- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:219.38-221.27
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
テミスティオスは、空虚と充満によって重さと軽さを説明する立場と、原子や面の大小・粗密・硬軟によって説明する立場の双方を検討し、前者は中間の元素を、後者は絶対的な重さ・軽さを説明できず、後者の理論からは大量の火が下方へと運ばれるという不条理が生じることを示す。
fuit insuper eiusmodi dubitatio ordinata, ut illis quoque responsum afferret, qui levitatis causam inane implexum, gravitatis autem plenum esse posuere; unaque cum aliis rebus super iis est dubitatio, cur ipsi de levi et gravi disserant, quae omnino et absolute ita sunt, et quocunque modo extiterint, eorum autem, quae his interiecta sunt, nempe eorum, quae ex gravi, levi graviore, existunt, non dicant rationem, propter quam differant, licet dicere possent haec etiam terminari multitudinis inanitatis vel gravitatis confusione. cum itaque ad hunc locum disputationem suam in respondendo ad illos reposuisset, prosequitur hoc et inquit: similiter contingit et sequitur, si quis etiam leve et grave aliter terminaverit, quatenus hae duae inclinationes ad magnitudinem et parvitatem, hoc est tenuitatem et crassitiem referuntur, aut quovis alio modo, ut si haec duo duritie et mollitie distingueret ac separaret, modo una illis tribuatur materia, unum subiectum, vel duae naturae, sed duae contrariae. quod autem similiter sequitur vel omnino efficitur, est, ut vel de gravi et levi, quae absolute talia sunt, non disserant, vel de iis quidem, quae illis interiecta sunt et comparatione ad aliud, sermonem non faciant.1 iis enim, qui eandem materiam his duabus inclinationibus omnino tribuunt partiumque magnitudine et parvitate eas distinxerunt ac separarunt, nec non mollitie et duritie tantum, necessario efficitur, ut de gravi quidem et levi tantum loquantur, [quae comparatione ad aliud dicuntur, non] quae talia absolute existunt, [quemadmodum iis usu venit, qui leve et grave ex eisdem triangulis conflant,] ac iis, qui grave et leve ex insectilibus partibus constituunt. ii autem, qui duas his tribuunt naturas invicem contrarias, quemadmodum illi, qui plenum et inane ponunt ac horum duorum contrarietate duarum inclinationum contrarietatem terminarunt, fateri quidem coguntur se de gravi et levi absolute verba facere, de his autem, quae his duobus interiecta sunt quaeque gravia et levia comparatione ad aliud dicuntur, non terminare; neque etiam cur haec duo (aqua nempe et aer) gravitate levitateque cum se inter se, tum ambas extremitates superent, dicunt, quemadmodum cur aer aquam et terram levitate, et ignem gravitate superet, ac similiter etiam aqua. Multitudine autem et parvitate, hoc est partium crassitie et tenuitate vel mollitie et duritie, leve et grave terminare falsum ac commenticium quoddam videtur; non enim his duobus grave et leve distinguuntur. atqui propterea quod hic certus ex ea dubitatione evadit, quae illi occurrit, 〈nempe〉 consonum esse, ut quae interiecta sunt quaeque comparatione ad aliud dicuntur, terminentur, — hoc enim modo quaesitum eius explicavit, qui grave et leve plenitudine inanitateque terminavit — ratio quaedam ei invenitur. fieri enim potest secundum sententiam istorum, ut inclinationis distinctiones etiam terminentur, quae in iis inveniuntur, quae inter leve et grave consistunt, quorum unum alteri comparatur, tenuitatis et crassitiei ac mollitiei et duritiei comparatione. at sane eorum sermoni, qui hoc asserunt dicuntve, duorum locorum ad has duas inclinationes unam esse naturam,2 necessario contingit,... quasi dicat: fieri non poterit (iuxta illorum sententiam) ut quicquam leve absolute inveniatur, sed omnia corpora (exempli gratia) ad infera et ad eundem locum inclinabunt. existimantur autem levia esse, quoniam ipsa ex privatione gravitatis eius, quod movetur, manent superius, ut tardius moveantur, vel non est ita, sed tempore, quo pelluntur, ipsa sursum quasi protruduntur caliditate (?), quae videlicet levia esse iudicantur. continget autem iuxta illorum sententiam, qui ita terminarunt, ut magna aeris et magna ignis copia aquam terramque gravitate vincant; hoc autem fit, quoniam propria parvarum et magnarum partium inclinatio eadem est, nempe ad infera. perspicuum est autem ac manifestum: si ex corporibus parvarum partium magnae adiunctionis substantiae portio quaedam sumatur, profecto propria etiam inclinatio, et quae ad infera instituitur, ob qualitatem plurimam corporum parvarum partium, inclinationem propriam quantitatis corporum minoris contrariarum partium, quae et ipsa deorsum versus procedit, superabit; sique multa quantitas ex corporibus parvarum partium, vel ignis vel aeris, existat (siquidem his aer et ignis terminantur) necnon parva portio ex corporibus magnarum partium, vel terrae vel aquae sit (siquidem his istaec duo etiam terminantur), eveniet, ut ignis gravior solidiorque deorsum feratur.
さらに、空虚の織り交ぜを軽さの原因とし、充満を重さの原因であると措定した者たちに対しても反論をもたらすように、次のような難問が立てられた。すなわち、他の事柄とともに彼らに関して次のような難問がある。すなわち、彼らは全くもって絶対的にそうであり、いかように存在していようとも[絶対的である]軽いものと重いものについては論じながら、これらの中間に介在するものたち、すなわち重いものと軽いものより重いものから成るものたちについては、これらもまた空虚の多さや重さの混交によって限定されると言うことができたはずであるにもかかわらず、それらが異なっている原因となる根拠をなぜ語らないのか、ということである。それゆえ、彼らに応答するにあたって自らの議論をこの論題へと向け直したとき、彼[アリストテレス]はこのことを続けて次のように言う。これら二つの傾きが大きさや小ささ、すなわち希薄さと濃密さに帰せられる限りにおいて、あるいは他のいかなる仕方であれ、例えばもしある者がこれら二つを硬さと柔らかさによって区別し分離する場合のように、それらに一つの質料、一つの基体が割り当てられるか、あるいは二つの本性であっても二つの対立する本性が割り当てられる限りは、もし誰かが軽いものと重いものを別の仕方で限定したとしても、同様のことが生じ、帰結するのである。ところで、同様に帰結する、あるいは全くもって必然的となる事柄とは、絶対的にそのようなものである重いものと軽いものについて論じないか、あるいはそれらの中間に介在し、他のものとの比較において言われるものたちについて言説を行わないかのいずれかになる、ということである。実際、これら二つの傾きに全く同一の質料を割り当て、部分の大きさと小ささによって、また柔らかさと硬さのみによってそれらを区別し分離した者たちには、[他のものとの比較において言われる]重いものと軽いものについてのみ語り、絶対的にそうであるものたちについては語らないということが必然的に生じる。[これは、同一の三角形から軽いものと重いものを合成する者たちや、]分割不可能な部分から重いものと軽いものを構成する者たちに生じたのと同様である。他方、充満と空虚を措定し、これら二つの対立によって二つの傾きの対立を限定した者たちのように、これらに対して互いに対立する二つの本性を割り当てる者たちは、自分たちが絶対的な重いものと軽いものについて述べる一方で、これら二つの中間に介在し、他のものとの比較において重いもの・軽いものと言われるものたちについては限定していないことを認めざるをえない。また彼らは、これら二つ(すなわち水と空気)が重さと軽さにおいて互いを凌駕するだけでなく、両方の極をも凌駕する理由、例えば空気が軽さにおいて水と土を凌駕し、重さにおいて火を凌駕し、同様に水もそうである理由を語りもしない。 しかし、多さと小ささ、すなわち部分の濃密さと希薄さ、あるいは柔らかさと硬さによって軽いものと重いものを限定することは、誤りであり何らかの捏造であるように思われる。重いものと軽いものはこれら二つによって区別されるのではないからである。とはいえ、この者がかの者に生じたあの難問から確実に逃れるということ、〈すなわち〉中間に介在するものたち、また他のものとの比較において言われるものたちが限定されることが調和的であるということによって――実際このようにして、充満と空虚によって重いものと軽いものを限定した者の問題が解明されたのであるが――、彼にはある根拠が見出される。実際、彼らの見解によれば、希薄さと濃密さ、ならびに柔らかさと硬さの比較によって、一方が他方と比較される、軽いものと重いものの中間に存するものたちのうちに見出される傾きの区別も限定されるということは可能である。しかし実のところ、これら二つの傾きに対する二つの場所の本性は一つであると主張あるいは述べる者たちの言説には、必然的に次のようなことが生じる。……あたかも彼[アリストテレス]がこう言っているかのようである。(彼らの見解によれば)絶対的に軽い何ものかが見出されることはありえず、むしろすべての物体が(例えば)下方へ、同一の場所へと傾くであろう、と。しかしそれらが軽いと思われるのは、運動するものの重さの欠如ゆえに、それらがより遅く運動するように上方に留まるからであるか、あるいはそうではなく、それらが押し出されるときに、まさに軽いと判断されるそれら自体があたかも熱さ(?)によって上方へと突き出されるからである。しかし、このように限定した者たちの見解によれば、大量の空気と大量の火が重さにおいて水や土に打ち勝つということが生じるであろう。そしてこのことは、小さな部分と大きな部分に固有の傾きが同一、すなわち下方への傾きであることから生じる。そして以下のことは明白かつ顕著である。もし小さな部分からなる物体から、大きく付加された実体のある部分が取られるならば、小さな部分からなる物体のきわめて多くの性質のゆえに、その固有の傾きであり下方へと向けられた傾きは、反対の部分からなるより小さな分量の物体の固有の傾き(これ自体もまた下方に向かって進む)を確実に凌駕するであろう。そして、もし(空気と火がこれらによって限定されるとすれば)小さな部分からなる物体から多くの分量の火や空気が存在し、かつ(これら二つもまたこれらによって限定されるとすれば)大きな部分からなる物体から少量の土や水が存在するならば、火がより重く、より堅固なものとして下方へと運ばれるという結果になるであろう。
- 4.2quod autem similiter sequitur vel omnino efficitur, est, ut vel de gravi et levi, quae absolute talia sunt, non disserant, vel de iis quidem, quae illis interiecta sunt et comparatione ad aliud, sermonem non faciant.
名詞的関係節「quod autem similiter sequitur vel omnino efficitur」が主節の主語であり、「est」を挟んで接続詞「ut」に導かれる説明節(ut-clause of result / epexegetic clause)が述語部を構成する。「ut」節内は二者択一の接続詞「vel... vel...」によって二つの帰結(絶対的な重・軽を論じないこと、または中間の相対的な重・軽を論じないこと)が並列されている。
- 4.2duorum locorum ad has duas inclinationes unam esse naturam
この対格不定詞句(unam esse naturam)は、先行する関係代名詞節の述語動詞「asserunt dicuntve」(主張する、あるいは述べる)の直接目的語(言説の内容)を成す。続く「necessario contingit」の主語・帰結内容は原文では欠落しており(lacuna)、直後の「quasi dicat: fieri non poterit...」(あたかも…と言っているかのようである)によってその意味内容が補足・展開されている。
