← キケロ

ウェッレス弾劾

§1.1.8-1.1.13

ウェッレスの裁判遅延工作と歴代の職務での悪行

キケロは、ウェッレスが裁判の時期を遅延させて買収を図っている魂胆を暴き、彼の財務官・使節・首都法務官・シキリア法務官としての歴代の職務における数々の悪行と略奪の経歴を告発する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§1.1.8

​quae cum ita sint, usque eo de omnibus bonis male existimat, usque eo senatoria iudicia perdita profligataque esse arbitratur, ut hoc palam dictitet, non sine causa se cupidum pecuniae fuisse, quoniam in pecunia tantum praesidium experiatur esse; sese, id quod difficillimum fuerit, tempus ipsum emisse iudici sui, quo cetera facilius emere postea posset; ut, quoniam criminum vim subterfugere nullo modo poterat, procellam temporis devitaret.1

これらがこのような状況であるため、あの男はすべての善良な人々をかくも甚だしく低く見積もり、元老院の裁判をかくも破滅し腐敗しきったものと見なしているため、自分は理由なしに金銭に執着したのではなく、金銭の中にこそこれほど大きな拠り所があると経験したからである、と公然と言いふらしております。すなわち、自分は最も困難であった裁判の時期そのものを買い取ったのであり、それによって後から他の事柄をより容易に買い取ることができるようにするためであり、告発の威力を逃れるすべは毛頭なかったがゆえに、この時期の嵐を避けるためであった、と。

§1.1.9

​quodsi non modo in causa, verum in aliquo honesto praesidio aut in alicuius eloquentia aut gratia spem aliquam conlocasset, profecto non haec omnia colligeret atque aucuparetur; non usque eo despiceret contemneretque ordinem senatorium ut arbitratu eius deligeretur ex senatu qui reus fieret, qui, dum hic quae opus essent compararet, causam interea ante eum diceret.

しかし、もし彼が自らの訴訟においてのみならず、何らかの正当な弁護手段や、誰かの弁舌あるいは好意に何がしかの希望を託していたのであれば、決してこれらすべての手段を掻き集めたり漁ったりはしなかったでしょうし、元老院議員の中から被告となる者を彼自身の意のままに選び出し、彼が必要なものを整える間、その者がその間に彼より先に訴訟弁論を行うようにさせるほど、元老院階層を見下し侮蔑することはなかったはずです。

§1.1.10

​quibus ego rebus quid iste speret et quo animum intendat facile perspicio; quam ob rem vero se confidat aliquid proficere posse hoc praetore et hoc consilio intellegere non possum. Vnum illud intellego, quod populus Romanus in reiectione iudicum iudicavit, ea spe istum fuisse praeditum ut omnem rationem salutis in pecunia constitueret, hoc erepto praesidio ut nullam sibi rem adiumento fore arbitraretur. etenim quod est ingenium tantum, quae tanta facultas dicendi aut copia, quae istius vitam tot vitiis flagitiisque convictam, iam pridem omnium voluntate iudicioque damnatam, aliqua ex parte possit defendere?

これらによって、あの男が何を期待し、どこへ心を向けているのかを私は容易に見通すことができます。しかし、この法務官とこの審判人会のもとで、自分が何かを成し遂げることができるとなぜ確信しているのかは理解できません。私が理解しているのはただ一つ、審判人の忌避においてローマ市民が判断を下した通り、あの男が自己の保身の全計算を金銭に置くという希望を抱いていたこと、そしてこの拠り所を奪われれば、いかなるものも自分の助けにならないと考えていたこと、これだけです。実に、これほど多くの悪徳と醜行によって断罪され、とうの昔に万人の意志と判断によって有罪とされているあの男の生涯を、いささかなりとも弁護しうるほどの、いかなる大きな才能、いかなる大きな弁舌の力量や豊かさが存在するでしょうか。

§1.1.11

​cuius ut adulescentiae maculas ignominiasque praeteream, quaestura, primus gradus honoris, quid aliud habet in se nisi Cn. Carbonem spoliatum a quaestore suo pecunia publica,2 nudatum et proditum consulem, desertum exercitum, relictam provinciam, sortis necessitudinem religionemque violatam? cuius legatio exitium fuit Asiae totius et Pamphyliae, quibus in provinciis multas domos, plurimas urbis, omnia fana depeculatus est, tum cum in Cn. Dolabellam suum scelus illud pristinum renovavit et instauravit quaestorium, cum eum, cui et legatus et pro quaestore fuisset, et in invidiam suis maleficiis adduxit, et in ipsis periculis non solum deseruit, sed etiam oppugnavit ac prodidit;

彼の青春期の汚点や恥辱を不問に付すとしても、名誉ある公職の第一歩である財務官職において、自らの財務官によって公金を強奪されたグナエウス・カルボ、身包みを剥がれ裏切られた執政官、見捨てられた軍隊、放棄された属州、そして籤引きによる紐帯と神聖な義務の冒涜のほか、何があったというのでしょうか。彼の使節職は全アジアとパンピュリアの破滅であり、これらの属州において彼は多くの邸宅、無数の都市、すべての神殿を略奪しました。その折、グナエウス・ドラベッラに対してかつての財務官時代のあの罪行を再現し繰り返したのであり、自身が使節であり財務官代理であった相手を自らの悪行によって怨嗟の的へと追い込んだばかりか、危難のただ中において見捨てるにとどまらず、攻撃し裏切ったのです。

§1.1.12

​cuius praetura urbana aedium sacrarum fuit publicorumque operum depopulatio, simul in iure dicundo bonorum possessionumque contra omnium instituta addictio et condonatio. iam vero omnium vitiorum suorum plurima et maxima constituit monumenta et indicia in provincia Sicilia, quam iste per triennium ita vexavit ac perdidit ut ea restitui in antiquum statum nullo modo possit, vix autem per multos annos innocentisque praetores aliqua ex parte recreari aliquando posse videatur.

彼の首都法務官職は神殿と公共建造物の略奪であり、同時に裁判の執行においては万人の慣例に反する財産と領有権の帰属裁定および贈与でありました。そして今や、彼は自らのすべての悪徳の最も多くの、また最も重大な記念碑と証跡をシキリア属州において打ち立てたのであり、彼が三年のあいだにこの属州を過酷に荒廃させ破滅させたため、かつての状態に回復することは到底不可能であり、多くの歳月と廉潔な法務官たちを経てさえ、いつの日かある程度復興することすら危ぶまれるほどであります。

§1.1.13

​hoc praetore Siculi neque suas leges neque nostra senatus consulta neque communia iura tenuerunt: tantum quisque habet in Sicilia quantum hominis avarissimi et libidinosissimi aut imprudentiam subterfugit aut satietati superfuit. nulla res per triennium nisi ad nutum istius iudicata est, nulla res tam patria cuiusquam atque avita fuit quae non ab eo imperio istius abiudicaretur. innumerabiles pecuniae ex aratorum bonis novo nefarioque instituto coactae,3 socii fidelissimi in hostium numero existimati, cives Romani servilem in modum cruciati et necati, homines nocentissimi propter pecunias iudicio liberati, honestissimi atque integerrimi absentes rei facti indicta causa damnati et eiecti, portus munitissimi, maximae tutissimaeque urbes piratis praedonibusque patefactae, nautae militesque Siculorum, socii nostri atque amici, fame necati, classes optimae atque opportunissimae cum magna ignominia populi Romani amissae et perditae.

この男が法務官であった間、シキリア人らは自らの法も、我らの元老院決議も、万民共通の権利も保持することができませんでした。シキリアにおいては、誰もが、最も貪欲かつ最も放蕩な男の不注意を免れたか、あるいはその飽食の後に余っただけのものしか持っておりません。この三年のあいだ、彼の指図によらなければいかなる案件も裁かれず、何人の父祖伝来の財産であろうと、彼の命令によってその者から判決で取り上げられなかったものはありませんでした。前代未聞の不道徳な制度によって農民たちの財産から無数の金銭が徴発され、最も忠実な同盟民が敵と同列に見なされ、ローマ市民が奴隷のごとき扱いを受けて拷問され殺害され、極悪非道の者たちが金銭ゆえに裁判で放免され、最も高潔で廉潔な人々が不在のまま被告とされ弁明の機会も与えられずに断罪され追放され、最も堅固な港湾や最も大きく安全な都市が海賊や略奪者たちに開放され、我らの同盟者であり友人であるシキリアの水夫や兵士たちが飢えによって死に至らしめられ、最良にして最も時宜を得た艦隊がローマ市民の甚大なる恥辱とともに喪失され壊滅させられたのです。

構文注3 件
  1. 1.1.8ut, quoniam criminum vim subterfugere nullo modo poterat, procellam temporis devitaret

    ut... devitaret は直前の tempus ipsum emisse に対する同格的・説明的な目的節(または結果節)として機能し、被告が裁判の時期を買い取った究極の意図を総括している。挿入された quoniam 節がその動機を説明している。

  2. 1.1.11Cn. Carbonem spoliatum a quaestore suo pecunia publica

    quid aliud habet in se nisi... の目的語として続く一連の句(Carbonem spoliatum, nudatum et proditum consulem, desertum exercitum など)は、名詞+完了受動分詞が事象全体を表すいわゆる「建国以来(ab urbe condita)型」の構文である。単に「略奪されたカルボ」という人物そのものではなく、「カルボが自らの財務官によって公金を奪われたこと」という出来事そのものが語られている。

  3. 1.1.13innumerabiles pecuniae ex aratorum bonis novo nefarioque instituto coactae

    ここから文末に至るまで、接続詞を欠いた連続文(asyndeton)が続き、各節でコピュラ sunt(coactae [sunt], existimati [sunt], cruciati et necati [sunt] 等)が体系的に省略されている。省略された述部を補うことで、ウェッレスの暴政を矢継ぎ早に列挙する修辞的効果が際立つ。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:1.1.8-1.1.13