← キケロ

ウェッレス弾劾

§2.1.13-2.1.18

民衆集会の不可避な裁きとキケロの公正な捜査

キケロは、ウェッレスが元老院の法廷を免れても民衆集会で処罰を免れ得ないことを証人らの証言を挙げて論じ、自身がこれまでいかに廉潔に調査を行い公正な裁判員団を選定したかを述べる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§2.1.13

​de iure enim libertatis et civitatis suum putat esse iudicium, et recte putat. confringat iste sane vi sua consilia senatoria, quaestiones omnium perrumpat, evolet ex vestra severitate:1 mihi credite, artioribus apud populum Romanum laqueis tenebitur. credet his equitibus Romanis populus Romanus qui ad vos ante producti testes ipsis inspectantibus ab isto civem Romanum, qui cognitores homines honestos daret,2 sublatum esse in crucem dixerunt;

というのも、自由と市民権の法に関しては自らに裁判権があるとその者(ローマ市民)は考えており、それは正当な考えだからです。あの男が自らの力によって元老院議員の法廷を打ち砕き、万人の査問法廷を突き破り、あなたがたの厳格さから飛び去るなら、飛び去るがよい。私を信じていただきたいが、あの男はローマ市民のもとで、より引き締まった縄によって捕らえられることになるでしょう。かつてあなたがたの前に証人として引き出され、自分たちの目の前であの男によって、身元保証人として高潔な人々を差し出していたローマ市民が十字架に掛けられたと述べた、これらローマ騎士たちをローマ市民は信用するでしょう。

§2.1.14

​credent omnes v et xxx tribus homini gravissimo atque ornatissimo, M. Annio, qui se praesente civem Romanum securi percussum esse dixit; audietur a populo Romano vir primarius, eques Romanus, L. Flavius, qui suum familiarem Herennium, negotiatorem ex Africa, cum eum Syracusis amplius centum cives Romani cognoscerent lacrimantesque defenderent, pro testimonio dixit securi esse percussum; probabit fidem et auctoritatem et religionem suam L. Suettius, homo omnibus ornamentis praeditus, qui iuratus apud vos dixit multos civis Romanos in lautumiis istius imperio crudelissime per vim morte esse multatos. hanc ego causam cum agam beneficio populi Romani de loco superiore, non vereor ne aut istum vis ulla ex populi Romani suffragiis eripere, aut a me ullum munus aedilitatis amplius aut gratius populo Romano esse possit.

自らの面前でローマ市民が斧で斬首されたと述べた、極めて重厚にして高名な人物マルクス・アンニウスを、三十五の全トリブスが信用するでしょう。シラクサにおいて百人以上のローマ市民が彼の身元を認知し涙ながらに弁護していたにもかかわらず、アフリカ出身の商人である自らの友人ヘレンニウスが斧で斬首されたと証言した、卓越した人物にしてローマ騎士のルキウス・フラウィウスの声に、ローマ市民は耳を傾けるでしょう。あの男の命令により石切場において多くのローマ市民が極めて残虐に暴力によって死刑に処されたと、あなたがたの前で宣誓して証言した、あらゆる名誉に恵まれた人物ルキウス・スエッティウスは、自らの信義と権威と誓言の重みを示すでしょう。私がローマ市民の恩恵により高い場所からこの訴訟を遂行するとき、いかなる暴力であれローマ市民の投票からあの男を奪い去ることができるとも、私の側からローマ市民に対して、より壮大で喜ばしい按察官の務めが存在し得るとも、私は恐れておりません。

§2.1.15

​quapropter omnes in hoc iudicio conentur omnia; nihil est iam quod in hac causa peccare quisquam, iudices, nisi vestro periculo possit. mea quidem ratio cum in praeteritis rebus est cognita, tum in reliquis explorata atque provisa est. ego meum studium in rem publicam iam illo tempore ostendi cum longo intervallo veterem consuetudinem rettuli, et rogatu sociorum atque amicorum populi Romani, meorum autem necessariorum, nomen hominis audacissimi detuli. quod meum factum lectissimi viri atque ornatissimi, quo in numero e vobis complures fuerunt, ita probaverunt ut ei qui istius quaestor fuisset, et ab isto laesus inimicitias iustas persequeretur, non modo deferendi nominis, sed ne subscribendi quidem, cum id postularet, facerent potestatem.

それゆえ、この裁判において全員がありとあらゆる手を尽くしてみるがよい。裁判員の方々、もはやあなたがたに危険を及ぼすことなしには、何人もこの訴追において不正を働くことなどできないのです。私の側の態度はといえば、過去の事跡において知られているばかりでなく、これからのことにおいても吟味されあらかじめ備えられております。私は長い空白ののちに昔の慣習を復活させ、ローマ市民の同盟民や友邦、すなわち私の親しい友人たちの求めに応じて、この上なく不敵な男の名を告発したあの時に、すでに国家に対する私の献身を示しました。選り抜きの最も高貴な方々――その中にはあなたがたのうちの多数もおられました――は、私のこの行為を非常に高く評価したため、あの男の財務官を務めたことがあり、あの男から害を被って正当な私的敵対関係を追及していた者にたいして、告発状を提出する権限はおろか、それを要求した際にも共同告発人として署名する権限すら与えませんでした。

§2.1.16

​in Siciliam sum inquirendi causa profectus; quo in negotio industriam meam celeritas reditionis, diligentiam multitudo litterarum et testium declaravit, pudorem vero ac religionem quod, cum venissem senator ad socios populi Romani, qui in ea provincia quaestor fuissem, ad hospites meos ac necessarios causae communis defensor deverti potius quam ad eos qui a me auxilium petivissent. nemini meus adventus labori aut sumptui neque publice neque privatim fuit: vim in inquirendo tantam habui quantam mihi lex dabat, non quantam habere poteram istorum studio quos iste vexarat.

私は証拠調査のためにシチリアへ赴きました。その務めにおいて、私の精励は帰還の迅速さが、入念さは多数の文書と証人が明らかにしましたし、また誠実さと節度は、かつてその属州で財務官を務めていた元老院議員としてローマ市民の同盟民のもとを訪れた際、私に助力を求めてきた人たちのもとへ赴くよりも、共通の大義の擁護者として、かつてのもてなしの友や親しい知人たちのもとに宿を取ったという事実が明らかにしました。私の到着は公的にも私的にも、誰に対しても労苦や出費となりませんでした。私が調査において行使した権力は、法が私に与えた限度のものであり、あの男に苦しめられた人々の熱意から私が得ることができたはずの限度のものではありませんでした。

§2.1.17

​Romam ut ex Sicilia redii, cum iste atque istius amici, homines lauti et urbani, sermones eius modi dissipassent, quo animos testium retardarent, me magna pecunia a vera accusatione esse deductum, tametsi probabatur nemini, quod et ex Sicilia testes erant ii qui quaestorem me in provincia cognoverant, et hinc homines maxime inlustres, qui, ut ipsi noti sunt, sic nostrum unum quemque optime norunt, tamen usque eo timui ne quis de mea fide atque integritate dubitaret donec ad reiciundos iudices venimus. sciebam in reiciundis iudicibus non nullos memoria nostra pactionis suspicionem non vitasse, cum in ipsa accusatione eorum industria ac diligentia probaretur.

私がシチリアからローマへ戻ったとき、あの男やその友人たち――洗練された都会人たちですが――が、証人たちの気勢を削ぐために、私が多額の金銭によって真の告発から引き離された(買収された)という類の話を撒き散らしたため、属州で財務官としての私を知るシチリアからの証人たちもおり、また自らが著名であるのと同様に我々のひとりひとりを熟知しているこのローマの極めて高名な方々もいたために誰一人信じはしなかったものの、それでも私は裁判員の忌避の場に至るまで、誰かが私の信義と誠実さを疑いはしないかと恐れ続けました。私は自分たちの記憶において、裁判員の忌避に際して談合の嫌疑を免れ得なかった者が少なからずいたこと、しかも告発そのものにおいては彼らの精励と入念さが評価されていたにもかかわらずそうであったことを知っていたからです。

§2.1.18

​ita reieci iudices ut hoc constet, post hunc statum rei publicae quo nunc utimur simili splendore et dignitate consilium nullum fuisse. quam iste laudem communem sibi ait esse mecum; qui cum P. Galbam iudicem reiecisset, M. Lucretium retinuit, et cum eius patronus ex eo quaereret cur suos familiarissimos, Sex. Peducaeum, Q. Considium, Q. Iunium reici passus esset, respondit 'quod eos in iudicando nimium sui iuris sententiaeque cognosset3'.

私が裁判員を忌避したやり方は、我々が現在享受している国家体制が成立して以来、これに匹敵する輝きと尊厳をもつ裁判員団は存在しなかったと誰もが認めるほどのものでした。あの男はその栄誉を私と共有しているのだと主張しています。あの男はプブリウス・ガルバを裁判員から忌避した一方で、マルクス・ルクレティウスを残し、弁護人が彼に対し、なぜ自分の極めて親しい間柄であるセクストゥス・ペドゥカエウス、クィントゥス・コンシディウス、クィントゥス・ユニウスを忌避されるがままにしたのかと尋ねたところ、「彼らが裁判においてあまりに自らの法と見解に従う(独立独歩である)ことを知っていたからだ」と答えたのです。

構文注3 件
  1. 2.1.13confringat iste sane vi sua consilia senatoria, quaestiones omnium perrumpat, evolet ex vestra severitate

    接続法現在 confringat, perrumpat, evolet は副詞 sane(なるほど、いかにも)を伴って譲歩を表す(譲歩の接続法)。「あの男が打ち砕くなら打ち砕くがよい」と相手の仮定的な行動をひとまず認めた上で、主節の直説法未来 tenebitur で「それでも捕らえられることになる」と対置する論理構造をなす。

  2. 2.1.13qui cognitores homines honestos daret

    関係代名詞節内の接続法未完了過去 daret は特徴・結果を表す関係節(記述の関係節)。「高潔な人々を身元保証人として差し出すような(資格・能力のある)人物」を意味し、単なる客観的事実の記述にとどまらず、被害者が正規のローマ市民としての証明能力を十分に備えていたという性質・条件を強調している。

  3. 2.1.18quod eos in iudicando nimium sui iuris sententiaeque cognosset

    cognosset は cognovisset の縮約形(間接話法における先行時制の接続法過去完了)。属格句 sui iuris sententiaeque は述語的・性質の属格であり、述語動詞 cognosset の目的語 eos の補語として機能する。「自らの法(権利)と見解に属する者=他人の指図を受けず独立独歩である者」を意味する慣用的な性質の属格表現。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.13-2.1.18