← キケロ

ウェッレス弾劾

§1.1.25-1.1.30

造営官選挙の勝利とウェッレスの裁判遅延工作

キケロは自らの造営官選挙の勝利を振り返りつつ、被告ウェッレス一派が裁判を翌年に引き延ばして息のかかった政務官や交代後の審判人合議体のもとで審理させようとする買収・遅延工作の全容を告発する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§1.1.25

​atque hoc ipso tempore Siculis denuntiatum esse audio primum ab Hortensio, domum ad illum ut venirent; Siculos in eo sane liberos fuisse, qui quam ob rem arcesserentur cum intellegerent, non venisse. interea comitia nostra, quorum iste se, ut ceterorum hoc anno comitiorum, dominum esse arbitrabatur, haberi coepta sunt. cursare iste homo potens cum filio blando et gratioso circum tribus; paternos amicos, hoc est divisores, appellare omnis et convenire. quod cum esset intellectum et animadversum, fecit animo libentissimo populus Romanus ut, cuius divitiae me de fide deducere non potuissent, ne eiusdem pecunia de honore deicerer.1

そしてまさにこの時、シキリア人たちに対して、まずホルテンシウスから彼の邸宅へ来るようにと通告がなされたと私は耳にしております。シキリア人たちはこの件で実に毅然としており、自分たちが何の目的で呼び出されているのかを理解していたため、出頭しませんでした。その間に、かの男が今年の他の選挙と同様に自分こそが支配者であると考えていた我々の選挙が開始されました。この有力者である男は、愛想がよく人気取りの息子と連れ立ってトリブスを巡り歩き、父親伝来の友人たち、すなわち買収資金分配係たち全員に声をかけ、面会して回りました。このことが察知され注目されるや、ローマ人民は極めて喜ばしい心持ちで、かの男の富が私を忠誠から引き離すことができなかった以上、同じ男の金銭によって私が名誉ある公職から落選させられることのないように計らってくれました。

§1.1.26

​posteaquam illa petitionis magna cura liberatus sum, animo coepi multo magis vacuo ac soluto nihil aliud nisi de iudicio agere et cogitare. reperio, iudices, haec ab istis consilia inita et constituta ut, quacumque opus esset ratione, res ita duceretur ut apud M. Metellum praetorem causa diceretur. in eo esse haec commoda: primum M. Metellum amicissimum, deinde Hortensium consulem, neque Hortensium solum, sed etiam Q. Metellum, qui quam isti sit amicus attendite; dedit enim praerogativam suae voluntatis eius modi ut isti pro praerogativis iam reddidisse videatur.2

私が選挙運動のあの大きな不安から解放された後、私ははるかに自由で晴れやかな心持ちで、裁判のことのみに取り組み、思索し始めました。審判人の方々、かの者たちがあらゆる手段を尽くして、マルクス・メテッルス法務官のもとで弁論が行われるよう裁判を引き延ばす方針を策定し決定したことを、私は突き止めました。この引き延ばしには以下の利点がありました。第一にマルクス・メテッルスが極めて親しい味方であること、次いでホルテンシウスが執政官であること、そしてホルテンシウスだけでなくクィントゥス・メテッルスもそうであることです。彼がかの男にとっていかに親しい友人であるかご注目ください。というのも、彼はみずからの好意の確証をあまりにも明白に示したため、先陣部隊の票の返礼をかの男にすでに果たしたかのように見えるほどだからです。

§1.1.27

​an me taciturum tantis de rebus existimavistis, et me in tanto rei publicae existimationisque meae periculo cuiquam consulturum potius quam officio et dignitati meae? arcessit alter consul designatus Siculos; veniunt non nulli, propterea quod L. Metellus esset praetor in Sicilia. cum iis ita loquitur, 'se consulem esse; fratrem suum alterum Siciliam provinciam obtinere, alterum esse quaesiturum de pecuniis repetundis; Verri ne noceri possit multis rationibus esse provisum.3'

まさか私がこれほど重大な事柄について沈黙し、国家と私自身の評判がこれほどの危機にある中で、私の責務と尊厳よりも誰かの都合を優先して配慮するとでもお考えだったのでしょうか。もう一人の執政官当確者がシキリア人たちを呼び出します。ルキウス・メテッルスがシキリア属州の法務官であったため、何人かの者たちは出頭します。彼は彼らに向かってこのように語ります。「自分は執政官である。自分の兄弟の一人はシキリア属州を掌握しており、もう一人は不正利得返還請求訴訟の審理を担当することになっている。ウェッレスに害が及ばないよう、多くの手段によって手はずは整えられている」と。

§1.1.28

​quid est, quaeso, Metelle, iudicium conrumpere, si hoc non est, testis, praesertim Siculos, timidos homines et adflictos, non solum auctoritate deterrere, sed etiam consulari metu et duorum praetorum potestate? quid faceres pro innocente homine et propinquo, cum propter hominem perditissimum atque alienissimum de officio ac dignitate decedis, et committis ut quod ille dictitat alicui qui te ignoret verum esse videatur?

メテッルスよ、お尋ねするが、証人たち、とりわけ怯懦で打ちのめされた人々であるシキリア人たちを、単に威厳によってだけでなく、執政官という恐怖と二人の法務官の権力によって威嚇することが裁判の汚職でなくて一体何だというのでしょうか。最も堕落し、縁もゆかりもない男のために責務と尊厳を放棄し、彼が言いふらしていることが、あなたを知らない誰かにとって真実であるかのように思わせる振る舞いに及ぶとすれば、潔白な身内に対しては一体何をなさるおつもりなのでしょうか。

§1.1.29

​nam hoc Verrem dicere aiebant, te non fato, ut ceteros ex vestra familia, sed opera sua consulem factum. duo igitur consules et quaesitor erunt ex illius voluntate. 'non solum effugiemus,' inquit, 'hominem in quaerendo nimium diligentem, nimium servientem populi existimationi, M'. Glabrionem; accedet etiam nobis illud. iudex est M. Caesonius, conlega nostri accusatoris, homo in rebus iudicandis spectatus et cognitus, quem minime expediat esse in eo consilio quod conemur aliqua ratione conrumpere, propterea quod iam antea, cum iudex in Iuniano consilio fuisset, turpissimum illud facinus non solum graviter tulit, sed etiam in medium protulit. hunc iudicem ex Kalendis Ianuariis non habebimus;

実際、ウェッレスはこのように語っていたと伝えられています。あなたがあなたの家系の他の人々のように運命によってではなく、自分の尽力によって執政官になったのだと。したがって、二人の執政官と一人の査問長がかの男の意のままになるのです。「我々は」と彼は言います。「査問において過度に厳格であり、民衆の評判に過度に従順であるマニウス・グラブリオを免れるだけでなく、さらに我々には次のような好都合も生じる。審判人には我が告発者の同僚であり、裁判業務において定評と識見のあるマルクス・カエソニウスがいるが、この人物は、我々がいかなる手段であれ買収を企てようとしている合議体に加わっていることが最も不都合である。なぜなら、かつて彼がユニウス法廷の審判人であった際、あの恥ずべき不正行為に対して激しい憤りを覚えただけでなく、白日の下に曝け出しさえしたからである。この審判人を、我々は一月一日以降は持たずに済む。

§1.1.30

​Q. Manlium et Q. Cornificium, duos severissimos atque integerrimos iudices, quod tribuni plebis tum erunt, iudices non habebimus; P. Sulpicius, iudex tristis et integer, magistratum ineat oportet Nonis Decembribus; M. Crepereius ex acerrima illa equestri familia et disciplina, L. Cassius ex familia cum ad ceteras res tum ad iudicandum severissima, Cn. Tremellius, homo summa religione et diligentia, tres hi homines veteres tribuni militares sunt designati; ex Kalendis Ianuariis non iudicabunt. subsortiemur etiam in M. Metelli locum, quoniam is huic ipsi quaestioni praefuturus est.4 ita secundum Kalendas Ianuarias et praetore et prope toto commutato consilio magnas accusatoris minas magnamque exspectationem iudici ad nostrum arbitrium libidinemque eludemus.'

極めて厳格で廉直な二人の審判人であるクィントゥス・マンリウスとクィントゥス・コルニフィキウスは、その時プレブス護民官となるため、我々は彼らを審判人として持たない。厳格かつ廉直な審判人であるプブリウス・スルピキウスは、十二月五日には政務官職に就かねばならない。あの極めて峻厳な騎士の家系と規律の出身であるマルクス・クレペレイウス、他の事柄においても裁判においても極めて厳格な家系出身のルキウス・カッシウス、最高の敬虔さと誠実さを備えた人物であるグナエウス・トレメッリウス、これら歴戦の三人の人物は軍事護民官に指名されており、一月一日以降は裁判を行わない。さらに、マルクス・メテッルス自身がこの査問を統括することになるため、彼の補充籤引きも行う。かくして一月一日の後に、法務官も交代し合議体もほぼ一新されれば、告発者の大言壮語も裁判への世人の大きな期待も、我々の意のまま、気まぐれに翻弄して打ち砕いてやることができるのだ」と。

構文注4 件
  1. 1.1.25fecit animo libentissimo populus Romanus ut, cuius divitiae me de fide deducere non potuissent, ne eiusdem pecunia de honore deicerer

    主動詞 fecit に導かれる帰結節(または作為の目的・結果節)が否定辞 ne を伴って ne ... deicerer と構成され、その間に挿入された関係代名詞節 cuius divitiae me de fide deducere non potuissent との対比関係(cuius divitiae に対する eiusdem pecunia)を明確にしている。facio ut ne という否定辞の配置と長大な関係節の挿入により骨格が見失われやすいが、「〜の富が私を職務の忠誠から逸脱させられなかった以上、同じ者の金銭によって名誉職から落選させられないように(民衆が)取り計らった」という呼応構造である。

  2. 1.1.26dedit enim praerogativam suae voluntatis eius modi ut isti pro praerogativis iam reddidisse videatur

    名詞 praerogativa の原義(選挙において最初に投票する百人組・部族、あるいはそれに伴う予兆・確証)と、比喩的・政治的文脈(好意の確証、ならびに選挙における買収への返礼)を重ねた言葉の綾である。前者の praerogativam は「あらかじめ示した確証・保証」を意味し、後者の pro praerogativis は「(ウェッレスが買い集めた)優先投票部族の票への返礼として」という両義的な意味合いを帯びている。

  3. 1.1.27Verri ne noceri possit multis rationibus esse provisum

    間接話法における目的的内容の節。自動詞 nocere は与格(Verri)を支配するため、受動態では「Verri nocetur(ウェッレスに害が及ぶ)」という非人称構文をとる。これが可能の助動詞 possit と結びつき、ne noceri possit(害が及ぼされ得ないように)という非人称受動構文を形成している。

  4. 1.1.30subsortiemur etiam in M. Metelli locum, quoniam is huic ipsi quaestioni praefuturus est

    subsortiri は審判人(陪審員)に欠員が生じた際、籤引きによって補充する(subsortitio)法的手続きを指す術語。in locum は「〜の代わりに/後任として」を表す。ここでは、審問法廷の主宰者(quaesitor)となるマルクス・メテッルスが自ら審判人にとどまることはできないため、彼の審判人枠の補充籤引きを行うことを指している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:1.1.25-1.1.30