- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:1.1.1-1.1.7
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロはウェッレスの弾劾にあたり、裁判の腐敗と元老院への不信を払拭する絶好の好機が訪れたと審判人たちに説き、被告の露骨な法廷買収や日程妨害の工作を暴露して正当な裁きを強く要求する。
quod erat optandum maxime, iudices, et quod unum ad invidiam vestri ordinis infamiamque iudiciorum sedandam maxime pertinebat, id1 non humano consilio sed prope divinitus datum atque oblatum vobis summo rei publicae tempore videtur. inveteravit enim iam opinio perniciosa rei publicae vobisque periculosa, quae non modo apud nos sed apud exteras nationes omnium sermone percrebruit, his iudiciis quae nunc sunt pecuniosum hominem, quamvis sit nocens, neminem posse damnari.2
審判人諸士よ、何よりも祈願されるべきことであり、貴殿らの階層に対する怨嗟と裁判の悪評を鎮めることに何よりも寄与するただ一つのことが、国家にとっての危急の秋に、人間的思慮によるのではなく、ほとんど神意によって貴殿らに与えられ提供されたように見受けられます。現に、現在の裁判制度においては、金持ちの男は、たとえどれほど有罪であっても誰一人として有罪判決を受け得ないという、国家にとって有害で貴殿らにとって危険な世評が、すでに根深く定着し、我が国民の間のみならず外つ国の民の間でも万人の噂となって広まっております。
nunc in ipso discrimine ordinis iudiciorumque vestrorum, cum sint parati qui contionibus et legibus hanc invidiam senatus inflammare conentur, reus in iudicium adductus est C. Verres, homo vita atque factis omnium iam opinione damnatus, pecuniae magnitudine sua spe et praedicatione absolutus. huic ego causae, iudices, cum summa voluntate et exspectatione populi Romani actor accessi, non ut augerem invidiam ordinis, sed ut infamiae communi succurrerem. adduxi enim hominem in quo reconciliare existimationem iudiciorum amissam, redire in gratiam cum populo Romano, satis facere exteris nationibus possetis,3 depeculatorem aerari, vexatorem Asiae atque Pamphyliae, praedonem iuris urbani, labem atque perniciem provinciae Siciliae.
いまや貴殿らの階層と裁判の危難の頂点において、民会での演説や立法によって元老院に対するこの怨嗟を煽り立てようと図る者たちが待ち構えている中、ガイウス・ウェッレスが被告として裁判所に引き立てられてまいりました。彼はその生涯と行状によってすでに万人の世論において断罪されており、その莫大な金力ゆえに、自らの期待と豪語においてはすでに無罪放免されている人物であります。審判人諸士よ、私はローマ市民の絶大な支持と期待を受け、原告としてこの訴訟に臨みました。それは貴殿らの階層への怨嗟を増大させるためではなく、共通の悪評を救済せんがためであります。失われた裁判の信任を取り戻し、ローマ市民と再び和解し、外つ国の諸民族に償いを果たすことが貴殿らに可能となるような人物を、すなわち国庫の横領者、アジアとパンピュリアの略奪者、首都の法の踏みにじり手、シキリア属州の破滅と禍根を、私は引き立ててきたのですから。
de quo si vos severe ac religiose iudicaveritis, auctoritas ea quae in vobis remanere debet haerebit; sin istius ingentes divitiae iudiciorum religionem veritatemque perfregerint, ego hoc tamen adsequar, ut iudicium potius rei publicae quam aut reus iudicibus aut accusator reo defuisse videatur.4 equidem ut de me confitear, iudices, cum multae mihi a C. Verre insidiae terra marique factae sint, quas partim mea diligentia devitarim, partim amicorum studio officioque reppulerim, numquam tamen neque tantum periculum mihi adire visus sum neque tanto opere pertimui ut nunc in ipso iudicio.
もし貴殿らが彼について厳格かつ敬虔に判決を下すならば、貴殿らに留まるべき権威は保たれるでしょう。しかしもし、あの男の莫大な富が裁判の敬虔さと正義を打ち破るならば、それでも私は、被告が審判人らに欠けていたのでも告発人が被告に欠けていたのでもなく、むしろ裁判そのものが国家に対して欠けていたのだと見なされる結果を勝ち取るでありましょう。私自身について告白するならば、審判人諸士よ、私は陸において海においてガイウス・ウェッレスから幾多の罠を仕掛けられ、それらをある時は自らの周到さによって回避し、ある時は友人たちの熱意と尽力によって撃退してきたものの、現在この法廷そのものにおいてほど、これほど大きな危険に直面したように思われたことも、これほど激しく恐れを抱いたこともかつて一度もありませんでした。
neque tantum me exspectatio accusationis meae concursusque tantae multitudinis, quibus ego rebus vehementissime perturbor, commovet quantum istius insidiae nefariae, quas uno tempore mihi, vobis, M'. Glabrioni, populo Romano, sociis, exteris nationibus, ordini, nomini denique senatorio facere conatur; qui ita dictitat, iis esse metuendum qui quod ipsis solis satis esset surripuissent, se tantum eripuisse ut id multis satis esse possit; nihil esse tam sanctum quod non violari, nihil tam munitum quod non expugnari pecunia possit.
そして、私の告発に対する期待やこれほどの大群衆の詰めかけ――これらのことによって私は極めて激しく動揺しておりますが――それらが私を揺さぶる以上に、あの男が一度に私、貴殿ら、マニウス・グラブリオ、ローマ市民、同盟民、外つ国の諸民族、元老院階層、そして元老院の名そのものに仕掛けようとしている不道徳な罠が、私を震撼させております。あの男は、自分たちだけに足りるだけのものを盗んだ者たちこそが恐れるべきなのであり、自分は多くの者たちに足りるほどのものを強奪したのであって、金によって汚されないほど神聖なものはなく、金によって攻め落とされないほど堅固なものはない、と常々公言しているのです。
quodsi quam audax est ad conandum tam esset obscurus in agendo, fortasse aliqua in re nos aliquando fefellisset; verum hoc adhuc percommode cadit, quod cum incredibili eius audacia singularis stultitia coniuncta est; nam ut apertus in corripiendis pecuniis fuit, sic in spe corrumpendi iudici perspicua sua consilia conatusque omnibus fecit. semel ait se in vita pertimuisse,—tum cum primum a me reus factus sit; quod, cum e provincia recens esset, invidiaque et infamia non recenti sed vetere ac diuturna flagraret, tum ad iudicium corrumpendum tempus alienum offenderet.
もし彼が企てにおいて大胆であるのと同様に行動において隠密であったなら、あるいは何らかの点でいつか私たちを欺いたかもしれません。しかし幸いなことに今日まで、彼の信じがたい大胆さには並々ならぬ愚かさが結びついておりました。というのも、金を強奪することにおいて露骨であったのと同様に、裁判の買収を期することにおいても、自らの計画と企図を万人の前に白日のもとに晒したからです。彼は生涯において一度だけ恐怖したことがあると語っています――それは、私が最初に彼を被告としたまさにその時でした。なぜなら、属州から戻ったばかりで、最近のものではなく古くから長期にわたる怨嗟と悪評に包まれており、そのうえ裁判を買収するには不都合な時期に出くわしたからであります。
itaque cum ego diem inquirendi in Siciliam perexiguam postulavissem, invenit iste qui sibi in Achaiam biduo breviorem diem postularet; non ut is idem conficeret diligentia et industria sua quod ego meo labore et vigiliis consecutus sum, —etenim ille Achaicus inquisitor ne Brundisium quidem pervenit, ego Siciliam totam quinquaginta diebus sic obii ut omnium populorum privatorumque litteras iniuriasque cognoscerem; ut perspicuum cuivis esse posset hominem ab isto quaesitum esse non qui reum suum adduceret, sed qui meum tempus obsideret.5
そのため、私がシキリアへの調査期間として極めて短い日数を要求したところ、あの男は自らのためにアカイアへそれより二日短い日数を要求する者を見つけ出してまいりました。それは、その者が自らの勤勉と熱意によって、私が労苦と不眠の調査で成し遂げたのと同じことを達成するためではなく――事実、あのアカイアへの調査官はブルンディシウムにすら到達しませんでしたが、他方私は五〇日間でシキリア全土をくまなく巡り、すべての共同体や私人の公文書と被害を調査しました――その結果、あの男によって求められた人物が、自分の被告を引き立てるためではなく、私の訴訟の日程を妨害するための者であったことが、誰の目にも明白となりえたのです。
nunc homo audacissimus atque amentissimus hoc cogitat. intellegit me ita paratum atque instructum in iudicium venire ut non modo in auribus vestris, sed in oculis omnium sua furta atque flagitia defixurus sim; videt senatores multos esse testis audaciae suae, videt multos equites Romanos, frequentis praeterea civis atque socios, quibus ipse insignis iniurias fecerit, videt etiam tot tam gravis ab amicissimis civitatibus legationes cum publicis auctoritatibus convenisse.
今やこの最も大胆にして最も狂気じみた男は、このように画策しております。彼は、私がこの法廷に乗り込むにあたって、貴殿らの耳に届かせるのみならず、万人の眼前に彼の盗奪と悪行を焼き付けるほど万全に備えを整えていることを理解しています。彼は、多くの元老院議員が自らの大胆さの証人であり、多くのローマ騎士や、さらに自らが顕著な不正を加えた夥しい数の市民と同盟民が存在するのを目にしており、さらには最も友好的な諸共同体から公的信任状を帯びた、かくも多数のかくも重要な使節団が集結しているのを目にしているのです。
- 1.1.1quod erat optandum maxime, iudices, et quod unum ad invidiam vestri ordinis infamiamque iudiciorum sedandam maxime pertinebat, id
関係代名詞 quod が導く二つの節(quod erat... および quod unum... pertinebat)が主節の指示代名詞 id に先行して配置されている(先取り構文)。文頭の quod 節群が主語的位置を占め、id がそれを受けて主動詞 videtur の主語となる骨格である。
- 1.1.1his iudiciis quae nunc sunt pecuniosum hominem, quamvis sit nocens, neminem posse damnari
opinio の同格内容をなす対格不定詞構文。pecuniosum hominem と neminem が離隔配置(hyperbaton)されており、後置された neminem が「誰一人として〜ない」と強い否定を添える。his iudiciis は状況または手段・場所の奪格(「現在のこの法廷制度において」)。
- 1.1.2adduxi enim hominem in quo reconciliare existimationem iudiciorum amissam, redire in gratiam cum populo Romano, satis facere exteris nationibus possetis
in quo に導かれる接続法節 possetis は限定的特質節(relative clause of characteristic/result)であり、「〜できるような人物」を表す。possetis は並列された三つの不定詞(reconciliare, redire, satis facere)を一括して統括している。
- 1.1.3ut iudicium potius rei publicae quam aut reus iudicibus aut accusator reo defuisse videatur
ego hoc tamen adsequar に後続する名詞的結果節(ut... videatur)。defuisse の与格目的語として rei publicae, iudicibus, reo が対比的に配置され、「被告が審判人に(出頭を怠って)欠けていたのでも、告発人が被告に(訴追を怠って)欠けていたのでもなく、裁判そのものが国家に(正義を欠いて)欠けていた」という三項対比を構成している。
- 1.1.6invenit iste qui sibi in Achaiam biduo breviorem diem postularet; non ut is idem conficeret... sed qui meum tempus obsideret
invenit qui postularet は目的または特質を表す関係節(「〜するような人物を見つけ出した」)。後続する否定目的節(non ut... conficeret)は etenim 以下の挿入文によって中断され(破格構文)、結果節 ut perspicuum... posset 内の hominem ab isto quaesitum esse に係る目的関係節の対(non qui... adduceret, sed qui... obsideret)へと形を変えて引き継がれ、相手の工作の欺瞞性を暴いている。
