← キケロ

ウェッレス弾劾

§2.1.122-2.1.126

平民への鞭打ちと相続権をめぐる専横

キケロは、ウェッレスによる平民への残虐な鞭打ちと傲慢な振る舞いを告発し、続いて遺言誓約をめぐる解放奴隷への恣意的な財産剥奪や、金銭目当てに遡及的な告示を用いてリグルの正当な相続分を脅し取ろうとした不正裁判の事例を暴く。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§2.1.122

​in plebem vero Romanam utrum superbiam prius commemorem an crudelitatem? Sine dubio crudelitas gravior est atque atrocior. oblitosne igitur hos putatis esse quem ad modum sit iste solitus virgis plebem Romanam concidere? quam rem etiam tribunus plebis in contione egit, cum eum quem iste virgis ceciderat in conspectum populi Romani produxit; cuius rei recognoscendae faciam vobis suo tempore potestatem.

だが、ローマの平民に対するあの男の傲慢を先に挙げるべきか、それとも残酷さを挙げるべきだろうか。疑いなく残酷さのほうがより重大であり、より残虐である。では、あの男がローマの平民を鞭で打ち叩くのを常としていたことを、この人々が忘れてしまったと諸君は思っているのか。この件については、平民の護民官もまた集会で取り上げ、あの男が鞭打った男をローマ人民の面前に引き出したほどであった。その件を再吟味する機会は、折を見て諸君に与えることにしよう。

§2.1.123

​superbia vero quae fuerit quis ignorat? quem ad modum iste tenuissimum quemque contempserit, despexerit, liberum esse numquam duxerit? P. Trebonius viros bonos et honestos compluris fecit heredes; in iis fecit suum libertum. is A. Trebonium fratrem habuerat proscriptum. ei cum cautum vellet, scripsit ut heredes iurarent se curaturos ut ex sua cuiusque parte ne minus dimidium ad A. Trebonium illum proscriptum perveniret. libertus iurat; ceteri heredes adeunt ad Verrem, docent non oportere se id iurare facturos esse quod contra legem Corneliam esset, quae proscriptum iuvari vetaret; impetrant ut ne iurent; dat his possessionem. id ego non reprehendo; etenim erat iniquum homini proscripto egenti de fraternis bonis quicquam dari. libertus, nisi ex testamento patroni iurasset, scelus se facturum arbitrabatur;

しかし、その傲慢がどれほどのものであったかは、誰が知らぬだろうか。あの男が最も立場の弱い者たちをことごとく軽蔑し、見下し、決して自由人とは見なさなかったその有様を。プブリウス・トレボニウスは多くの善良で高潔な人々を相続人に指定した。その中には自身の解放奴隷も指定されていた。このトレボニウスには、追放処分(プロスクリプティオ)を受けていたアウルス・トレボニウスという兄弟がいた。彼のために手当てをしてやりたいと望んだトレボニウスは、各々の相続人が自分の割り当て分から少なくとも半分がかの追放されたアウルス・トレボニウスに渡るよう配慮することを誓約すべし、と遺言書に書き記した。解放奴隷は誓約した。他の相続人たちはウェッレスのもとへ行き、追放者を援助することを禁じたコルネリウス法に反するようなことを行うと誓約すべきではないと説いた。彼らは誓約しなくて済むよう認めさせ、ウェッレスは彼らに遺産占有を認めた。このこと自体を私は非難しない。というのも、困窮している追放者に対して兄弟の財産から何かが与えられることは、法に照らして不当であったからである。一方、解放奴隷は旧主の遺言に従って誓約しなければ罪を犯すことになると考えた。

§2.1.124

​itaque ei Verres possessionem hereditatis negat se daturum, ne posset patronum suum proscriptum iuvare, simul ut esset poena quod alterius patroni testamento obtemperasset. das possessionem ei qui non iuravit; concedo; praetorium est. adimis tu ei qui iuravit; quo exemplo? proscriptum iuvat; lex est, poena est. quid ad eum qui ius dicit? utrum reprehendis quod patronum iuvabat eum qui tum in miseriis erat, an quod alterius patroni mortui voluntatem conservabat, a quo summum beneficium acceperat? Vtrum horum reprehendis? et hoc tum de sella vir optimus dixit: 'equiti Romano tam locupleti libertinus homo sit heres!' O modestum ordinem, quod illinc vivus surrexerit!1

そのため、ウェッレスはその解放奴隷に対しては、追放された旧主を援助できないようにするため、また同時に、もう一人の旧主の遺言に従ったことへの処罰となるように、遺産占有を認めないと言い渡したのだ。誓約しなかった者には占有権を与える。それは認めよう、法務官の裁量権の範囲である。だが、お前は誓約した者からはそれを奪い取る。いかなる先例に従ってか。追放者を援助しているからか。それには法律があり、刑罰がある。裁判を司る者がそれに関与して何になるのか。お前が非難しているのは、その当時悲惨な境遇にあった旧主を援助していたことなのか、それとも、最大の恩恵を受けた相手である死んだもう一人の旧主の遺志を守っていたことなのか。お前はこのどちらを非難しているのか。そしてその時、この極めて立派な人物は法廷の椅子からこう言い放ったのだ。「かくも裕福なローマの騎士の遺産相続人に、解放奴隷ふぜいがなるだと!」ああ、何と控え目な身分(騎士階級)であることか、あの男がそこから生きて立ち去ることができたとは!

§2.1.125

​possum sescenta decreta proferre in quibus, ut ego non dicam,2 pecuniam intercessisse ipsa decretorum novitas iniquitasque declarat; verum ut ex uno de ceteris coniecturam facere possitis, id quod priore actione didicistis, audite. C. Sulpicius Olympus fuit; is mortuus est C. Sacerdote praetore, nescio an antequam Verres praeturam petere coeperit;3 fecit heredem M. Octavium Ligurem. Ligus hereditatem adiit; possedit Sacerdote praetore sine ulla controversia. posteaquam Verres magistratum iniit, ex edicto istius, quod edictum Sacerdos non habuerat, Sulpici patroni filia sextam partem.4 L. Gellius causam Liguris defendebat; docebat edictum eius non oportere in eas hereditates valere quae ante eum praetorem venissent; si hoc tum fuisset edictum, fortasse Ligurem hereditatem aditurum non fuisse. aequa postulatio, summa hominum auctoritas pretio superabatur.

私は、私が口にするまでもなく、その決定そのものの異例さと不正さによって金銭の介在があったことを物語るような決定を無数に挙げることができる。しかし諸君が、前の弁論において耳にした一件から他のすべてを推し量ることができるよう、聞いていただきたい。ガイウス・スルピキウス・オリンプスという者がいた。彼はガイウス・サケルドスが法務官であった時に死んだが、おそらくはウェッレスが法務官職に立候補し始める前であったろう。彼はマルクス・オクタウィウス・リグルを相続人に指定した。リグルは相続権を承認し、サケルドス法務官の任期中に何ら紛争もなく占有した。ウェッレスが政務官に就任したのち、かの男の告示――サケルドスは出していなかった告示――に基づいて、スルピキウスの旧主の娘が六分の一を要求した。ルキウス・ゲッリウスがリグルの訴訟を弁護し、法務官の告示は、彼が法務官となる以前に生じていた相続財産に及ぶべきではないと論じた。もし当時この告示が存在していたならば、リグルは相続権を承認しなかったかもしれない、と。正当な要求も、関わった人々の極めて高い威信も、賄賂の前に圧倒されたのであった。

§2.1.126

​venit Romam Ligus; non dubitabat quin, si ipse Verrem convenisset, aequitate causae, auctoritate sua commovere hominem posset. domum ad eum venit, rem demonstrat, quam pridem sibi hereditas venisset docet; quod facile homini ingenioso in causa aequissima fuit, multa quae quemvis commovere possent dixit; ad extremum petere coepit ne usque eo suam auctoritatem despiceret gratiamque contemneret ut se tanta iniuria adficeret. homo Ligurem accusare coepit, qui in re adventicia atque hereditaria tam diligens, tam attentus esset; debere eum aiebat suam quoque rationem ducere; multa sibi opus esse, multa canibus suis, quos circa se haberet. non possum illa planius commemorare quam ipsum Ligurem pro testimonio dicere audistis.

リグルはローマにやって来た。もし自分自身がウェッレスに直接会いさえすれば、事案の正当性と自らの威信によってあの男を動かすことができるに違いないと確信していたからである。彼はあの男の邸宅に赴き、事情を説明し、自分にいかに以前に相続がなされていたかを説いた。極めて正当な訴因において才能ある人物にとっては容易なことであったが、彼は誰もが心動かされるような多くの言葉を述べた。そして最後には、自らの威信をそこまで見下し、その好意を軽んじて、自分に対してこれほどの不正を加えるようなことはしないでほしいと懇願し始めた。するとあの男はリグルを非難し始め、外部から転がり込んだ遺産相続の財産に対して、なぜそれほど念入りで執着するのかと言い出した。そして彼に対し、自分(ウェッレス)の都合をも考慮すべきだと言った。自分には多くのものが必要であり、自分の周囲に抱えている犬たちにも多くのものが必要なのだ、と。私は、諸君が法廷で証人としてリグル自身が語るのを聞かれたこと以上に、これらのことを明白に申し述べることはできないのである。

構文注4 件
  1. 2.1.124O modestum ordinem, quod illinc vivus surrexerit!

    感嘆対格 O modestum ordinem に quod 節が続き、感嘆や憤慨の根拠・理由を接続法(surrexerit)で示している。皮肉を込めて「あの男(ウェッレス)がそこから生きて立ち去れたとは、騎士階級は何と従順(おとなしい)なのか」と述べる構文である。

  2. 2.1.125ut ego non dicam

    ut ego non dicam は「私が言わなくても/言うまでもなく」を意味する制限的・挿入的結果節(または目的節の変種)。non dicam と否定辞 non が用いられているのは、否定辞が動詞 dicam のみに直接かかり、「私が言わないとしてもなお」というニュアンスを表すためである。

  3. 2.1.125nescio an antequam Verres praeturam petere coeperit

    nescio an は接続法を伴って「おそらく〜ではないか(I am inclined to think that...)」という蓋然性・推測を表す古典ラテン語の慣用表現。ここでは antequam 節(coeperit)を導き、サケルドス在任中の死がウェッレスの立候補前であった可能性を述べる。

  4. 2.1.125Sulpici patroni filia sextam partem

    動詞(petebat, poposcit など)が省略された楕円構文(省略法)。「スルピキウスの旧主の娘が(遺産の)六分の一を要求した」の意で、対格 sextam partem が目的語、主格 Sulpici patroni filia が主語をなす。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.122-2.1.126