← キケロ

ウェッレス弾劾

§2.1.58-2.1.62

略奪美術品の展示と帳簿による虚偽弁解の論駁

キケロは、ウェッレースが略奪品を公の場に飾ったことで同盟諸国が絶望した経緯を述べ、購入したという虚偽の弁解を不審な出納帳簿の記録から論駁し、さらに使節在任中の暴行や悪行へと追及を進める。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§2.1.58

​dices tua quoque signa et tabulas pictas ornamento urbi foroque populi Romani fuisse.1 memini; vidi simul cum populo Romano forum comitiumque adornatum ad speciem magnifico ornatu, ad sensum cogitationemque acerbo et lugubri; vidi conlucere omnia furtis tuis, praeda provinciarum, spoliis sociorum atque amicorum. quo quidem tempore, iudices, iste spem maximam reliquorum quoque peccatorum nactus est; vidit enim eos qui iudiciorum se dominos dici volebant harum cupiditatum esse servos.

お前は、自らの彫像や絵画板も都市やローマ人民のフォルムの装飾となったと言うだろう。覚えているとも。私はローマ人民とともに、外見上は見事な装飾で飾られながら、心中と思考においては苦々しく悲痛なものとなったフォルムとコミティウムを目撃した。私は、すべての物がお前の盗品で、属州からの略奪品で、同盟者や友邦からの剥奪物で輝いているのを目にした。まさにその時、裁判人諸君、あの男は残りの罪責についても最大の希望を得たのだ。自分たちは裁判の支配者と呼ばれることを望んでいた者たちが、これら貪欲の奴隷であるのを見たからである。

§2.1.59

​socii vero nationesque exterae spem omnem tum primum abiecerunt rerum ac fortunarum suarum, propterea quod casu legati ex Asia atque Achaia plurimi Romae tunc fuerunt, qui deorum simulacra ex suis fanis sublata in foro venerabantur, itemque cetera signa et ornamenta cum cognoscerent, alia alio in loco lacrimantes intuebantur. quorum omnium hunc sermonem tum esse audiebamus, nihil esse quod quisquam dubitaret2 de exitio sociorum atque amicorum, cum quidem viderent in foro populi Romani, quo in loco antea qui sociis iniurias fecerant accusari et condemnari solebant, ibi esse palam posita ea quae ab sociis per scelus ablata ereptaque essent.

一方、同盟者や諸外国は、その時初めて自らの財産と運命に対するあらゆる希望を捨て去った。なぜなら、アジアやアカイアからの非常に多くの使節がたまたまその時ローマにおり、彼らは自分たちの聖域から持ち去られた神々の神像をフォルムで拝み、同様にその他の彫像や装飾品をそれと見分けながら、あちこちの場所で涙を流して見つめていたからである。彼らすべての者が当時このように語るのを我々は耳にしていた。ローマ人民のフォルムにおいて、かつては同盟者に不正を働いた者たちが告発され断罪されるのが常であったまさにその場所において、同盟者から罪悪によって持ち去られ奪い取られた品々が白日のもとに置かれているのを見る以上、同盟者や友邦の破滅について誰も疑う余地など何もない、と。

§2.1.60

​hic ego non arbitror illum negaturum signa se plurima, tabulas pictas innumerabilis habere; sed, ut opinor, solet haec quae rapuit et furatus est non numquam dicere se emisse, quoniam quidem in Achaiam, Asiam, Pamphyliam sumptu publico et legationis nomine mercator signorum tabularumque pictarum missus est. et istius et patris eius accepi tabulas omnis, quas diligentissime legi atque digessi, patris, quoad vixit, tuas, quoad ais te confecisse. nam in isto, iudices, hoc novum reperietis. audimus aliquem tabulas numquam confecisse; quae est opinio hominum de Antonio falsa, nam fecit diligentissime; verum sit hoc genus aliquod, minime probandum. audimus alium non ab initio fecisse, sed ex tempore aliquo confecisse; est aliqua etiam huiusce rei ratio. hoc vero novum et ridiculum est, quod hic nobis respondit cum ab eo tabulas postularemus, usque ad M. Terentium et C. Cassium consules confecisse, postea destitisse.

ここで私は、あの男が非常に多くの彫像や無数の絵画板を所持していることを否定するとは思わない。しかし、思うに奴は、自ら強奪し盗み取ったこれらの品々を、買い取ったのだと時折言うのが常である。何しろ、公費を使い使節の名目で、アカイアやアジアやパンピュリアへ彫像や絵画板の買い付け商人として派遣されたのだから。私はあの男とその父親の双方の帳簿をすべて受け取り、極めて入念に読み解き分類した。父親のものは彼が生きていた期間、お前自身のものは帳簿をつけたと言い張る期間のすべてをである。なぜなら裁判人諸君、あの男において諸君はこのような前代未聞の事態を見出すことになるからだ。帳簿を一度も作成しなかった者の噂は耳にする。アントニウスについての世人のその評は誤りであり、彼は極めて几帳面に作成していたのだが、仮にそのような種類の人間がいたとしても、およそ承認できるものではない。また、最初からは作成せず、ある特定の時期から作成した者の噂も耳にする。このことにも何らかの理由はあろう。だが、帳簿を提出するよう我々が要求した際にこの男が我々に答えたこと、すなわちマルクス・テレンティウスとガイウス・カッシウスの執政官期までは作成していたが、その後はやめたというのは、実にとんでもなく滑稽である。

§2.1.61

​Alio loco hoc cuius modi sit considerabimus; nunc nihil ad me attinet; horum enim temporum in quibus nunc versor habeo tabulas et tuas et patris. plurima signa pulcherrima, plurimas tabulas optimas deportasse te negare non potes. atque utinam neges! Vnum ostende in tabulis aut tuis aut patris tui emptum esse: vicisti. ne haec quidem duo signa pulcherrima quae nunc ad impluvium tuum stant, quae multos annos ante valvas Iunonis Samiae steterunt, habes quo modo emeris,3 haec, inquam, duo quae in aedibus tuis sola iam sunt, quae sectorem exspectant, relicta ac destituta a ceteris signis.

これがどのような性格のものかは別の箇所で検討しよう。今は私にとってどうでもよい。というのも、私が今扱っているこの時期については、お前の帳簿も父親の帳簿も手元にあるからだ。お前が非常に多くの極めて美しい彫像や、非常に多くの極めて優れた絵画板を運び込んだことは否定できまい。そして、願わくはお前が否定してくれればよいのだが。お前自身またはお前の父親の帳簿の中で、一つでも購入されたと証明してみよ。お前の勝ちだ。今お前の中庭の雨水受けのそばに立っており、長年のあいだサモスのユーノー神殿の扉の前に立っていたこれら二つの極めて美しい彫像でさえ、どうやって購入したかを示す手立てをお前は持ち合わせていない。私が言うのは、お前の屋敷の中に今やこれらだけが残り、他の彫像たちから見捨てられ孤立して、公売落札者を待っているあの二つの像のことである。

§2.1.62

​at, credo, in hisce solis rebus indomitas cupiditates atque effrenatas habebat: ceterae libidines eius ratione aliqua aut modo continebantur. quam multis istum ingenuis, quam multis matribus familias in illa taetra atque impura legatione vim attulisse existimatis? ecquo in oppido pedem posuit ubi non plura stuprorum flagitiorumque suorum quam adventus sui vestigia reliquerit? sed ego omnia quae negari poterunt praetermittam; etiam haec quae certissima sunt et clarissima relinquam; unum aliquod de nefariis istius factis eligam, quo facilius ad Siciliam possim aliquando, quae mihi hoc oneris negotique imposuit, pervenire.

だが、思うに、奴はこれらの事柄においてのみ御しがたく抑えがたい欲望を抱いていたのであり、その他の放縦は何らかの理性や節度によって抑えられていたのだろう。あのいまわしく不潔な使節の任において、あの男がどれほど多くの自由生まれの人々に、どれほど多くの家族の母親たちに暴力を振るったと諸君は考えるのか。自らの足を踏み入れた町の中で、自身の到着の痕跡よりも、犯した姦通や恥ずべき悪行の痕跡を多く残さなかった町が一つでもあろうか。しかし私は、否定されうるすべての事柄は省くことにしよう。極めて確実で極めて明白であるこれらのことさえ不問に付そう。私にこの重責と職務を課したシキリアにいつの日か一層容易に辿り着けるよう、あの男の忌まわしい所業の中から、どれか一つを選び出すこととしよう。

構文注3 件
  1. 2.1.58ornamento urbi foroque populi Romani fuisse

    二重与格構文。ornamento が結果・目的を表す叙述与格(dative of purpose/service)であり、urbi foroque populi Romani が利害の与格(dative of reference/interest)として機能している。

  2. 2.1.59nihil esse quod quisquam dubitaret

    nihil est quod に接続法(dubitaret)が後続する構文。quod は関係代名詞の対格副詞的用法(「~という理由で」)または関係副詞として機能し、全体で「誰かが疑うべき理由・根拠は皆無である」という特性・理由の帰結節を形成している。

  3. 2.1.61ne haec quidem duo signa pulcherrima quae nunc ad impluvium tuum stant, quae multos annos ante valvas Iunonis Samiae steterunt, habes quo modo emeris

    文頭の ne haec quidem duo signa は関係節を伴って大きく前置された名詞句であり、従属節の動詞 emeris の直接目的語が主動詞 habes の前に置かれた倒置構造。否定辞 ne ... quidem を伴う habes quo modo emeris は「いかにして買い取ったか(を説明・証明する手段)を持ち合わせていない」を意味し、quo modo 節は間接疑問(接続法完了 emeris)である。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.58-2.1.62