- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:1.1.31-1.1.36
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケローは、相次ぐ祝祭競技会を利用して翌年のマルクス・メテッルス法務官就任まで審理を引き延ばそうとする弁護側の策略を暴き、これに対抗して長大な演説を割愛し、最初の競技会前に証拠と証言の提出を完了させて中間休廷へ持ち込む短期決戦策を宣言する。あわせて彼は、法廷を牛耳るホルテンシウスとの正面対決を期し、次期按察官として法廷買収の根絶に生涯を懸けると誓約する。
Nonae sunt hodie Sextiles; hora viii convenire coepistis; hunc diem iam ne numerant quidem. decem dies sunt ante ludos votivos, quos Cn. Pompeius facturus est; hi ludi dies quindecim auferent; deinde continuo Romani consequentur. ita prope xl diebus interpositis tum denique se ad ea quae a nobis dicta erunt responsuros esse arbitrantur; deinde se ducturos et dicendo et excusando facile ad ludos victoriae; cum his plebeios esse coniunctos, secundum quos aut nulli aut perpauci dies ad agendum futuri sunt: ita defessa ac refrigerata accusatione rem integram ad M. Metellum praetorem esse venturam. quem ego hominem, si eius fidei diffisus essem, iudicem non retinuissem;
今日はセクスティーリスのノーナエ(八月五日)であり、諸卿が集まり始めたのは第八刻でした。彼らはこの日をもはや数えにさえ入れておりません。グナエウス・ポンペイウスが催すことになっている奉納競技会まで十日あります。この競技会が十五日間を奪い、その直後にローマ競技会が続きます。このようにほぼ四十日が費やされた後に、ようやく彼らは我々が述べたことに対して答弁することになると考えているのです。さらに彼らは弁論と言い訳によって、容易に勝利競技会まで引き延ばせると考えています。これにはプレブス競技会が連続しており、その直後には訴訟手続のための日は全くないか、あっても極めてわずかしか残されていません。かくして告発が疲弊し冷え切ったところで、事件は手つかずのままマルクス・メテッルス法務官のもとに持ち越される、というわけです。この人物について、もし私がその誠実さを信じていなかったならば、審判人として留め置かなかったでしょう。
nunc tamen hoc animo sum ut eo iudice quam praetore hanc rem transigi malim, et iurato suam quam iniurato aliorum tabellas committere.1 nunc ego, iudices, iam vos consulo quid mihi faciendum putetis; id enim consili mihi profecto taciti dabitis quod egomet mihi necessario capiendum intellego. si utar ad dicendum meo legitimo tempore, mei laboris industriae diligentiaeque capiam fructum, et hac accusatione perficiam ut nemo umquam post hominum memoriam paratior, vigilantior, compositior ad iudicium venisse videatur. sed in hac laude industriae meae reus ne elabatur summum periculum est. quid est igitur quod fieri possit? non obscurum, opinor, neque absconditum.
しかし今や私は、法務官としてよりもむしろ彼が審判人である間にこの事件が決着することを望み、また宣誓していない彼に他人の投票札を委ねるより、宣誓した彼に彼自身の投票札を委ねる方を望む心境にあります。審判人の方々、そこで今や私は、私が何をなすべきとお考えか諸卿にお尋ねします。というのも、諸卿は沈黙のうちに、まさに私自身がやむを得ず取らねばならないと理解している助言を私にお与えになるに違いないからです。もし私が弁論のために法律で定められた持ち時間を行使するならば、私は自らの労苦と勤勉と入念さの実りを享受し、この告発によって、人間の記憶の及ぶ限り、かつて誰もこれほど入念に準備し、警戒を怠らず、整然とした態勢で裁判に臨んだ者はいないと見なされるように成し遂げるでしょう。しかし、私の勤勉さに対するこの称賛の陰で、被告が逃げおおせてしまう極めて大きな危険があります。それでは、なしうることは何でしょうか。それは曖昧でも隠されたものでもないと私は考えます。
fructum istum laudis, qui ex perpetua oratione percipi potuit, in alia tempora reservemus: nunc hominem tabulis, testibus, privatis publicisque litteris auctoritatibusque accusemus. res omnis mihi tecum erit, Hortensi. dicam aperte. si te mecum dicendo ac diluendis criminibus in hac causa contendere putarem, ego quoque in accusando atque in explicandis criminibus operam consumerem: nunc quoniam pugnare contra me instituisti non tam ex tua natura quam ex istius tempore et causa, necesse est istius modi rationi aliquo consilio obsistere.
連続した大演説から得られたはずのその称賛の実りは、別の機会のために取っておくことにしましょう。今は帳簿、証人、私的および公的な文書と公的証言によってかの男を告発しようではありませんか。すべての争点は、ホルテンシウスよ、私とあなたの間にあるのです。率直に申し上げましょう。もしあなたがこの訴訟において弁論と罪状の弁駁によって私と争おうとしていると私が思っていたなら、私もまた告発と罪状の開陳に労力を費やしたことでしょう。しかし今や、あなたがあなた自身の本性からというよりは、かの男の急迫した都合と訴訟の状況から私に対して戦う方針をとられた以上、そのような計略には何らかの対抗策をもって立ち向かわねばなりません。
tua ratio est ut secundum binos ludos mihi respondere incipias, mea ut ante primos ludos comperendinem.2 ita fiet ut tua ista ratio existimetur astuta, meum hoc consilium necessarium. verum illud quod institueram dicere, mihi rem tecum esse, huius modi est. ego cum hanc causam Siculorum rogatu recepissem, idque mihi amplum et praeclarum existimassem, eos velle meae fidei diligentiaeque periculum facere qui innocentiae abstinentiaeque fecissent,3 tum suscepto negotio maius quiddam mihi proposui, in quo meam in rem publicam voluntatem populus Romanus perspicere posset.
あなたの計略は二つの連続する競技会の後に私に応答し始めることにあり、私の計略は最初の競技会の前に中間休廷に至らしめることにあります。このようにして、あなたのその計略は狡猾であると見なされ、私のこの決定は不可避なものと見なされることになるのです。しかし、私が述べ始めたこと、すなわち私とあなたとの間に争いがあるということの趣旨は、次のようなものです。私がシキリア人たちの要請を受けてこの訴訟を引き受け、かつて私の潔白と清廉を試したことのある人々が、今度は私の誠実さと勤勉さを試そうと望んでいることを私にとって名誉で栄誉あることと考えたとき、その任を引き受けるや、私はさらに大きな目標を自らに課しました。それは、国家に対する私の志向をローマ人民がはっきりと見届けることができるような目標です。
nam illud mihi nequaquam dignum industria conatuque meo videbatur, istum a me in iudicium iam omnium iudicio condemnatum vocari, nisi ista tua intolerabilis potentia, et ea cupiditas qua per hosce annos in quibusdam iudiciis usus es, etiam in istius hominis desperati causa interponeretur. nunc vero, quoniam haec te omnis dominatio regnumque iudiciorum tanto opere delectat, et sunt homines quos libidinis infamiaeque suae neque pudeat neque taedeat, qui quasi de industria in odium offensionemque populi Romani inruere videantur, hoc me profiteor suscepisse magnum fortasse onus et mihi periculosum, verum tamen dignum in quo omnis nervos aetatis industriaeque meae contenderem.
というのも、すでに万人の判断によって断罪されているかの男を私が法廷に召喚することなど、あなたのあの耐え難い権力と、近年にいくつかの裁判であなたが振るってきたあの強欲とが、この自暴自棄の男の裁判にまで介入してこない限り、私の勤勉と努力に決して値するとは思われなかったからです。しかし今や、法廷におけるこの全き支配と専制があなたをこれほどまでに喜ばせ、また自らの放埒と悪評を恥じることも厭うこともなく、あたかも故意にローマ人民の憎悪と憤激の中へと飛び込んでいくように見える人々が存在する以上、私はおそらく自分にとって重く危険ではあるものの、私の年齢と勤勉さのあらゆる気力を注ぎ込むに値するこの重責を引き受けたと公言するものです。
quoniam totus ordo paucorum improbitate et audacia premitur et urgetur infamia iudiciorum, profiteor huic generi hominum me inimicum accusatorem, odiosum, adsiduum, acerbum adversarium. hoc mihi sumo, hoc mihi deposco, quod agam in magistratu, quod agam ex eo loco ex quo me populus Romanus ex Kalendis Ianuariis secum agere de re publica ac de hominibus improbis voluit; hoc munus aedilitatis meae populo Romano amplissimum pulcherrimumque polliceor. moneo, praedico, ante denuntio: qui aut deponere aut accipere aut recipere aut polliceri aut sequestres aut interpretes corrumpendi iudici solent esse, quique ad hanc rem aut potentiam aut impudentiam suam professi sunt, abstineant in hoc iudicio manus animosque ab hoc scelere nefario.
身分全体が一握りの者たちの不正と破廉恥によって圧迫され、裁判の悪評に苦しめられている以上、私はこの手の人間たちに対して敵意ある告発者、疎ましく、執拗で容赦なき敵手となることを公言いたします。私はこれを自らに引き受け、これを自らの権利として要求します。それは私が政務官職にあって遂行することであり、一月一日以降ローマ人民が私に対し、国家について、また不正な人間たちについて彼らと交渉することを望んだあの場所から遂行することなのです。私は私の按察官職のこの最も壮大で最も美事な責務を、ローマ人民に対して誓約します。私は警告し、言明し、あらかじめ通告します。裁判を買収するために供託金を預け、受け取り、受託し、あるいは約束するのを常とし、あるいは買収における保管人や仲介人となるのを常とする者たち、そしてこの企みのためにみずからの権力や破廉恥さを差し出してきた者たちは、この裁判において、この極悪非道な犯罪から手と心を退かせよ、と。
- 1.1.32et iurato suam quam iniurato aliorum tabellas committere
与格分詞 iurato と iniurato の先行詞となる代名詞(ei, すなわちマルクス・メテッルス)が省略された対比構文。審判人として宣誓して臨む彼に「彼自身の(一票の)投票札(suam tabellam)」を託すことと、法務官(査問長)として宣誓義務のない彼に「他人の(審判人全員の)投票札(aliorum tabellas)」を管理・集計させることの対比を、格と語順の緊密な照応によって示している。
- 1.1.34ante primos ludos comperendinem
共和政ローマの不正利得返還請求訴訟(repetundae)の手続用語 comperendinare の接続法現在形。第一回審理(actio prima)の立証を終えて第二回審理(actio secunda)への公的延期(comperendinatio)を成立させることを意味する。キケローは通例の長大な告発演説を放棄して証拠調べを直ちに開始することで、最初の競技会(ポンペイウスの奉納競技会)が始まる前に第一審理を完了させようとする訴訟戦略を端的に示している。
- 1.1.34eos velle meae fidei diligentiaeque periculum facere qui innocentiae abstinentiaeque fecissent
属格を伴って「〜を試す、〜を経験する」を意味する慣用連語 periculum facere の重複構文。関係節 qui innocentiae abstinentiaeque fecissent においては目的語 periculum が簡略表現(brachylogy)として省略されており、かつてクァエストル時代のキケローの潔白と私欲のなさを実見したシキリア人たちが、今度は告発者としての彼の誠実さと熱心さを頼りに試そうとしている並行関係が示されている。
