- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.19-2.1.23
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは第1回審理での証拠提示によってウェッレースを実質的有罪に追い込んだ自らの勝訴を総括し、元老院議員たる裁判員団に対し、法廷の威信と裁判権を守るため厳正な判決を下すよう警告する。
Itaque iudicibus reiectis sperabam iam onus meum vobiscum esse commune; putabam non solum notis sed etiam ignotis probatam meam fidem esse et diligentiam. quod me non fefellit; nam comitiis meis, cum iste infinita largitione contra me uteretur, populus Romanus iudicavit istius pecuniam, quae apud me contra fidem meam nihil potuisset, apud se contra honorem meum nihil posse debere. quo quidem die primum, iudices, citati in hunc reum consedistis, quis tam iniquus huic ordini fuit, quis tam novarum rerum iudiciorum iudicumque cupidus qui non aspectu consessuque vestro commoveretur?
それゆえ、裁判員の忌避を終えたとき、私は自らの重荷がすでにあなたがたと共にあることを望んでいました。そして私の信義と精励は、知人だけでなく見ず知らずの人々にさえ認められたと考えていました。その考えは私を欺きませんでした。なぜなら私の(按察官)選挙会において、あの男が私に対して際限のない買収を試みたとき、ローマ市民は、私において私の信義に反していかなる力も持ち得なかったあの男の金が、自分たちにおいて私の名誉(当選)に反していかなる力も持ち得てはならないと判断したからです。実際、裁判員の方々、あなたがたがこの被告に対する法廷へ召集されて最初に着席されたその日、この階級(元老院)に対してあまりに敵意を抱き、あまりに法廷や裁判員の大改革を渇望していたため、あなたがたの面貌と整然たる列座に心を動かされなかった者が誰かいたでしょうか。
cum in eo vestra dignitas mihi fructum diligentiae referret, id sum adsecutus, ut una hora qua coepi dicere reo audaci, pecunioso, profuso, perdito spem iudici corrumpendi praeciderem; ut primo die testium tanto numero citato populus Romanus iudicaret isto absoluto rem publicam stare non posse; ut alter dies amicis istius ac defensoribus non modo spem victoriae sed etiam voluntatem defensionis auferret, ut tertius dies sic hominem prosterneret ut morbo simulato non quid responderet, sed quem ad modum non responderet, deliberaret.1 deinde reliquis diebus his criminibus, his testibus, et urbanis et provincialibus, sic obrutus atque oppressus est ut his ludorum diebus interpositis nemo istum comperendinatum,2 sed condemnatum iudicaret.
その点においてあなたがたの尊厳が私の精励に対して報いをもたらしたとき、私が演説を始めたわずか一時間のうちに、不敵で、富裕で、浪費家で、破滅的な被告から裁判を腐敗させる(買収する)望みを断ち切るという成果を私は達成しました。初日にこれほど多数の証人が召喚されたことで、あの男が無罪となれば国家は存続し得ないとローマ市民が判断するに至り、二日目はあの男の友人たちや弁護人たちから勝訴の望みのみならず弁護する意志さえ奪い去るに至り、三日目はあの男を徹底的に打ち倒したため、〔あの男は〕病気を装って何を答弁すべきかではなく、いかにして答弁を回避すべきかを熟考するに至ったのです。そしてその後の数日間、これら数々の告発と、都市および属州からのこれら証人たちによって、あの男は完全に圧倒され抑圧されたため、この祝祭の日々が間に挟まれたときにも、あの男が次期審理に付されたのではなく、すでに有罪宣告を受けたと誰もが判断したほどでした。
quapropter ego quod ad me attinet, iudices, vici; non enim spolia C. Verris, sed existimationem populi Romani concupivi. meum fuit cum causa accedere ad accusandum:3 quae causa fuit honestior, quam a tam inlustri provincia defensorem constitui et deligi? rei publicae consulere: quid tam e re publica quam in tanta invidia iudiciorum adducere hominem cuius damnatione totus ordo cum populo Romano et in laude et in gratia posset esse? ostendere ac persuadere hominem nocentem adductum esse: quis est in populo Romano qui hoc non ex priore actione abstulerit, omnium ante damnatorum scelera, furta, flagitia, si unum in locum conferantur, vix cum huius parva parte aequari conferrique posse?
それゆえ裁判員の方々、私に関する限り、私は勝利しました。私はガイウス・ウェッレースの戦利品ではなく、ローマ市民の信任をこそ熱望したからです。正当な理由をもって告発に臨むことが私の務めでした。これほど輝かしい属州から擁護者として立てられ選ばれること以上に、どのような理由がより高潔であり得たでしょうか。国家のために配慮することが私の務めでした。法廷へのこれほどの不信のさなかに、その者の有罪宣告によって階級全体がローマ市民との間で称賛と好意のうちにあり得るような人物を法廷へ引き出すこと以上に、何がそれほど国家の利益にかなうでしょうか。罪ある者が告発されたのだと示し納得させることが私の務めでした。ローマ市民のうちに、以前の第一回審理から、過去に有罪宣告を受けたあらゆる者たちの犯罪、横領、破廉恥を仮に一箇所にかき集めたとしても、この男の悪行のほんのわずかな一部分とさえ釣り合うことも比較されることもほとんどできないという確信を得なかった者が誰かいるでしょうか。
vos quod ad vestram famam existimationem salutemque communem pertinet, iudices, prospicite atque consulite: splendor vester facit ut peccare sine summo rei publicae detrimento ac periculo non possitis. non enim potest sperare populus Romanus esse alios in senatu qui recte possint iudicare, vos si non potueritis: necesse est, cum de toto ordine desperarit, aliud genus hominum atque aliam rationem iudiciorum requirat. hoc si vobis ideo levius videtur quod putatis onus esse grave et incommodum iudicare, intellegere debetis primum interesse utrum id onus vosmet ipsi reieceritis, an, quod probare populo Romano fidem vestram et religionem non potueritis, eo vobis iudicandi potestas erepta sit; deinde etiam illud cogitare, quanto periculo venturi simus ad eos iudices quos propter odium nostri4 populus Romanus de nobis voluerit iudicare.
裁判員の方々、あなたがた自身の世評、声望、そして共通の存立に関わることについて、前もって配慮し意を配ってください。あなたがたの輝かしい地位は、国家の甚大な損害と危機を伴わずには過ちを犯すことができないようにしているのです。なぜなら、もしあなたがたにそれができなかったならば、元老院の中に正しく裁くことのできる他の者がいるとローマ市民が期待することなどできないからです。ローマ市民が階級全体に絶望したときには、別の階層の人々と別の裁判制度を要求せざるを得なくなります。もしあなたがたにとって、裁判を行うことが重く厄介な負担であると考えているがゆえに、この事態がより軽く思われるのだとすれば、まず第一に、あなたがた自身がその負担を投げ出したのか、それともローマ市民に自らの信義と誓言の厳格さを証明できなかったために、その裁判権があなたがたから剥奪されたのかでは大違いであると知るべきです。さらに、ローマ市民が我々への憎悪ゆえに我々を裁くことを望んだような裁判員たちの前へ、我々がいかに大きな危険を冒して出頭することになるかも深く考えるべきです。
verum vobis dicam id quod intellexi, iudices. homines scitote esse quosdam quos tantum odium nostri ordinis teneat ut hoc palam iam dictitent, se istum, quem sciant esse hominem improbissimum, hoc uno nomine5 absolvi velle ut ab senatu iudicia per ignominiam turpitudinemque auferantur. haec me pluribus verbis, iudices, vobiscum agere coegit non timor meus de vestra fide, sed spes illorum nova, quae cum Verrem a porta subito ad iudicium retraxisset, non nulli suspicati sunt non sine causa illius consilium tam repente esse mutatum.
裁判員の方々、私が把握した真実をあなたがたにお話ししましょう。我々の階級へのあまりの憎悪に囚われているために、恥辱と不名誉によって裁判権が元老院から剥奪されるというこの一つの名分のために、極悪非道な男であると〔彼らが〕知っているあの男が無罪となることを望んでいるのだと、今や公然と言い募っている人々がいることを知ってください。裁判員の方々、私があなたがたに対して多くの言葉を費やしてこのように論じることを余儀なくされたのは、あなたがたの信義に対する私の恐れからではなく、あの者たちの新たな希望ゆえなのです。その希望があのウェッレースを城門から突如法廷へと引き戻したとき、何人かの人々は、あの男の決意があれほど不意に変更されたのは理由のないことではないと疑ったのです。
- 2.1.20non quid responderet, sed quem ad modum non responderet, deliberaret
間接疑問節を導く疑問詞 quid と quem ad modum による対比構文。接続法未完了過去 responderet は間接疑問文における審議・義務を表す審議的接続法(「何を答弁すべきか」)であり、後半の否定辞 non は responderet 全体を否定して「いかにして答弁を行わずに済ませるか(忌避・逃亡するか)」という被告の意図を表している。
- 2.1.20comperendinatum
述語動詞 iudicaret に係る対格補語(述語対格)。共和政ローマの収賄・不当利得返還査問法廷(quaestio de repetundis)における訴訟手続上の専門用語で、審理が一度完了したのち隔日または所定の猶予期間をおいて第二審理へと持ち越される「次期審理延期(comperendinatio)」を指す。ここでは祝祭期間による休廷が挟まりながらも、実質的には延期(再審理待ち)ではなくすでに「有罪宣告を受けた(condemnatum)」と同然であったことを対比している。
- 2.1.21meum fuit cum causa accedere ad accusandum
三人称単数完了 fuit に職責を表す所有形容詞中性単数主格 meumが結びついた構文で、「〜することは私の本分/務めであった」の意。続く rei publicae consulere と ostendere ac persuadere ... が接続詞のない不定詞として並列され、すべて meum fuit の真主語として機能している。
- 2.1.22propter odium nostri
人称代名詞複数属格 nostri は、全体・部分を表す nostrum ではなく、客観的属格(目的格的属格)として名詞 odium に係っており、「我々(元老院階級)に対する憎悪」を意味する。
- 2.1.23hoc uno nomine
名詞 nomen の奪格用法で、「名分・理由・根拠(on this single account / on this ground)」を表す原因・観点の奪格。直後の接続詞 ut(「〜という名分で」)が導く名詞節がこの hoc uno nomine の具体的内容を説明している。
