← テミスティオス

アリストテレス『天界について』釈義

§218.9-219.38

空虚と充満の比率説の難点と面・不可分体説

テミスティオスは、空虚と充満の比率によって軽重を定義する説を批判し、同質の物体の大小による運動速度の相違を説明できないことや、空虚自体の運動・固有の場所・分離を想定することの不合理性を論じ、次いで面や不可分体の大小によって軽重を規定した論者たちの批判へと議論を移行させる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§4.2#5

neque etiam quod leve non est, eo levius erit, quod omnino et absolute leve existit, ad superaque feretur, sed contra, nempe si quidem sursum fertur ac omnino et absolute leve est, omni eo levius existet, quod deorsum movetur. Ex hoc autem ad alium modum se transfert, quo id refellat. hic vero est eiusmodi. Sin autem dicamus leve et grave, unumquodque eorum, terminari secundum proportionem, quam inane ad plenum in uno eodemque corpore habet, quemadmodum si quispiam dixerit, leve id est, in quo inanitatis duplum quam plenitudinis inest, grave autem, quod contra se habet: neque etiam hoc modo dubitationem solvimus explicamusve, qua deducitur omnino necessarium fore, ut terra igne levior, vel ignis terra gravior existat. at qui fiat, ut neque etiam hoc modo eadem quaestio non dissolvatur,1 audi. quoniam leve definivit secundum proportionem, quam inane et plenum habent inter se, non aliter ac si duplo vel alia mensura definiret, omnia igitur, quae unius atque eiusdem rationis sunt, vel leve sit, vel grave, eandem proportionem habebunt. sed maior et minor ignis copia unius et eiusdem proportionis existunt; atqui maior ignis levior est, et ob hanc causam maiore celeritate ad supera evolat. et rursus maior et minor terrae portio eiusdem proportionis sunt; atqui maior terrae portio minore gravior est, licet hoc fieri non oporteret, si grave hac sane proportione definiretur;2 etenim haec proportio in maiore et minore copia eiusdem rationis existit. Hoc etiam absurdum est dicere corpora, inanitate eis implexa, in sublime ferri ob ipsam inanitatis implicationem, quae faciat, ut grave in sublime feratur, et inane ipsum non ferri. post haec cum maiore contrarietate se illis opposuisset, inquit, consentaneum est iis, qui ponunt inanitatem in sublime ferri, [ut quasi ipsis conveniat3 inanitatem definire ex eo, quod in sublime feratur.] perinde ac si illis necessario convenire faciat, ut de hoc tantum amplius disquirere debeant, quamobrem videlicet inane natura sua ad supera et plenum ad infera feratur, si haec duo, cum in compositis corporibus inveniantur, efficiant, ut ipsa sursum vel deorsum ferantur, ac ea corpora, in quibus inane est circumfusum, composita dicantur, quoniam ex inani et pleno composita sunt; ipsi enim de his perscrutantur, quandoquidem eorum indagatio erat de levi et gravi, quae comparatione ad aliud dicuntur. insuper si inane natura in sublime et plenum deorsum feratur, atque hi duo loci oppositi alter ab altero dissideat, qui igitur et haec duo, plenum videlicet et inane, non separantur a se invicem nec alterum ab altero disiungitur ex eorum celeritate in loca ipsorum, quae sibi propria sunt, sed ipsa remanent confusa ac utraque in eundem locum revertuntur? posset quispiam sermoni addere, ipsa ne transmutationem quidem ad invicem habere, ut, quando transmutantur, ex propriis locis moveantur, quemadmodum ignis (exempli gratia) et terra; atqui conveniret toto hoc tempore praeterito, quod infinitum existit, ut iam separata essent, nec inane aliquod deorsum, nec plenum sursum extaret, atque in universum ut haec permixta non concurrerent. inanitati autem in universum locus quidam omnino non convenit, quandoquidem id praeter rationem existit; sin autem movetur, aliquis locus sit necesse est, ex quo [et] in quem feratur, quasi ipsum [inane] locus non sit, ut locus ei conveniat. si enim loco locus omnino conveniat, necessario fiet, ut res in infinitum procedat, ex eo, quod unicuique loco semper locus requiritur. at quaenam dicetur motus inanitatis causa? non enim fieri potest, ut inane quatenus tale moveatur. si enim inane ex eo, quod tale, moveretur, ceteris rebus, quae inane non sunt, motus non inesset, ac omnia unico motu, videlicet inanitatis motu, qui in sublime fertur, moverentur; modo autem ex eo, quod inane deorsum fertur, perspicuum fit non moveri aliquid, quatenus est inane, neque etiam moveri, si inanitatis motu omnino moveatur. Ad hunc autem locum Aristoteles sermonem suum reposuit, ut ad eos responderet, qui multitudine et parvitate extremitatum corporumque insectilium leve et grave terminarunt. respondendo autem illis hanc eligit dubitationem, quod ipsi de levi gravique non nisi comparatione ad aliud disseruerint; etenim leve et grave unam esse naturam statuere, alii vero extremitates posuere, alii insectilia, atque haec duo magnitudine et parvitate separarunt distinxeruntque.

また、軽くないものが、全くもって絶対的に軽いものよりも軽くなって上方へと運ばれることもなく、むしろ逆に、実に上方へと運ばれ、全くもって絶対的に軽いものであるならば、下方へと運動するあらゆるものよりも軽いはずである。さらにここから、彼はそれを論駁するための別の方法へと移行する。そしてこれは次のようなものである。しかしもしわれわれが、軽いものと重いものは、その各々が、一つの同一の物体において空虚が充満に対して有する比例に従って限定される、例えばある人が、軽いものとは充満よりも空虚が二倍存在するものであり、重いものとはその逆の状態にあるものであると言ったとしよう。しかしこのようにしても、土が火よりも軽くなる、あるいは火が土よりも重くなることが全くもって必然的となるという難問をわれわれは解決することも説明することもできない。しかし、どのようにしてこのようにしても同じ難問が解消されないのかを聞くがよい。彼は軽いものを空虚と充満が相互に有する比例に従って定義したのだから(二倍あるいは他の尺度によって定義した場合と異ならない)、したがって、一つの同一の種に属するすべてのものは、軽いものであれ重いものであれ、同一の比例をもつであろう。しかし、火のより多い量とより少ない量とは一つの同一の比例のもとにある。ところが、より多くの火の方がより軽く、この原因によって、より大きな速さで上方へと飛び去る。そしてまた、土のより大きな部分とより小さな部分も同一の比例のもとにある。ところが、もし重いものがまさにこの比例によって定義されるとすればそうなるはずがないにもかかわらず、土のより大きな部分はより小さな部分よりも重い。というのも、この比例はより多い量においてもより少ない量においても同一の種として存在するからである。 物体に空虚が織り交ぜられていることから、重いものが上方へと運ばれるように仕向ける空虚そのものの織り交ぜを理由として物体が上方へと運ばれ、空虚自体は運ばれないと言うことも不合理である。これらの後、彼がより大きな対立をもって彼らに反対したとき、彼は言う。空虚が上方へと運ばれると措定する者たちにとっては、[あたかも空虚が上方へ運ばれるということから空虚を定義することが彼らに適合するかのように]、あたかもこれら二つ(充満と空虚)が複合された物体のうちに見出されるとき、それら複合体が上方あるいは下方へと運ばれるようにし、また空虚が周囲を取り巻いているそれらの物体が、空虚と充満から構成されているがゆえに複合体と呼ばれるとすれば、空虚がその本性上上方へ、充満が下方へと運ばれる理由はいかなるものかについてのみ、彼らがさらに探求すべき義務を必然的に負うかのように適合しているのである。実際彼らはこれらについて探求している。彼らの探求は、他方との比較において言われる軽いものと重いものについてのものであったからである。さらに、もし空虚が本性上上方へ、充満が下方へと運ばれ、これら二つの対立する場所が互いに相容れないとすれば、充満と空虚というこれら二つが、それら自身に固有である場所への速さに基づいて互いから分離されず、一方から他方が切り離されもせず、むしろそれら自体が混ざり合ったまま留まり、双方が同じ場所へと戻るのはいかなる理由によるのか。ある者はこの議論に、火と土が(例えば)そうであるように、それら自身が変転するときに固有の場所から運動するよう互いに変転することすらもたないのだと付け加えることができよう。しかし、無限として存在するこの過去の時間全体において、それらがすでに分離されており、何らかの空虚が下方に存在することも、充満が上方に存在することもなく、一般にこれらが混合されて混ざり合っていることもないはずであった。 空虚には一般に、いかなる場所も全く適合しない。それは理に反して存在するからである。しかし、もし運動するならば、あたかも空虚自体が場所ではなく、したがって場所がそれに適合するかのように、そこから、またそこへと運ばれるところのある場所が存在することが必然的である。実際、もし場所に場所が全く適合するとすれば、個々の場所に常に場所が要求されるということから、必然的に事態は無限へと進むことになる。しかし、空虚の運動の原因とは何と言われるであろうか。空虚がそれ自体として運動することはありえないからである。というのも、もし空虚がそのようなものであるということから運動するとすれば、空虚ではない他のものたちには運動が存在せず、すべてのものが単一の運動、すなわち上方へと運ばれる空虚の運動によって運動することになるであろう。しかしいまや、空虚が下方へと運ばれるということから、何かが空虚である限りにおいて運動することはなく、また空虚の運動によって全く運動するとすれば運動することすらないということが明白になる。 しかしアリストテレスは、面や分割不可能な物体の数多さと小ささによって軽いものと重いものを限定した者たちに応答するために、この箇所へと自らの言説を向け直した。そして彼らに応答するにあたって、彼らは軽いものと重いものについて他方との比較においてしか論じなかったというこの難問を選び出す。実際、彼らは軽いものと重いものとが一つの本性であると措定し、ある者たちは面を措定し、他の者たちは不可分体を措定して、これら二つを大きさと小ささによって分離し区別したのである。

構文注3 件
  1. 4.2qui fiat, ut neque etiam hoc modo eadem quaestio non dissolvatur

    qui は疑問副詞(quomodo「どのようにして」)であり、直接疑問文を導く。従属節は結果・事実の ut 節で、neque... non dissolvatur は二重否定を形成し、「同一の難問が解消されない(未解決のまま残る)という事態が生じる」ことを表す。

  2. 4.2licet hoc fieri non oporteret, si grave hac sane proportione definiretur

    譲歩の接続詞 licet のもとで接続法未完了過去 oporteret が用いられ、反実仮想的条件節 si... definiretur(「もし重いものがまさにこの比例で定義されるとすれば」)と呼応して、「(定義に従えば)そうなるはずがないにもかかわらず」という事実に反する帰結を表している。

  3. 4.2quasi ipsum [inane] locus non sit, ut locus ei conveniat

    quasi... non sit は反実的・仮定的な比較節を導き、空虚論者の不合理な前提を皮肉に提示している。続く ut locus ei conveniat は帰結の接続法節で、「その結果、場所に固有の場所が割り当てられることになる」という背理の構造を示している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:218.9-219.38