← キケロ

カエキリウス弾劾

§39-44

カエキリウスの弁論能力の不足とホルテンシウスの脅威

キケロはカエキリウスの弁論術の圧倒的不足と教養の浅さを厳しく指摘し、自らでさえこの大訴訟の重大さと聴衆の期待を前に身震いするのに対し、相手側の弁護人(ホルテンシウス)の卓越した技量にカエキリウスでは到底立ち向かえないと警告する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§39

​Magna sunt ea quae dico, mihi crede; noli haec contemnere. dicenda, demonstranda, explicanda sunt omnia, causa non solum exponenda, sed etiam graviter copioseque agenda est; perficiendum est, si quid agere aut proficere vis, ut homines te non solum audiant, verum etiam libenter studioseque audiant. in quo si te multum natura adiuvaret, si optimis a pueritia disciplinis atque artibus studuisses et in his elaborasses, si litteras Graecas Athenis non Lilybaei, Latinas Romae non in Sicilia didicisses, tamen esset magnum tantam causam, tam exspectatam, et diligentia consequi et memoria complecti et oratione expromere et voce ac viribus sustinere.

私がいま述べている事柄は重大なものなのです。私を信じなさい。これらを軽視してはなりません。すべては語られ、論証され、解明されねばならず、事件は単に提示されるだけでなく、威厳をもってかつ雄弁に弁論されねばなりません。もし何かを成し遂げ成果を上げたいと望むなら、人々が君にただ耳を傾けるだけでなく、進んで熱心に聴くようにさせねばならないのです。この点において、たとえ君を生まれつきの天分が大いに助けており、幼少期から最善の修練や技術に励み、それらの研鑽を重ねていたとしても、またギリシア文学をリリュバエウムではなくアテナイで、ラテン文学をシキリアではなくローマで学んでいたとしても、これほど重大で、これほど期待を集めている事件を、綿密さによって捉え、記憶によって包括し、演説によって開示し、声と体力によって支えきることは、なお至難の業であったでしょう。

§40

​fortasse dices: 'quid ergo? haec in te sunt omnia?' Vtinam quidem essent! verum tamen ut esse possent magno studio mihi a pueritia est elaboratum. quodsi ego haec propter magnitudinem rerum ac difficultatem adsequi non potui, qui in omni vita nihil aliud egi, quam longe tu te ab his rebus abesse arbitrare,1 quas non modo antea numquam cogitasti, sed ne nunc quidem, cum in eas ingrederis, quae et quantae sint suspicari potes?

おそらく君はこう言うでしょう。「それでは何か。君にはそれらのすべてが備わっているというのか」と。そうであればどんなによいでしょう。しかしながら、それらが備わりうるようにと、私は幼少期から並々ならぬ熱意をもって研鑽を重ねてきたのです。もし生涯を通じてそれ以外何もしてこなかった私でさえ、事柄の重大さと困難さゆえにこれらを十全に達成できなかったとすれば、君は自分がこれらの事柄からどれほど遠く隔たっていると考えているのですか。君はそれらについて以前は一度も考えたことがないばかりか、今それらに踏み込んでいるこの時ですら、それらがどのようなもので、どれほど大きなものであるか想像することすらできないではありませんか。

§41

​ego qui, sicut omnes sciunt, in foro iudiciisque ita verser ut eiusdem aetatis aut nemo aut pauci pluris causas defenderint, et qui omne tempus quod mihi ab amicorum negotiis datur in his studiis laboribusque consumam, quo paratior ad usum forensem promptiorque esse possim, tamen ita mihi deos velim propitios ut,2 cum illius mihi temporis venit in mentem quo die citato reo mihi dicendum sit, non solum commoveor animo, sed etiam toto corpore perhorresco.

誰もが知っている通り、同年代の者で私よりも多くの訴訟を弁護した者は誰もいないか、ごく少数しかいないほどに法廷や裁判に携わっており、法廷での実践に向けてより準備を整え敏腕でありうるよう、友人たちの用件から得られるすべての時間をこれらの研鑽と労苦に費やしている私でさえ、神々が私に好意的であらんことを願うのと等しく誓って言いますが、被告人が召喚され私が演説を行わねばならない当日のその時のことが頭に浮かぶとき、私はただ心動かされるだけでなく、全身を恐怖に震わせるのです。

§42

​iam nunc mente et cogitatione prospicio quae tum studia hominum, qui concursus futuri sint, quantam exspectationem magnitudo iudici sit adlatura, quantam auditorum multitudinem infamia C. Verris concitatura, quantam denique audientiam orationi meae improbitas illius factura sit. quae cum cogito, iam nunc timeo quidnam pro offensione hominum, qui illi inimici infensique sunt, et exspectatione omnium et magnitudine rerum dignum eloqui possim.

今でさえ、私は心と思考によって、その時人々の熱意がどうなるか、どれほどの群衆が押し寄せるか、裁判の重大さがどれほど大きな期待をもたらすか、ガイウス・ウェッレスの悪評がどれほど多くの聴衆を掻き立てるか、そして結局のところ彼の破廉恥さが私の演説にどれほど大きな傾聴をもたらすかを予見しています。これらを考えるとき、この男に対して敵意と怒りを抱く人々の憤り、万人からの期待、そして事態の重大さにふさわしい何を口にすることができるのかと、私は今から恐れているのです。

§43

​tu horum nihil metuis, nihil cogitas, nihil laboras: si quid ex vetere aliqua oratione, 'Iovem ego optimum maximum,' aut 'vellem, si fieri potuisset, iudices,' aut aliquid eius modi ediscere potueris, praeclare te paratum in iudicium venturum arbitraris.

君はこれらを何一つ恐れず、何一つ考えず、何一つ心配していません。古い演説から何か、「私は至善至大のユーピテルを〔呼び求める〕」とか、「審判人の方々、もし可能であったなら私は望んだであろうが」とか、そうした類いの文句を暗記できさえすれば、見事に準備を整えて法廷に臨むことができると考えているのです。

§44

​ac si tibi nemo responsurus esset, tamen ipsam causam, ut ego arbitror, demonstrare non posses: nunc ne illud quidem cogitas, tibi cum homine disertissimo et ad dicendum paratissimo futurum esse certamen, quicum modo disserendum, modo omni ratione pugnandum certandumque sit.3 cuius ego ingenium ita laudo ut non pertimescam, ita probo ut me ab eo delectari facilius quam decipi putem posse. numquam ille me opprimet consilio, numquam ullo artificio pervertet, numquam ingenio me suo labefactare atque infirmare conabitur; novi omnis hominis petitiones rationesque dicendi; saepe in isdem, saepe in contrariis causis versati sumus; ita contra me ille dicet, quamvis sit ingeniosus, ut non nullum etiam de suo ingenio iudicium fieri arbitretur.

そして、もし君に誰も反論する者がいなかったとしても、私の考えでは、君は事件そのものを論証することすらできないでしょう。ましてや君は、当代随一の雄弁家であり演説の用意万端整えた男と戦わねばならず、その男とある時は論じ合い、ある時はあらゆる方策をもって戦い争わねばならないという、そのことすら考えていません。私はこの男の才能を、恐れることはないという形で称賛し、彼に欺かれるよりは魅了される方が容易だと考えるほどに高く評価しています。彼が知略によって私を圧倒することは決してなく、いかなる手練手管によって私を翻弄することも決してなく、その才能によって私を動揺させ無力化しようと試みることも決してないでしょう。私はこの男のすべての攻め口や演説の手法を熟知しています。私たちはしばしば同じ訴訟で、またしばしば対立する立場で関わってきました。彼がいかに才能豊かであろうとも、彼自身もまた自らの才能について何らかの審判が下されていると意識せざるを得ないように、私に対峙して語ることになるでしょう。

構文注3 件
  1. 40arbitrare

    直説法現在2人称単数形 arbitraris の異形(-re 語尾)。命令法受動態と同形だが、疑問副詞句 quam longe に導かれる直接疑問文の述語動詞であり、「君は……と考えているのか」と解釈される。

  2. 41ita mihi deos velim propitios ut

    「神々が私に好意的であらんことを願うのと同様に、まさに……」という祈念(願望接続法 velim)を交えた誓言的・強調的な構文。主節の感情(toto corpore perhorresco)の真実性を強調するために用いられる定型的な相関構文である。

  3. 44quicum modo disserendum, modo omni ratione pugnandum certandumque sit

    quicum は前置詞+関係代名詞句 cum quo の古形。動形容詞による非人称受動構文(disserendum [sit] 等)が重なり、「彼とともに(彼を相手に)論じ、戦わねばならない」という必然・義務を表す関係節となっている。相手方の筆頭弁護人クィントゥス・ホルテンシウスを指す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi004.humanitext-lat2:39-44