[GAIUS libro septimo ad edictum prouinciale. ] §50.16.30.prSilua caedua' est, ut quidam putant, quae in hoc habetur, ut caederetur.
[가이우스, 지방 고시 주해 제7권] "벌채림"이란, 어떤 이들이 생각하듯, 벌채될 목적으로 유지되는 것을 말한다.
Seruius eam esse, quae succisa rursus ex stirpibus aut radicibus renascitur. '
세르비우스는 그것이 벌채된 후에 그루터기나 뿌리에서 다시 자라나는 것이라고 말한다.
§50.16.30.1Stipula illecta' est spicae in messe deiectae necdum lectae, quas rustici cum uacauerint colligunt. '
"수집되지 않은 밀짚"이란, 수확 때 떨어졌으나 아직 수집되지 않은 이삭을 말하며, 농부들이 한가할 때 모으는 것이다.
§50.16.30.2Noualis' est terra praecisa, quae anno cessauit, quam Graeci νέασιν uocant. '
"휴경지"란 갈아엎어진 채 일 년 동안 묵혀 둔 땅을 말하며, 그리스인들은 이를 "네아신"이라 부른다.
§50.16.30.3Integra' autem est, in quam nondum dominus pascendi gratia pecus immisit. '
한편 "손대지 않은" [땅]이란, 소유자가 방목을 위해 아직 가축을 몰아넣지 않은 땅을 말한다.
§50.16.30.4Glans caduca' est, quae ex arbore cecidit. '
"떨어진 도토리"란, 나무에서 떨어진 것을 말한다.
§50.16.30.5Pascua silua' est, quae pastui pecudum destinata est.
"방목림"이란, 가축의 방목용으로 지정된 수림을 말한다.