← キケロ

カエキリウス弾劾

§32-38

穀物不正の共犯性と弁論能力の欠如

キケロは、元財務官であるカエキリウスが穀物代金の未払いや徴税の不正においてウェッレスと利害を共にしていた共犯者であり、重大な罪状を追及できないと論じる。さらに、法廷経験や弁論の能力においても、彼には属州とローマの命運を担う資格がないと指摘する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§32

​emptum est ex senatus consulto frumentum ab Siculis praetore Verre, pro quo frumento pecunia omnis soluta non est. grave est hoc crimen in Verrem, grave me agente, te accusante nullum; eras enim tu quaestor, pecuniam publicam tu tractabas, ex qua, etiamsi cuperet praetor, tamen ne qua deductio fieret magna ex parte tua potestas erat.1 huius quoque igitur criminis te accusante mentio nulla fiet: silebitur toto iudicio de maximis et notissimis illius furtis et iniuriis. mihi crede, Caecili, non potest in accusando socios vere defendere is qui cum reo criminum societate coniunctus est.

ウェッレスが法務官の時、元老院決議に基づいてシキリア人から穀物が買い上げられましたが、その穀物に対する代金は全額が支払われませんでした。これはウェッレスに対する重大な罪状であり、私が訴追するなら重大ですが、君が告発するなら無きに等しいものとなります。なぜなら君こそが財務官であり、君が公金を扱っていたのであり、たとえ法務官が望んだとしても、いかなる天引きも行われないようにすることは、大部分君の権能のうちにあったからです。したがって君が告発するなら、この罪状についても何ら言及されることはないでしょう。裁判全体を通じて、彼の最大にして最も周知の窃盗と不正については沈黙が守られることになるのです。カエキリウスよ、私を信じなさい。告発において被告人と罪の共謀で結ばれている者が、真に同盟諸民を擁護することなどできないのです。

§33

​mancipes a civitatibus pro frumento pecuniam exegerunt. quid? hoc Verre praetore factum est solum? non, sed etiam quaestore Caecilio. quid igitur? daturus es huic crimini2 quod et potuisti prohibere ne fieret et debuisti, an totum id relinques? ergo id omnino Verres in iudicio suo non audiet quod, cum faciebat, quem ad modum defensurus esset non reperiebat. atque ego haec quae in medio posita sunt commemoro: sunt alia magis occulta furta, quae ille, ut istius, credo, animos atque impetus retardaret, benignissime cum quaestore suo communicavit.

徴税請負人たちは穀物の代わりに諸都市から金銭を取り立てました。どうです。これはウェッレスが法務官の時だけに起こったことですか。いいえ、カエキリウスが財務官であった時にも起きたのです。それならどうするのですか。起きないように阻止することができ、また阻止すべきであったことを、君はこの男の罪として追及するつもりですか、それともその一件すべてを不問に付すのですか。とすれば、ウェッレスは自らの裁判において、犯行時にはどのように弁明すべきかも思いつかなかったことについて、まったく耳にすることすらなくなるのです。しかも私が想起しているのは公然と知れ渡っていることばかりです。彼が、思うに、この男の気勢や攻撃を削ぐために、自らの財務官とこの上なく寛大にも分かち合った、より隠微な盗みも他にあるのです。

§34

​haec tu scis ad me esse delata; quae si velim proferre, facile omnes intellegent vobis inter vos non modo voluntatem fuisse coniunctam, sed ne praedam quidem adhuc esse divisam. quapropter si tibi indicium postulas dari3 quod tecum una fecerit, concedo, si id lege permittitur; sin autem de accusatione dicimus, concedas oportet iis qui nullo suo peccato impediuntur quo minus alterius peccata demonstrare possint.

これらのことが私に通報されたのを君は知っています。もし私がそれらを暴き立てようと望むなら、君たちの間には志が共通していたばかりか、分捕り品すらまだ分け合われていないのだと、誰もが容易に理解するでしょう。それゆえ、もし君が彼とともに犯したことについて密告者としての免責特権が与えられることを求めるというなら、それが法によって許されているなら私は認めましょう。しかしもし告発について語るのであるなら、自らのいかなる過失にも妨げられずに他人の過失を論証しうる者たちに、君は席を譲らねばなりません。

§35

​ac vide quantum interfuturum sit inter meam tuamque accusationem. ego etiam quae tu sine Verre commisisti Verri crimini daturus sum, quod te non prohibuerit, cum summam ipse haberet potestatem: tu contra ne quae ille quidem fecit obicies, ne qua ex parte coniunctus cum eo reperiare. quid? illa, Caecili, contemnendane tibi videntur esse, sine quibus causa sustineri, praesertim tanta, nullo modo potest? aliqua facultas agendi, aliqua dicendi consuetudo, aliqua in foro, iudiciis, legibus aut ratio aut exercitatio?

そして、私の告発と君の告発との間にどれほどの違いがあるかを見なさい。私は、君がウェッレス抜きで犯したことさえも、彼自身が最高の権力を持っていながら君を制止しなかったとして、ウェッレスの罪に帰するつもりです。これに対して君は、いかなる点でも彼と結託していることが露見しないよう、彼自身が犯したことすら告発しないでしょう。どうです、カエキリウスよ、それらなしには訴訟、とりわけこれほどの大訴訟を支えることなど到底できないような事柄を、君は軽視してよいと考えているのですか。何らかの訴訟追行の能力、何らかの弁論の熟練、何らかの法廷・裁判・法律における学識あるいは修練をです。

§36

​intellego quam scopuloso difficilique in loco verser; nam cum omnis adrogantia odiosa est, tum illa ingeni atque eloquentiae multo molestissima. quam ob rem nihil dico de meo ingenio; neque est quod possim dicere,4 neque si esset dicerem; aut enim id mihi satis est quod est de me opinionis, quidquid est, aut, si id parum est, ego maius id commemorando facere non possum.

自分がどれほど険しく困難な立場に身を置いているか、私には分かっています。というのも、あらゆる傲慢は忌み嫌われるものですが、とりわけ才能や雄弁に関する傲慢ははるかに最も不快なものだからです。それゆえ、私は自らの才能については何も語りません。語りうることもありませんし、あったとしても語らないでしょう。私についての世間の評判がどのようなものであれ、私にはそれで十分であるか、あるいはそれが不十分であるとしても、自ら口にすることでそれをより大きくすることはできないからです。

§37

​de te, Caecili,—iam mehercule hoc extra hanc contentionem certamenque nostrum familiariter tecum loquar,—tu ipse quem ad modum existimes vide etiam atque etiam, et tu te collige, et qui sis et quid facere possis considera. Putasne te posse de maximis acerbissimisque rebus, cum causam sociorum fortunasque provinciae, ius populi Romani, gravitatem iudici legumque susceperis, tot res tam gravis, tam varias voce, memoria, consilio, ingenio sustinere?

カエキリウスよ、君について言えば――誓って言いますが、もはや私たちのこの対抗や争いを離れて、君と親しく語り合いましょう――君自身が自らについてどう考えているのか、繰り返しよく確かめ、気を取り直して、自らが何者であり、何ができるのかを熟考しなさい。君は、同盟諸民の訴訟と属州の財産、ローマ国民の権利、裁判と法律の厳粛さを引き受けた上で、最大にして最も苛烈な事柄について、これほど多くの、これほど重大で、これほど多様な事柄を、声、記憶、思慮、才能によって支えきれると本気で思っているのですか。

§38

​Putasne te posse quae C. Verres in quaestura, quae in legatione, quae in praetura, quae Romae, quae in Italia, quae in Achaia, Asia Pamphyliaque peccarit, ea, quem ad modum locis temporibusque divisa sint, sic criminibus et oratione distinguere? Putasne posse, id quod in eius modi reo maxime necessarium est, facere ut, quae ille libidinose, quae nefarie, quae crudeliter fecerit, ea aeque acerba et indigna videantur esse his qui audient atque illis visa sunt qui senserunt?5

ガイウス・ウェッレスが財務官期に、使節期に、法務官期に、ローマで、イタリアで、アカイアで、アジアで、パンピュリアで犯した過ちを、それらが場所や時期によって分かたれている通りに、罪状と演説によって整然と区別できると本気で思っているのですか。このような被告人において最も必要不可欠なこと、すなわち、彼が放縦に、冒涜的に、残酷に行い尽くした事柄を、聞く人々にとっても、それを現に味わった人々が感じたのと等しく苛烈で耐え難いものであるかのように思わせることが、君にできると本気で思っているのですか。

構文注5 件
  1. 32ex qua, etiamsi cuperet praetor, tamen ne qua deductio fieret magna ex parte tua potestas erat

    ne qua deductio fieret は名詞節(内実)として tua potestas erat の述語的内容を補足する構文である。tua potestas erat は「君の権能のうちにあった(君に権能があった)」を意味し、ex qua は先行詞 pecuniam publicam を受け、「その公金から天引きがなされないようにすること」にかかる。文脈上、財務官が支出管理の権限を持っていたことを示す。

  2. 33daturus es huic crimini

    dare alicui aliquid crimini(誰かに何かを罪として帰する/罪状として追及する)という二重与格に準ずる構文である。huic は指示代名詞与格でウェッレス(被告人)を指し、crimini は述語的与格(結果・目的の与格)。直後の quod 節が直接目的語に相当する。

  3. 34si tibi indicium postulas dari

    indicium dare はローマ法における専門的術語で、共犯者が自己の罪責を告白・密告することによって免責や報奨(praemia)を得る資格・地位を与えることを指す。キケロはカエキリウスに対し、「告発者(accusator)」ではなく「共犯の密告者(index)」としての地位を求めるなら認めてやる、と痛烈に皮肉っている。

  4. 36neque est quod possim dicere

    est quod + 接続法(possim)は特性・理由を表す関係節構文で、「私が言うことができるようなものは何もない」の意。否定の主節 neque est の下で quod possim が接続法をとる標準的な構文である。

  5. 38facere ut, quae ille libidinose, quae nefarie, quae crudeliter fecerit, ea aeque acerba et indigna videantur esse his qui audient atque illis visa sunt qui senserunt

    骨格は Putasne [te] posse ... facere ut ... ea aeque acerba ... videantur ... atque illis visa sunt である。facere ut は結果・使役の名詞節を導き、その従属節内の主語 ea は先行する関係節群(quae ille ... fecerit)を総括する。さらに相関比較構文 aeque ... atque ...(〜と同じくらい…)によって、演説を聴く者たち(his qui audient)への印象と、実際に被害を受けた者たち(illis ... qui senserunt)の受けた苦痛が対置されている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi004.humanitext-lat2:32-38