← テミスティオス

アリストテレス『天界について』釈義

§204.1-206.7

図形による元素定義の論駁と固有の差異

テミスティオスは、火の本質的作用が分離ではなく同種のものの結合であること、形相や図形には対立が存在しないこと、そして『ティマイオス』の説が元素の性質を図形ではなく大小に帰着させて自己矛盾に陥っていることを論じて、元素を図形で定義する立場を論駁し、元素の固有の差異は状態・作用・能力にあるとして第3巻を締めくくる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§3.8#5

ac (mehercle) separat quidem, sed hoc per accidens ei convenit; per se namque omnia ea congregat, quae eiusdem generis sunt, quale est eius operatio in metallis, aere nempe, auro et quae ex metallis eiusdem generis sunt. et quoniam haec colligit ad invicem, separat et segregat quod alienum existit ab eo, quod aliquando invenitur in illis; si non invenitur, in unum tantum colligit, quemadmodum apparet ac in auro experiri licet. etenim si cum eo aliquid mixtum invenerit, format illud, in quantum separat ac reducit id, donec in profundum mergatur; at si cum eo aliquod mixtum non invenerit, versus unam tantum partem illud deponit. igitur quoniam fieri poterat, ut has duas actiones operaretur, aut, si hoc erit, consonum extiterat, ut has duas potentias ad figuram adhiberent, aut, si unam tantum harum duarum potentiarum ei adhibent, eam, quae ei propria existit; hac quidem ratione fiet, ut id huic figurae non adiungant.1 Praeterea calidum frigido contrariatur. si igitur calidi forma aliqua figura proveniat ac ex eiusmodi figura caliditas in igne inveniatur: ex hoc igitur consonum erit, ut frigidi forma contraria figura procedat ac perficiatur; contrariorum namque et causae et figurae contrariae sunt. sed nihil ei contrarium est: igitur calidum in quantum frigido contrariatur, figura ei contrarium non est. figuram autem figurae non contrariari, perspicuum est. nullus enim eorum, qui ad figuras elementorum formas reducunt atque ascendere faciunt, frigidum ad aquae figuram ascendere facit; atqui consonum erat, si eorum sententia fuisset, ut frigidum ad formam reducerent atque ascendere facerent, ut ad formam calido contrariam illud referrent ac reducerent. sed quoniam figura figurae non contrariatur, neque etiam ignis causam ad figuram reducant;2 quod tamen si illi invenissent, congruum erat, ut ascendere facerent ac reducerent, quae necessaria sunt, omnia ad figuras, vel ut nullum eorum ad eas reducerent. Nonnulli autem, inquit, cum de frigidi vi conati sunt dicere — per hoc autem innuit, quod in Timaeo dictum fuit — sibi ipsis contraria dicunt. qua autem ratione sibi ipsis contraria dicant, audi quaeso. siquidem ipsi consimilium partium distinctiones ad figuras reducunt, ac sermone prohibuerunt eas ad figuras ascendere, sed in parvitatem eas retulerunt. [igitur sibi ipsi contraria dicunt. referunt enim ac ascendere faciunt ea, quae consimilium partium sunt, ad figuras, ac praeterea etiam non referunt ea ad figuras, sed ad parvitatem.] dicunt enim frigidum esse id, quod magnas partes habet, siquidem refrigerat, in quantum contrahit ac premit; hoc autem efficit, quia non mergitur nec permeat, sed obstruit atque conectit, idque ob partium eius magnitudinem. calidum igitur, quod frigido contrariatur, hoc potissimum iure ei contrariatur, videlicet ob partium exilitatem mergitur ac permeat; ita fit, ut parvitate magnitudineque, non figura distinguantur. si etiam existimaverint, quod magnae et parvae pyramides inveniantur, necessario etiam fiet, ut inter calidum frigidumque quoque differentia inveniatur, si inter magnitudinem et parvitatem differentia inveniatur. ex hoc autem consonum erit, ut magnae parvaeque pyramides caliditate et frigiditate distinguantur. at si fieri possit, ut frigidum quidpiam pyramidalem figuram habeat, figura similis huius caliditatis causa non erit, sed contrarium, nempe id, quod figura similis non est, [ac] pyramis vere caliditatis causa non erit. atque has omnes rationes (quemadmodum dictum fuit) deduxit contra eos ac iudicavit illos propter intellegentiam ac receptionem ipsius. Elementa igitur non distingui figuris ex his, quae dicta sunt, perspicuum est. sique figura non distinguantur, figuras igitur inseparabiles non habent, neque etiam ex propria eorum essentia figurae sunt; distinctiones enim, quae inseparabiles dicuntur, eae sunt, quae in substantia inveniuntur. non enim planta ab animali distinguitur, in quantum desinit vel non desinit, sed per sensibile et insensibile. quoniam autem distinctiones maxime eorum propriae eae sunt, quae ex illorum affectionibus, operibus et potentiis sumuntur, de iis differentiis proxime insequente Tractatu dicet, quibus alia ab aliis distinguuntur, in Libro vero de Ortu et Interitu de generatione et corruptione eorum disseret. per affectiones autem mollitiem duritiem, caliditatem, frigiditatem, humiditatem, siccitatem et quae eiusdem sunt, cuius haec, generis intellegit; operationes vero motus eorum dicuntur, veluti exsiccare, calefacere et similia; at per potentias eorum gravitas et levitas intellegi vult.3 in universum autem, potentiae eorum eae dicuntur, quae operationes efficiunt, quemadmodum vis combustibilis, cuius operatio est comburere, potentia vero uniens (?), cuius operatio est coniungere; affectiones vero ipsaemet qualitates dicuntur, nempe eorum caliditas, frigiditas, humiditas et quae eiusdem generis existunt. Finis Libri Tertii de Caelo et Mundo.

そして(誓って言うが)火は確かに分離するものの、これは火に付帯的に属しているにすぎない。なぜなら、火はそれ自体としては、同属であるすべてのものを寄せ集めるからであり、青銅や金、また金属のうち同属であるものにおいて火の働きがそうであるのと同様である。そして火はこれらを互いに集めるがゆえに、それらのうちにときおり見出されるものから外的なものを分離し隔離するのである。もし外的なものが見出されなければ、ただ一つへと集めるだけであり、金において現れ、また経験されうるのと同様である。というのも、もし金と混ざり合っている何ものかを見出したなら、火はそれを分離し引き戻す限りにおいて、それが深みへと沈むまでそれを形づくるが、もし金と混ざり合っている何ものも見出さなければ、それをただ一方向へと置くだけだからである。したがって、火がこれら二つの作用を為すことが可能であった以上、もしそうであるなら、彼らがこれら二つの能力を図形に適用するか、あるいは、もしこれら二つの能力のうち一方のみをそれに適用するなら、火に固有である方の能力を適用することが理に適っていたであろう。そしてその論理によれば、彼らがその作用をこの図形に結びつけないということになるのである。 さらに、熱いものは冷たいものと対立する。それゆえ、もし熱いものの形相が何らかの図形から生じ、そのような図形から熱さが火において見出されるのだとすれば、このことから、冷たいものの形相は対立する図形から生じ達成されるということが理に適っているであろう。なぜなら、対立するものどもには原因も図形も対立するからである。だが、いかなる図形もそれ[熱の図形]に対立することはない。したがって、熱いものが冷たいものに対立する限りにおいて、図形はそれに対立するものではない。ところで、図形が図形に対立しないことは明白である。実際、元素の諸形相を図形へと還元し昇らせる者たちのうち、冷たいものを水の図形へと昇らせる者は一人もいない。しかしながら、もし彼らの見解が、冷たいものを形相へと還元し昇らせるというものであったなら、それを熱いものに対立する形相へと帰せしめ還元することが理に適っていたのである。だが、図形は図形に対立しないがゆえに、彼らは火の原因をも図形へと還元すべきではない。しかし、もし彼らがそれを発見していたなら、必然的なすべてのものを諸々の図形へと昇らせ還元するか、あるいはそれらのうち一つも図形へと還元しないことが適切であったはずである。 ところで、冷たいものの力について語ろうと試みた或る者たちは――このことによって彼[アリストテレス]は『ティマイオス』で語られたことを仄めかしているのだが――自らに対して矛盾したことを語っている、と彼[アリストテレス]は言う。彼らがいかなる理由で自らに対して矛盾したことを語るのか、どうか聞いてほしい。実に彼ら自身は、同質部分の諸々の差異を図形へと還元しながらも、言論においてはそれらが図形へと昇ることを禁じ、それらを小ささへと帰せしめたのである。[したがって彼らは自らに対して矛盾したことを語っている。なぜなら彼らは、同質部分であるものを諸々の図形へと帰せしめ昇らせながら、さらにそれらを諸々の図形へとではなく小ささへと帰せしめているからである。]というのも、彼らは冷たいものとは大きな部分を持つものであると言うからである――というのも、冷たいものは収縮させ圧迫する限りにおいて冷却するのであり、またそれがこれを為すのは、部分の大きさのゆえに沈むことも浸透することもなく、遮断して結びつけるからである。したがって、冷たいものに対立する熱いものは、何よりもこの理拠によってそれに対立する、すなわち部分の細小さのゆえに沈み浸透するのである。こうして、それらは図形によってではなく、小ささと大きさによって区別されることになる。もし彼らがまた、大きな錐体と小さな錐体が見出されると考えたとしても、大きさと小ささの間に差異が見出されるなら、熱いものと冷たいものとの間にも必然的に差異が見出されることになるであろう。そしてこのことから、大きな錐体と小さな錐体は熱さと冷たさによって区別されるということが理に適っているであろう。しかし、もし何らかの冷たいものが錐体の図形を持つことが可能であるなら、これに類似した図形は熱さの原因ではないことになり、むしろ反対のもの、すなわち類似の図形ではないものが原因となり、錐体は真には熱さの原因ではないことになるであろう。そしてこれらすべての論拠を(語られたように)彼[アリストテレス]は彼らに向けて導き出し、彼の理解と受容のゆえに彼らを批判したのである。 それゆえ、語られた事柄から、諸元素が図形によって区別されないことは明白である。そしてもし図形によって区別されないなら、元素は分離不可能な図形を持たず、図形はそれらの固有の本質に由来するものでもない。なぜなら、分離不可能と呼ばれる諸々の区別は、実体において見出されるものだからである。実に植物は動物から、それが終わるか終わらないかによって区別されるのではなく、感覚を持つか持たないかによって区別されるのである。ところで、元素に最も固有の区別とは、それらの状態、作用、能力から取られるものであるため、彼[アリストテレス]は、それらによって或るものが他のものから区別されるところの諸差異について、すぐ後に続く論考において語り、『生成と消滅について』の書においては、それらの生成と消滅について論述するであろう。ところで、状態によって彼[アリストテレス]は、柔らかさ、硬さ、熱さ、冷たさ、湿り気、乾き、およびこれらと同属であるものを理解している。作用とはそれらの運動、例えば乾燥させること、加熱すること、および類似のもののことである。他方、能力によって彼[アリストテレス]はそれらの重さと軽さが理解されることを意図している。そして一般に、それらの能力とは、作用をもたらすもの、例えばその作用が燃やすことである可燃の力や、その作用が結合することである結合の能力などのことである。他方、状態とは性質そのもの、すなわちそれらの熱さ、冷たさ、湿り気、および同属であるもののことである。 天と世界についての第三巻、了。

構文注3 件
  1. 3.8aut, si hoc erit, consonum extiterat, ut has duas potentias ad figuram adhiberent, aut, si unam tantum harum duarum potentiarum ei adhibent, eam, quae ei propria existit; hac quidem ratione fiet, ut id huic figurae non adiungant.

    二者択一の条件構文(aut ... aut ...)であり、後半の帰結部「hac quidem ratione fiet, ut...」は直前の「si unam tantum... adhibent」を受けている。すなわち「もし本来の固有の能力(集積・結合)のみを帰属させるなら、彼らは火の図形(錐体)にあの作用(分離)を結びつけないことになる」という背理の構造を示している。

  2. 3.8sed quoniam figura figurae non contrariatur, neque etiam ignis causam ad figuram reducant

    主節動詞「reducant」は接続法現在三人称複数であり、当為・要請(義務)を表す用法(coniunctivus iussivus / deliberativus)として解釈される。「図形同士に対立がない以上、彼らは火の原因をも図形へと還元すべきではない」の意。

  3. 3.8at per potentias eorum gravitas et levitas intellegi vult.

    主語のない三人称単数「vult」は注解対象のアリストテレスを指す。「per potentias eorum」は前置詞句で「それらの能力によって」、「gravitas et levitas」は受動不定詞「intellegi」の意味上の主語(対格不定詞の主語格相当)である。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:204.1-206.7