱き続けてきた我が人生の指針でありました。というのも以前は、まだこの場所の権威に触れる勇気がなく、才能によって完成され、勤勉によって磨かれたもの以外はここへもたらされるべきではないと決心していたため、私は自分の全時間を友人たちの危難に充てるべきだと考えたからです。
ita neque hic locus vacuus fuit umquam ab eis qui vestram causam defenderent et meus labor in privatorum periculis caste integreque versatus ex vestro iudicio fructum est amplissimum consecutus. nam cum propter dilationem comitiorum ter praetor primus centuriis cunctis renuntiatus sum, facile intellexi, Quirites, et quid de me iudicaretis et quid aliis praescriberetis. nunc cum et auctoritatis in me tantum sit quantum vos honoribus mandandis esse voluistis, et ad agendum facultatis tantum quantum homini vigilanti ex forensi usu prope cotidiana dicendi exercitatio potuit adferre, certe et, si quid auctoritatis in me est, apud eos utar qui eam mihi dederunt et, si quid in dicendo consequi possum, eis ostendam potissimum qui ei quoque rei fructum suo iudicio tribuendum esse duxerunt.
こうして、この場所があなたがたの正当な主張を弁護する者たちを欠くことは一度もなく、また私人たちの危険の中で清廉かつ誠実に従事してきた私の労苦は、あなたがたの審判によって最も豊かな実りを得ることとなりました。実際、民会の延期のために全ケントゥリアによって法務官に三度首席で当選を告げられたとき、市民の皆さん、あなたがたが私についてどう判断され、他者たちに何を指図しておられるかを容易に悟りました。いまや、あなたがたが役職を託すことによって私にあれと望まれただけの威厳が私にあり、また法廷での経験からほぼ日々の演説の鍛錬が油断のない人間に与えうるだけの公務を遂行する能力が私にある以上、確実に、もし私にいささかでも威厳があるなら、私にそれを与えてくださった方々の前で行使しますし、もし演説において何らかの成果を上げうるなら、そのことに対しても自らの審判によって実りを与えるべきだと考えられた方々にこそ、それをお示しいたしましょう。
atque illud in primis mihi laetandum iure esse video quod3 in hac insolita mihi ex hoc loco ratione dicendi causa talis oblata est in qua oratio deesse nemini possit. dicendum est enim de Cn. Pompei singulari eximiaque virtute; huius autem orationis difficilius est exitum quam principium invenire. ita mihi non tam copia quam modus in dicendo quaerendus est.
そして何よりも、この場から演説するという私にとって不慣れな方法において、誰も弁舌に窮することのないような案件が提示されたことを、私は正当にも喜ぶべきことであると心得ております。というのも、グナエウス・ポンペイウスの比類なき卓越した武勇について語らねばならないからです。しかしこの演説は、始めを見出すことよりも終わりを見出すことのほうが困難であります。したがって私にとって、演説において求められるべきは豊富さではなく、むしろ節度なのです。
atque ut inde oratio mea proficiscatur unde haec omnis causa ducitur, bellum grave et periculosum vestris vectigalibus atque sociis a duobus potentissimis adfertur regibus, Mithridate et Tigrane, quorum alter relictus, alter lacessitus occasionem sibi ad occupandam Asiam oblatam esse arbitratur. equitibus Romanis, honestissimis viris, adferuntur ex Asia cotidie litterae, quorum magnae res aguntur in vestris vectigalibus exercendis occupatae; qui ad me pro necessitudine quae mihi est cum illo ordine causam rei publicae periculaque rerum suarum detulerunt, Bithyniae quae nunc vestra provincia est vicos exustos esse compluris, regnum Ariobarzanis quod finitimum est vestris vectigalibus totum esse in hostium potestate; L. Lucullum magnis rebus gestis ab eo bello discedere; huic qui successerit, non satis esse paratum4 ad tantum bellum administrandum; unum ab omnibus sociis et civibus ad id bellum imperatorem deposci atque expeti, eundem hunc unum ab hostibus metui, praeterea neminem.
そして、この事件全体の発端となっているところから私の演説を始めることといたしますと、極めて強大な二人の王、ミトリダテスとティグラネスによって、あなたがたの属州税と同盟者たちに対して重大かつ危険な戦争が仕掛けられております。この二人のうち一方は放置され、他方は挑発されて、アジアを占領する機会が自らに提供されたと考えております。ローマの騎士たち、極めて立派な市民たちのもとへアジアから毎日書状が届いており、彼らの莫大な財産があなたがたの属州税の徴収に投入されて危機に瀕しております。彼らは、私とあの身分との間にある緊密な絆ゆえに、国家の危難と自らの財産の危機を私のもとへ報告してきました。すなわち、今やあなたがたの属州であるビテュニアの多くの村々が焼き払われ、あなたがたの属州税の収入源に隣接するアリオバルザネスの王国が完全に敵の手中にあること、ルキウス・ルクッルスが偉大な戦功を立てたのちその戦争から離脱しつつあること、彼の後を継いだ人物はこれほどの戦争を遂行するには十分な準備が整っていないこと、すべての同盟者や市民からその戦争のために唯一の指揮官が強く求められ懇願されており、敵からもこの同じ一人のみが恐れられ、他には誰も恐れられていない、ということです。
causa quae sit videtis; nunc quid agendum sit ipsi considerate. primum mihi videtur de genere belli, deinde de magnitudine, tum de imperatore deligendo esse dicendum. genus est eius belli quod maxime vestros animos excitare atque inflammare ad persequendi studium debeat. in quo agitur populi Romani gloria quae vobis a maioribus cum magna in omnibus rebus tum summa in re militari tradita est; agitur salus sociorum atque amicorum pro qua multa maiores vestri magna et gravia bella gesserunt; aguntur certissima populi Romani vectigalia et maxima quibus amissis et pacis ornamenta et subsidia belli requiretis; aguntur bona multorum civium quibus est a vobis et ipsorum causa et rei publicae consulendum.5
事件がいかなるものであるかは、あなたがたにもお分かりでしょう。今や何をなすべきかを自ら熟慮してください。私には、まず戦争の性質について、次にその規模について、それから指揮官の選任について語るべきであると思われます。その戦争の性質とは、それを遂行しようとする熱意へとあなたがたの心を最大限に奮い立たせ、燃え立たせるべきものであります。そこでは、先祖からあなたがたへと、あらゆる事柄において大いなるものとして、とりわけ軍事において最高の栄誉として受け継がれてきたローマ人民の栄光が賭けられています。かつてあなたがたの先祖がそのために多くの大きく過酷な戦争を戦った、同盟者や友人たちの安全が賭けられています。それを失えば平時の装飾も戦時の支えも欠くことになる、ローマ人民の最も確実で最大の属州税が賭けられています。そして、あなたがたが彼ら自身のためにも国家のためにも顧慮しなければならない、多くの市民の財産が賭けられているのです。
- 1hoc aditu laudis qui semper optimo cuique maxime patuit non mea me voluntas adhuc sed vitae meae rationes ab ineunte aetate susceptae prohibuerunt
hoc aditu laudis は動詞 prohibuerunt に対する分離の奪格。mea me と代名詞が主格・対格で並置される修辞的対照(polyptoton)が見られる。optimo cuique は「最上級+quisque」で「すべての最善の者たち」を表す慣用表現。
- 1amicorum temporibus
temporibus はここでは単なる「時間」ではなく、法廷弁論などで慣用される「危難・危急の時(訴訟による危険)」を意味する。直前の omne meum tempus(私の全時間)との語義の対比(wordplay)となっている。
- 3illud in primis mihi laetandum iure esse video quod
laetor は自動詞だが、代名詞の中性単数対格 illud を内的対格(同族対格的)に主語としてとり、動形容詞構文 illud laetandum esse(そのことが喜ばれるべきである)を形成している。後続の quod 節が illud の内容を具体的に説明する同格的名詞節として機能する。
- 5huic qui successerit, non satis esse paratum
直前の detulerunt から続く間接話法(対格不定詞構文)の連鎖の一部。関係節内の動詞 successerit は、直接話法における直説法完了(successit)が間接話法の従属節内で接続法完了へと転じた従属接続法。
- 6quibus est a vobis et ipsorum causa et rei publicae consulendum
非人称動形容詞構文(consulendum est)。consulo(顧慮する、配慮する)は目的語として与格 quibus をとるため、行為者を示す与格(dative of agent)を重ねると格の混同が生じる。そのため行為者が与格ではなく 前置詞 a + 奪格(a vobis)で明示されている。
