← キケロ

ウェッレス弾劾

§2.1.63-2.1.66

ランプサクスでのピロダモスの娘を巡る暴挙

ウェッレースはランプサクスに滞在した際、現地屈指の有力者ピロダモスの貞淑な娘の美貌を聞きつけ、彼女を手に入れるため部下のルブリウスを彼の邸宅に無理やり宿泊させる。ピロダモスがもてなしの宴を催すと、ルブリウスらはギリシアの風習に反して娘を宴席に呼び出すよう強要し、力づくで閉じ込める暴挙に出る。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§2.1.63

​oppidum est in Hellesponto Lampsacum, iudices, in primis Asiae provinciae clarum et nobile; homines autem ipsi Lampsaceni cum summe in omnis civis Romanos officiosi, tum praeterea maxime sedati et quieti, prope praeter ceteros ad summum Graecorum otium potius quam ad ullam vim aut tumultum adcommodati. accidit, cum iste a Cn. Dolabella efflagitasset ut se ad regem Nicomedem regemque Sadalam mitteret, cumque iter hoc sibi magis ad quaestum suum quam ad rei publicae tempus adcommodatum depoposcisset, ut illo itinere veniret Lampsacum cum magna calamitate et prope pernicie civitatis. deducitur iste ad ianitorem quendam hospitem, comitesque eius item apud ceteros hospites conlocantur. Vt mos erat istius, atque ut eum suae libidines flagitiosae facere admonebant, statim negotium dat illis suis comitibus, nequissimis turpissimisque hominibus, uti videant et investigent ecqua virgo sit aut mulier digna quam ob rem ipse Lampsaci diutius commoraretur.1

裁判人諸君、ヘッレスポントスにランプサクスという町がある。アシア属州において屈指の著名で名高い町である。ランプサクスの住民たち自身も、すべてのローマ市民に対して極めて親切であるだけでなく、その上きわめて穏やかで物静かであり、いかなる暴力や騒乱にというよりはむしろ、ほぼ他の誰よりもギリシア人の最大の静寂に適している。あの男がグナエウス・ドラベッラに、自分をニコメデス王とサダラス王のもとに派遣するよう激しく要求し、国家の非常時というより自らの金儲けに適したこの旅程を自分のために要求した際、その旅程によって、この町にとっての大いなる災難とほとんど破滅を伴いながらランプサクスにやって来るという事態が生じた。あの男はあるイアニトルという主人のもとへ案内され、彼の従者たちも同様に他の主人たちのもとに宿を取らされた。あの男の習性であり、またその恥ずべき欲望がそうするよう唆したとおり、直ちに彼は、自らの従者たち、あの最も邪悪で最も卑劣な男たちに、彼自身がランプサクスに長逗留するに値する娘や婦人がいないか見届け探索するよう役目を与えた。

§2.1.64

​erat comes eius Rubrius quidam, homo factus ad istius libidines, qui miro artificio, quocumque venerat, haec investigare omnia solebat. is ad eum rem istam defert, Philodamum esse quendam, genere, honore, copiis, existimatione facile principem Lampsacenorum; eius esse filiam, quae cum patre habitaret propterea quod virum non haberet, mulierem eximia pulchritudine; sed eam summa integritate pudicitiaque existimari. homo, ut haec audivit, sic exarsit ad id quod non modo ipse numquam viderat, sed ne audierat quidem ab eo qui ipse vidisset, ut statim ad Philodamum migrare se diceret velle. hospes ianitor, qui nihil suspicaretur, veritus ne quid in ipso se offenderetur,2 hominem summa vi retinere coepit. iste, qui hospitis relinquendi causam reperire non posset, alia sibi ratione viam munire ad stuprum coepit; Rubrium, delicias suas, in omnibus eius modi rebus adiutorem suum et conscium, parum laute deversari dicit; ad Philodamum deduci iubet.

彼の従者にあるルブリウスという男がいた。あの男の情欲のために仕立て上げられた人間であり、どこへ行こうとも、これらすべてを驚くべき手管で探索するのが常であった。この男が彼に次のような報告をもたらした。すなわち、家柄、名誉、富、世評においてランプサクスの人々の中で際立って筆頭であるピロダモスという男がいること、彼には夫がいないために父親と同居している並外れた美貌の女性である娘がいること、しかし彼女は極めて誠実で貞淑であると評判であること、と。この男はこれを聞くやいなや、自分が目にしたことがないばかりか、自分で見たことのある者から聞いたことさえないものに対して非常に熱狂し、直ちにピロダモスのもとへ移りたいと言い出した。何も疑っていなかった主人のイアニトルは、自分自身に何か落ち度があって不興を買ったのではないかと恐れ、その男を全力で引き止め始めた。主人を去る口実を見つけることのできないあの男は、強姦への道を別の方法で築き始めた。彼は、自分のお気に入りであり、このような類いのすべての事柄における補佐役兼共謀者であるルブリウスが、十分な歓待を受けていないと言い、ピロダモスのもとへ案内されるよう命じる。

§2.1.65

​quod ubi est Philodamo nuntiatum, tametsi erat ignarus quantum sibi ac liberis suis iam tum mali constitueretur, tamen ad istum venit; ostendit munus illud suum non esse; se, cum suae partes essent hospitum recipiendorum, tum ipsos tamen praetores et consules, non legatorum adseculas, recipere solere. iste, qui una cupiditate raperetur, totum illius postulatum causamque neglexit; per vim ad eum, qui recipere non debebat, Rubrium deduci imperavit. hic Philodamus, posteaquam ius suum obtinere non potuit, ut humanitatem consuetudinemque suam retineret laborabat. homo, qui semper hospitalissimus amicissimusque nostrorum hominum existimatus esset, noluit videri ipsum illum Rubrium invitus domum suam recepisse; magnifice et ornate, ut erat in primis inter suos copiosus, convivium comparat; rogat Rubrium ut quos ei commodum sit invitet, locum sibi soli, si videatur, relinquat; etiam filium suum, lectissimum adulescentem, foras ad propinquum suum quendam mittit ad cenam.

このことがピロダモスに知らされると、彼は自身と自分の子供たちにその時すでにどれほどの災いが仕組まれていたかを知らなかったとはいえ、それでもあの男のもとにやって来た。そして、それは自分の義務ではないこと、客人を迎えることが自分の役目である場合には、使節の追従者たちではなく、法務官や執政官自身を迎えるのが常であることを明示した。ただ一つの欲望に駆り立てられていたあの男は、彼の要求と理由のすべてを無視し、受け入れる義務のない男のもとへ力ずくでルブリウスを案内するよう命じた。ここでピロダモスは、自らの権利を貫徹することができなかったのち、自らの親切心と習慣を保とうと骨を折った。我らの同胞に対して常に極めて客好きで友好的であると見なされていたこの男は、そのルブリウスをいやいやながら自宅に迎えたかのように見られることを望まなかった。彼は、同胞の中でとりわけ富裕であったように、盛大かつ華麗に宴会を準備した。そしてルブリウスに対し、都合のよい人々を誰でも招くよう、また都合がよければ自分一人分の席だけを残してほしいと頼んだ。さらに自分の息子である極めて優れた若者を、親戚の誰かの家へ外で食事をするよう送り出した。

§2.1.66

​Rubrius istius comites invitat; eos omnis Verres certiores facit quid opus esset. mature veniunt, discumbitur. fit sermo inter eos, et invitatio ut Graeco more biberetur; hortatur hospes, poscunt maioribus poculis, celebratur omnium sermone laetitiaque convivium. posteaquam satis calere res Rubrio visa est, 'quaeso,' inquit, 'Philodame, cur ad nos filiam tuam non intro vocari iubes?' homo, qui et summa gravitate et iam id aetatis3 et parens esset, obstipuit hominis improbi dicto. instare Rubrius. tum ille, ut aliquid responderet, negavit moris esse Graecorum ut in convivio virorum accumberent mulieres. hic tum alius ex alia parte, 'enim vero ferendum hoc quidem non est; vocetur mulier!' et simul servis suis Rubrius ut ianuam clauderent et ipsi ad foris adsisterent imperat.

ルブリウスはあの男の従者たちを招待し、ウェッレースは彼ら全員に何が必要かを知らせておく。彼らは早い時間に来て着席する。彼らの間で歓談がなされ、ギリシア風の流儀で杯を酌み交わそうとの誘いが生じる。主人は勧め、彼らはより大きな杯を要求し、宴会は皆の会話と歓喜によって盛り上がる。ルブリウスにとって場が十分に温まったと見えたのち、彼は言った。「ピロダモスよ、お願いだが、どうしてお前の娘を我々のもとへ中へ呼び入れさせないのか」。極めて重厚であり、すでに相応の年齢に達し、かつ父親でもあったその男は、恥知らずな男の言葉に呆然とした。ルブリウスは迫った。すると彼は、何か返答しようとして、男たちの宴会に女たちが同席するのはギリシア人の風習ではないと答えた。ここで、ある者が一方から、別の者が他方から叫んだ。「実際まったく、これは到底耐えられない。女を呼べ!」そして同時にルブリウスは、戸を閉め、自身で扉の脇に控えるよう自分の奴隷たちに命じた。

構文注3 件
  1. 2.1.63digna quam ob rem ipse Lampsaci diutius commoraretur

    形容詞 dignus の補語として関係節(quam ob rem + 接続法 commoraretur)が用いられている構文。通常 dignus は qui + 接続法(結果・特性)を伴うが、ここでは前置詞を伴う関係代名詞句 quam ob rem(= propter quam)が用いられており、「彼自身がランプサクスに長逗留するに値する(その理由となるに足る)」という特性・結果の意味を表している。

  2. 2.1.64ne quid in ipso se offenderetur

    非人称受動態 offenderetur と前置詞句 in ipso se の組み合わせ。自動詞的・非人称的に用いられた offendere(感情を害する、不興を買う)に、不定代名詞 quid が主語として加わり、in ipso se が不満の原因・所在を示す。「彼自身の側において何か不手際が生じて不興を買ったのではないか」という危惧を表す。

  3. 2.1.66iam id aetatis

    副詞的対格 id と部分属格 aetatis による慣用連語。eius aetatis(その年齢の)に相当し、「すでにその年齢に達して、相当な年配であって」の意。文脈上、ピロダモスが軽薄な若者ではなく、分別ある老年・壮年の父親であることを強調している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.63-2.1.66