← テミスティオス

アリストテレス『天界について』釈義

§202.28-203.40

火の球形説および錐体説の論駁

アリストテレスの議論に基づき、運動(直進上昇運動と転がり運動の相違)および角による燃焼説(他面体や数学的図形の不合理、切断と生成の混同)を論駁し、火の形相を球や錐体とする説を退けている。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§3.8#4

sphaera namque et solidum, quod pyramis vocatur, ex omnibus figuris facillime quidem moventur, hic vero motus proprius ignis minime existit; motus enim ignis secundum rectam fit et sursum, sed motus sphaerae est volutatio, sicuti motus 〈rotae〉 plaustri, nec non etiam motus illius corporis, quod pyramis dicitur, volutationis motus existit; ignis vero volutationis motum non adhibet, qui conversione torquetur. deinde dicit: si terra (iuxta eorum sententiam) stabilis est,1 non secundum ordinem conversionis, 〈sed〉 quia quietis illius causa ea figura est, quae cubus dicitur quaeque natura in ea inest, terra si ex alieno in proprium locum fertur, huius motionis causa sphaera ac pyramidalis figura existit. omnino itaque convenit, ut vel ambas vel tres ipsas figuras admittat; ex eo enim, quod in suo ipsius loco manet, figura eius erit figura cubi, in quantum vero ex alieno loco fertur, erit figura eius sphaera et pyramis. ita et reliqua, dum in suis propriis locis manent, eorum figura erit cubus, cum autem movebuntur, et sphaera et pyramis illorum figura extiterit. Praeterea si ignis angulis suis comburit, nec non reliquae omnes figurae, viginti basis praeditae ac cubus et quae octo sedes habet, angulatae sunt: omnino igitur hae omnes calefacient et comburent, quatenus in hoc differunt inter se, quoniam hae maiore, illae minore vi id efficiunt,2 cum nonnullae earum angulos minus acutos sortiantur. atqui hoc falsum est, nempe ut hoc angulis perficiatur. simul autem fiet, ut mathematicorum quoque figurae calefaciant et comburant, si anguli horum duorum causa extitissent. habent enim illae quoque figurae angulos, siquidem inveniuntur (ut illis placet) figurae mathematicae individuae, quae permanentiam habent, sicuti videntur in illis corporibus etiam, in quibus ipsae inveniuntur. sed corporum figurae fieri potest, ut id efficiant, figurae vero mathematicae nequaquam convenit, ut id operentur; perspicuum est autem et manifestum id omnino alicuius diversitatis causa evenire, quae inter eas invenitur. convenit igitur, ut dissimilitudo haec ab illis praeferatur; non proferunt autem, quia non habent viam, ut illam proferre queant. Deinde dicit, quod nec lignum, quod comburitur, nec pannus vel aliquod simile in ignem vertatur; si enim figura ignis vel sphaera est vel pyramis, necessario fiet, ut id etiam, quod comburitur, harum duarum figurarum alteram recipiat. ac si dixeris id praeter rationem esse — sic namque omnino diceremus gladium non modo secare id, quod ab eo secatur, sed illud in gladium dividere, et similiter etiam serra serram faceret, quod plane absurdum est — igitur alter locus dissentaneus existit. si enim hoc necessario absurdum est, ignis igitur omnino suis angulis non comburet. In universum autem non percipiet quis, quoniam ignis contrahere magis videtur quam secernere, idque hebetis atque incuriosi hominis est.3 aiunt enim: ex eo, quod ignis separat ac dividit, ideo haec figura necessario ei convenit; quasi id tantum sit in eo, ac quasi id tantum ei convenire faciant, nempe ut separet.

というのも、球および錐体と呼ばれる立体は、あらゆる図形のうちで最も容易に運動するが、この運動は決して火に固有のものではないからである。実際、火の運動は直線にしたがって上方へと生じるが、球の運動は荷車の[車輪の]運動のような回転であり、また錐体と呼ばれるかの物体の運動も同様に回転の運動である。だが火は、旋回によって回る回転の運動を取らない。次いで彼[アリストテレス]はこう言う。もし(彼らの見解にしたがえば)大地が、回転の秩序によるのではなく、かの静止の原因が立方体と呼ばれる図形でありそれが自然本性上大地に内在しているがゆえに静止しているのだとすれば、大地が他者の場所から固有の場所へと運ばれる場合、この運動の原因は球および錐体の図形であることになる。したがって、大地がこれら二つの図形、あるいは三つの図形そのものを受け入れることが全面的に必然となる。なぜなら、それ自身の場所にとどまることからはその図形は立方体の図形となり、他者の場所から運ばれる限りにおいてはその図形は球および錐体となるからである。同様に残りのものも、自らの固有の場所にとどまる間はその図形は立方体であり、運動する際にはそれらの図形は球および錐体となるであろう。 さらに、もし火がその角によって燃焼させるのであり、また二十の底面を備えたもの[二十面体]や、立方体や、八つの座面を持つもの[八面体]といった、残りのすべての図形も同様に角を持っているとしよう。したがって、それらすべてが全面的に加熱し燃焼させることになり、その差異は、或るものがより鋭くない角を獲得しているがゆえに、これらはより大きな力で、あれらはより小さな力でそれを為すという点においてのみ異なるにすぎないことになる。だが、これ[燃焼]が角によって達成されるというのは実に誤りである。同時に、もし角がこれら二つのこと[加熱と燃焼]の原因であるとしたら、数学者たちの図形もまた加熱し燃焼させることになってしまうであろう。なぜなら、それらの図形もまた、彼らの考えにしたがって、それらが見出されるかの諸物体においても見られるように、永続性を持つ分割不可能な数学的図形が見出されるとするなら、角を持つからである。しかし、物体の図形がそれを為すことはありうるが、数学的図形がそれに作用することは決して適合しない。ところで、それがそれらの間に見出される何らかの差異のゆえに全面的に生じるということは明白かつ明瞭である。したがって、この非類似性が彼らによって提示されることが相応しい。しかし彼らは、それを提示しうる方途を持たないがゆえに提示しないのである。 次いで彼[アリストテレス]は、燃焼させられる木材も、布も、いかなる類似のものも火へと転化しないと述べる。というのも、もし火の図形が球か錐体であるなら、燃焼させられるものもまた必然的にこれら二つの図形のいずれか一方を受け取ることになるからである。そして、もしこれが理に合わないと言うなら――というのもそのようにすれば、剣はそれによって切断されるものを単に切断するだけでなく、それを剣へと分割すると我々は全面的に言うであろうし、同様に鋸も鋸を作るということになり、それは明らかに不条理である――、それゆえもう一つの論点も矛盾したものとなる。なぜなら、もしこれが必然的に不条理であるなら、火は決してその角によって燃焼させないことになるからである。 さらに全体として、火は分離するよりもむしろ凝集させるように思われるということを、鈍感で不注意な人間を除けば、誰も認識しないことはない。なぜなら彼らは、火が分離し分割するということから、それゆえこの図形が必然的に火に適合すると言うからである。あたかも火においてこれ[分離]だけが存在するかのように、そしてあたかも彼らがこれ、すなわち分離するということだけを火に適合させるかのように。

構文注3 件
  1. 3.8non secundum ordinem conversionis, 〈sed〉 quia quietis illius causa ea figura est

    non secundum... sed quia の構文において、前置詞句 non secundum ordinem conversionis と理由節 quia... が並列に対立している。写本で脱落した接続詞 sed を補うことで、「回転の秩序によるのではなく、〜という理由によって」という明確な対比関係が構成されている。

  2. 3.8quatenus in hoc differunt inter se, quoniam hae maiore, illae minore vi id efficiunt

    quatenus(〜の限度において)が導く節の内部に、理由または内容を敷衍する quoniam 節が入れ子になっており、全体として「それらが互いに異なるのは、もっぱら或るものはより大きく、他のものはより小さい力でそれを行うという限度においてである」という限定的な差異の叙述をなしている。

  3. 3.8In universum autem non percipiet quis, quoniam ignis contrahere magis videtur quam secernere, idque hebetis atque incuriosi hominis est

    倒置と二重否定的な含意を含む構文。文頭の non percipiet quis(誰も認識しないことはない[疑問/修辞的表現])に対して、末尾の idque hebetis atque incuriosi hominis est(そしてそれは鈍感で不注意な人間に属する)が条件的に接続しており、「〜を認識しないとすれば、それは鈍感で不注意な人間に限られる」という文脈上の意味を構成している。quoniam は古典ラテン語の quod/acc. cum inf. に代わって間接言明節を導いている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:202.28-203.40