← キケロ

ウェッレス弾劾

§2.1.117-2.1.121

遺産占有告示の矛盾と法務官ピソによる是正

キケロは、ウェッレースがローマで賄賂目的で導入した歪んだ遺産占有条項をシキリア告示からは悪評を恐れて外した矛盾を暴き、告示を無視した恣意的な裁判指揮と同僚法務官ピソによる是正、さらには愛人ケリドンへの癒着と世間の嘲笑を告発する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§2.1.117

​SI DE HEREDITATE AMBIGETVR ET TABVLAE TESTAMENTI OBSIGNATAE NON MINVS MVLTIS SIGNIS QVAM E LEGE OPORTET AD ME PROFERENTVR, SECVNDVM TABVLAS TESTAMENTI POTISSIMVM POSSESSIONEM DABO. hoc translaticium est: sequi illud oportet, SI TABVLAE TESTAMENTI NON PROFERENTVR. quid ait? se ei daturum qui se dicat heredem esse. quid ergo interest proferantur necne? si protulerit, uno signo ut sit minus quam ex lege oportet, non des possessionem: si omnino tabulas non proferet, dabis? quid nunc dicam? neminem umquam hoc postea alium edixisse? valde sit mirum1 neminem fuisse qui istius se similem dici vellet. ipse in Siciliensi edicto hoc non habet; exegerat enim iam mercedem; item ut illo edicto de quo ante dixi, in Sicilia de hereditatum possessionibus dandis edixit idem quod omnes Romae praeter istum. ex EDICTO SICILIENSI. SI DE HEREDITATE AMBIGITVR —.

「遺産に関して争いがあり、法律の定めを下回らない数の印章で封緘された遺言板が私のもとに提出されるならば、遺言板に従って優先的に占有を与える」。これは従来の定型句である。これに続くべき文句は、「遺言板が提出されないならば」である。彼は何と言っているか。自らが相続人であると主張する者に占有を与える、と。では、遺言板が提出されるか否かに何の違いがあるのか。もし提出したとしても、法律の定めより印章が一つでも少なければ、あなたは占有を与えない。もし遺言板をまったく提出しないならば、与えるというのか。私が今何を言おうか、後になって他の誰一人としてこれを布告しなかったとでも言おうか。この男に似ているなどと言われたい者が一人もいなかったとは、大いに驚くべきことであろう。彼自身、シキリアの告示にはこれを含めていない。すでに報酬を取り立てていたからである。私が先に述べたあの条項と同様に、シキリアにおいて遺産占有の付与について、この男を除いてローマで全員が布告したのと同じ条項を布告した。「シキリア告示より。遺産に関して争いがある場合……」

§2.1.118

​ac, per deos immortalis! quid est quod de hoc dici possit? iterum enim iam quaero abs te, sicut modo in illo capite Anniano de mulierum hereditatibus, nunc in hoc de hereditatum possessionibus, cur ea capita in edictum provinciale transferre nolueris. Vtrum digniores homines existimasti eos qui habitant in provincia quam nos qui aequo iure uteremur, an aliud Romae aequum est, aliud in Sicilia? non enim hoc potest hoc loco dici, multa esse in provinciis aliter edicenda; non de hereditatum quidem possessionibus, non de mulierum hereditatibus. nam in utroque genere video non modo ceteros, sed te ipsum totidem verbis edixisse quot verbis edici Romae solet. quae Romae magna cum infamia pretio accepto edixeras, ea sola te, ne gratis in provincia male audires, ex edicto Siciliensi sustulisse video.

不死の神々にかけて!これについて何を言うことができようか。私は今ふたたびあなたに問う。先ほど女たちの相続に関するアンニウスの条項において問うたように、今はこの遺産占有に関する条項において、なぜそれらの条項を属州告示に移し替えようとしなかったのか。属州に住む者たちの方が、我々よりも平等な法を享受するに値する人間だと考えたのか、それともローマにおいて衡平であることとシキリアにおいて衡平であることは別だとでもいうのか。属州においては多くのことを別様に布告しなければならないなどとは、この場では決して言えない。遺産占有に関しても、女たちの相続に関してもそうではない。なぜなら、そのいずれにおいても、他の法務官たちのみならず、あなた自身が、ローマで布告されるのが常であるのと全く同じ文言で布告したのを私は目にするからである。あなたがローマにおいて大いなる悪評を買い、賄賂を受け取って布告したこと、それらだけを、属州で無報酬で悪評を立てられることがないようにと、シキリア告示から削除したのを私は目撃している。

§2.1.119

​et cum edictum totum eorum arbitratu, quam diu fuit designatus, componeret qui ab isto ius ad utilitatem suam nundinarentur, tum vero in magistratu contra illud ipsum edictum suum sine ulla religione decernebat. itaque L. Piso multos codices implevit earum rerum in quibus ita intercessit, quod iste aliter atque ut edixerat decrevisset;2 quod vos oblitos esse non arbitror, quae multitudo, qui ordo ad Pisonis sellam isto praetore solitus sit convenire; quem iste conlegam nisi habuisset, lapidibus coopertus esset in foro. sed eo leviores istius iniuriae videbantur quod erat in aequitate prudentiaque Pisonis paratissimum perfugium, quo sine labore, sine molestia, sine impensa, etiam sine patrono homines uterentur.

そして、指名法務官であった間中、この男から自らの利益のために法を買い取る者たちの意のままに告示全体を起草していたかと思えば、就任中にはいかなる敬虔の念もなく、自らのまさにその告示に反して裁定を下していた。それゆえルキウス・ピソは、この男が布告したのとは異なる裁定を下したために介入した事件の数々で、多くの記録帳を満たした。この男が法務官であった当時、どれほどの群衆、どれほど多様な身分の人々がピソの執務椅子のまわりに集まるのを常としていたか、あなたがたが忘れているとは私は思わない。もしこの男が彼を同僚として持っていなかったなら、フォーラムで投石されて埋もれていたであろう。しかし、この男の不正が幾分か軽く思われたのは、ピソの衡平と知慮の中に最も手近な避難所が存在し、人々が労苦も迷惑も費用もなしに、弁護人さえなしにそれを利用できたからである。

§2.1.120

​nam, quaeso, redite in memoriam, iudices, quae libido istius in iure dicundo fuerit, quae varietas decretorum, quae nundinatio, quam inanes domus eorum omnium qui de iure civili consuli solent, quam plena ac referta Chelidonis; a qua muliere cum erat ad eum ventum et in aurem eius insusurratum, alias revocabat eos inter quos iam decreverat, decretumque mutabat, alias inter aliquos contrarium sine ulla religione decernebat ac proxumis paulo ante decreverat.

裁判人各位、どうか思い出していただきたい。法を宣告することにおけるこの男の放縦、裁定の無定見さ、買収、市民法について相談を受けるのが常であるすべての人々の館がいかに空っぽであり、ケリドンの館がいかに満員でごった返していたかを。その女からこの男のもとに人が来て耳打ちされると、ある時はすでに裁定を下していた当事者たちを呼び戻して裁定を変更し、またある時は、少し前に直近の者たちの間で下したのと正反対の裁定を、何らの敬虔の念もなくある者たちの間で下した。

§2.1.121

​hinc illi homines erant qui etiam ridiculi inveniebantur ex dolore; quorum alii, id quod saepe audistis, negabant mirandum esse ius tam nequam esse verrinum;3 alii etiam frigidiores erant, sed quia stomachabantur ridiculi videbantur esse, cum Sacerdotem exsecrabantur qui verrem tam nequam reliquisset.4 quae ego non commemorarem,—neque enim perfacete dicta neque porro hac severitate digna sunt, —nisi vos illud vellem recordari, istius nequitiam et iniquitatem tum in ore vulgi atque in communibus proverbiis esse versatam.

ここから、苦痛のあまり諧謔をも弄する人々が現れた。彼らのうちある者は、あなたがたがしばしば耳にしたように、「豚(ウェッレース)の法(スープ)がこれほど粗悪であるのも怪しむに足りない」と言った。他の者たちはさらに寒い冗談を言ったが、腹を立てていたがゆえに滑稽に見えた。すなわち、これほど役に立たない雄豚(ウェッレース)を残していったサケルドス(神官)を呪ったのである。これらは、私がわざわざ思い起こすまでもないことである――決して気の利いた言葉ではなく、さらにこの法廷の厳粛さにふさわしくもないからである――あなたがたに、当時この男の悪逆と不義が世間の口の端に上り、ありふれた諺になっていたことを思い出してほしいと思わなければ。

構文注4 件
  1. 2.1.117valde sit mirum

    接続法現在 sit は条件節を欠く潜在の接続法で、皮肉を表す。「〜誰一人いなかったとは、大いに驚くべきことであろう(いや、全く当然である)」という意味をなす。

  2. 2.1.119multos codices implevit earum rerum in quibus ita intercessit, quod iste aliter atque ut edixerat decrevisset

    quod 節の中の接続法 decrevisset は、ピソが職権介入(intercessit)を行った理由・根拠をピソ自身の主観的判断・記録の内容として示す主観的理由の接続法。

  3. 2.1.121ius tam nequam esse verrinum

    「ウェッレースの法」(ius verrinum)と「豚肉のスープ/ジュース」(ius verrinum:ius は「法」と「肉汁・スープ」、verrinus は形容詞で「ウェッレースの」と「豚の」)をかけた言語遊戯(pun)である。

  4. 2.1.121cum Sacerdotem exsecrabantur qui verrem tam nequam reliquisset

    前任の法務官 C. Licinius Sacerdos の名(sacerdos =「神官・祭司」)と Verres(verres =「去勢されていない雄豚」)をかけた皮肉。関係節中の接続法 reliquisset は、民衆がサケルドスを呪った主観的非難の理由を示す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.117-2.1.121